Page images
PDF
EPUB

feminarumque coetus frequentes egerat, maxime intentus Demetrio Cynicae institutionis doctori; cum quo, ut coniectare erat intentione vultus et auditis, si qua clarius proloquebantur, de natura animae et dissociatione spiritus corporisque inqui5 rebat, donec advenit Domitius Caecilianus ex intimis amicis, et ei quid senatus censuisset exposuit. Igitur flentes queritantesque qui aderant, facessere propere Thrasea, neu pericula sua miscere cum sorte damnati hortatur, Arriamque temptantem mariti suprema et exemplum Arriae matris sequi, 10 monet retinere vitam filiaeque communi subsidium unicum . non adimere. Tum progressus in porticum, illic a quaestore 35 reperitur, laetitiae propior, quia Helvidium generum suum Italia tantum arceri cognoverat. Accepto dehinc senatus consulto Helvidium et Demetrium in cubiculum inducit; porre

1. frequenteegerat (cum lin. super priore litt. t) Ma: frequentes egerat G. intentü Ma: G intentus. 4. naturae Ma: G natura. 6. queritantesque GMa, querentesque AR. 7. facescere Ma: G facessere. 8. miscere GMa, miscerent A. hortantur Ma: G hortatur. 11. questore repperitur Ma. 13. italia Ma.

cant.

Extra ordinem factum est illud quod Plinius Paneg. c. 70 narrat, praefuerat provinciae quaestor unus ex candidatis. Qui igitur quaestor principis orationem in Thraseae Soranique iudicio attulit in templum Veneris Genetricis et recitavit, idem sententiam senatus Thraseae patefecit; Thrasea autem quam animi fortitudinem praesente quaestore ostendit, idem. Tiberio principe vir constantis animi Geminius Rufus fecerat, item mori iussus a quaestore Caesaris: Dio LVIII 4: καὶ μαθὼν τὸν ταμίαν ἐπὶ δικαιώσει αὐτοῦ παρόντα, αὐτός τε ἑαυτὸν ἔτρωσε, καὶ ἐκείνῳ τὸ τραῦμα δείξας ̓Απάγγειλον, ἔφη, τῇ γερουσία ὅτι ἀνὴρ οὕτως ἀποθνήσκει. Loci corrumpendi ansam praebuit compendii nota, ces (haec ipsa in Ma XV 14 vocabuli Caesares vicem explet) scripta in antiquo libro unde descendit Ma, et a proximo scriba pro cos accepta.

Demetrio Cynicae institutionis doctori: magnis laudibus ornat et cum admiratione abstinentiam et animi magnitudinem celebrat Seneca de Benef. VII 8-11, Epist. 20 et 62, Nat. Quaest. libri IV praef. §. 7. Conf. Philostrati Vita Apoll. IV 25. Arrianus Diss. Epict. I 25, 22.

exemplum Arriae matris: Plin. Epist. III 16: Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat, fuerat Paetus in partibus et occiso Scriboniano Romam trahebatur. Tum, ut Plinius ibidem narrat, eius coniux Arria ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam 'Paete, non dolet.' Conf. Martialis I 14. Dio LX 16. Zonaras XI 9. Arria Thraseac coniux cognata fuit Persii poetae. Huius vitae scriptor: idem etiam decem fere annos summe dilectus a Paeto Thrasea est, ita ut peregrinaretur

ctisque utriusque brachii venis, postquam cruorem effudit, humum super spargens, propius vocato quaestore 'libamus' inquit 'lovi liberatori. Specta, iuvenis; et omen quidem di prohibeant: ceterum in ea tempora natus es, quibus firmare animum expediat constantibus exemplis.' Post lentitudine exitus 5 graves cruciatus adferente, obversis in Demetrium

libamus Ma: libe

1. brachiis Ma: G brachii. 2. questore Ma. mus G. 3. iobi Ma. dii Or. 4. caeterum Ma. 6. aff. Or. Ma, ut ceteri, non obversus, ut Waltherus refert ex Victorio.

quoque cum eo aliquando, cognatam eius Arriam habente uxorem.

Cap. 35. libamus Iovi liberatori: quid faciat ipse cum duobus amicis, quaestori dicit, non quid iam facere intendat. Recte igitur libamus, non libemus. Sanguine suo se libare lovi, qui ipsum vera libertate donet, profitetur. Iuvenalis (V 36) Scholiasta aut non satis diligenter legit Tacitum, aut secutus est alium auctorem, Pli

obuersis

nium, vel Fabium Rusticum, cum narrat: Thrasea, accusatus crimine maiestatis, defendi se noluit secandasque venas praebuit, conversusque ad Demetrium Cynicum: 'Nonne tibi libare videor lovi libe ratori?' Atque singulis amicis oscula offerens exanimatus est.

specta, iuvenis: quaestorem alloquitur: nam quaestores principis, ut ceteri, eo munere iuvenes fungebantur, mox ad praeturam promovebantur.

ADDITAMENTVM AD XI 24.

CLAVDII IMPERATORIS ORATIONIS QVAE SVPERSVNT'.

TABVLA I.

mae rerum nostr . . . . sii . . . Equidem primam omnium illam cogitationem hominum, quam maxime primam occursuram mihi provideo, deprecor, ne quasi novam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa potius cogitetis, quam multa in hac civitate novata sint, et quidem statim ab origine urbis nostrae, in quot formas statusque res publica nostra diducta sit. Quondam reges hanc tenuere urbem; nec tamen domesticis successoribus eam tradere contigit. Supervenere alieni et quidam externi, ut Numa Romulo successerit ex Sabinis veniens, vicinus quidem sed tunc externus, ut Anco Marcio Priscus Tarquinius. Propter temeratum sanguinem, quod patre Demarato Corinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa sed inopi, ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi repelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam migravit, regnum adeptus est. Huic quoque et filio nepotive eius (nam et hoc inter auctores discrepat) insertus Servius Tullius, si nostros sequimur, captiva natus Ocresia, si Tuscos, Caeli quondam Vivennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes.

1. Tabulae aeneae duae, quae continent Claudii Caesaris orationem de civitate Gallis danda, Lugduni erulae sunt ad latus aedis S. Sebastiani a. 1529. Typis expressere Lipsius et Broterius, Gruterus p. 502, Menetrier in histoire de la ville de Lyon (Lyon 1696 fol.), C. Zell cum commentario

Friburgi Br. 1833. 4. Scripturae inconstantis exempla rei p. et reip., imperi et imperii ex ipso aere petita sunt. Eodem pertinet Caeli, qui est genitivus nominis Caelius, ut liquet ex proximo a duce suo Caelio, non a Caele antique formatus, quae Niebuhrii sententia fuit in H. R. t. I p. 422 ed. tert.

347

Postquam varia fortuna exactus cum omnibus reliquiis Caeliani exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupavit et a duce suo Caelio ita appellitavit, mutatoque nomine (nam Tusce Mastarna ei nomen erat) ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei p. utilitate optinuit. Deinde postquam Tarquinii Superbi mores invisi civitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum eius, nempe pertaesum est mentes regni et ad consules, annuos magistratus, administratio reip. translata est. Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari imperium valentius repertum apud maiores nostros, quo in asperioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentur? aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei? Quid a consulibus ad decemviros translatum imperium, solutoque postea decemvirali regno ad consules rursus reditum. Quid inter pluris distributum consulare imperium tribunosque militum consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearentur? Quid communicatos postremo cum plebe honores non imperi solum sed sacerdotiorum quoque? Iam si narrem bella, a quibus coeperint maiores nostri et quo processerimus, vereor, ne nimis insolentior esse videar et quaesisse iactationem gloriae prolati imperii ultra Oceanum. Sed illuc potius revertar. Civitatem

[blocks in formation]

no . . . . lus et patruus Ti. Caesar omnem florem ubique coloniarum ac municipiorum, bonorum scilicet virorum et locupletium, in hac curia esse voluit. Quid ergo? Non Italicus senator provinciali potior est? Iam vobis cum hanc partem censurae meae approbare coepero, quid de ea re sentiam rebus ostendam. Sed ne provinciales quidem, si modo ornare curiam poterint, reiiciendos puto. Ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium quam longo iam tempore senatores huic curiae confert! Ex qua colonia inter

1. In aere est appellitatus, vitium a lapicida ad proximum appellatus intento admissum, a Nie

buhrio in Hist. Rom. t. I annot. 923 edit. tert. vere correctum.

348

paucos equestris ordinis ornamentum L. Vestinum familiarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo. Cuius liberi fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu, postmodo cum annis promoturi dignitatis suae incrementa. Ut dirum nomen latronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in domum consulatum intulit, quam colonia sua solidum civitatis Romanae beneficium consecuta est. Idem de fratre eius possum dicere miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut vobis utilis senator esse non possit.

2

Tempus est iam, Ti. Caesar Germanice, detegere te patribus conscriptis, quo tendat oratio tua; iam enim ad extremos fines Galliae Narbonensis venisti.

Tot ecce insignes iuvenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi senatores quam paenitet Persicum, nobilissimum virum, amicum meum, inter imagines maiorum suorum Allobrogici nomen legere. Quodsi haec ita esse consentitis, quid ultra desideratis, quam ut vobis digito demonstrem solum ipsum ultra fines provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere, quando ex Luguduno habere nos nostri ordinis viros non paenitet. Timide quidem, P. C., egressus adsuetos familiaresque vobis provinciarum terminos sum; sed destricte iam Comatae Galliae causa agenda est. In qua si quis hoc intuetur, quod bello per decem annos exercuerunt divom Iulium, idem opponat centum annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis rebus nostris plusquam expertum. Illi patri meo Druso Germaniam subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praestiterunt, et quidem cum a census novo tum opere et inadsueto Galliis ad bellum advocatus esset. Quod opus quam arduum sit nobis nunc cum maxime, quamvis nihil ultra, quam ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis magno experimento agnoscimus.

1. Latronem dicit Valerium Asiaticum, de quo Tacitus XI 1. Frater eius aliunde cognitus non

est.

2. Se ipse revocat longius egressum, ut de re quae agitur sententiam proferat.

[ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »