Page images
PDF
EPUB

quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, perfidiam fraudes atque omni ex crimine lucrum quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos? 25 rari quippe boni, numero vix sunt totidem quot Thebarum portae vel divitis ostia Nili. nona aetas agitur peioraque saecula ferri temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa nomen et a nullo posuit natura metallo. nos hominum divumque fidem clamore ciemus,

quanto Faesidium laudat vocalis agentem

[ocr errors]

sportula. dic, senior bulla dignissime, nescis,

quas habeat veneres aliena pecunia? nescis,

30

40

quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum 35 exigis a quoquam, ne peieret et putet ullis esse aliquod numen templis araeque rubenti? quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam sumeret agrestem posito diademate falcem Saturnus fugiens, tunc, cum virguncula Iuno et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris, nulla super nubes convivia caelicolarum, nec puer Iliacus, formonsa nec Herculis uxor ad cyathos et iam siccato nectare tergens bracchia Vulcanus Liparaea nigra taberna. prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum talis ut est hodie, contentaque sidera paucis numinibus miserum urguebant Atlanta minori pondere; nondum aliquis sortitus triste profundi imperium aut Sicula torvus cum coniuge Pluton, 50

45

26 quod P: quot pw | 28 nunc P Jahn: nona pw | 43 for mo*sa P| 49 aliquis om. P

nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae. inprobitas illo fuit admirabilis aevo,

ན་

2

credebant quo grande nefas et morte piandum, si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si barbato cuicumque puer, licet ipse videret plura domi fraga et maiores glandis acervos. tam venerabile erat praecedere quattuor annis, primaque par adeo sacrae lanugo senectae. nunc, si depositum non infitietur amicus, si reddat veterem cum tota aerugine follem, prodigiosa fides et Tuscis digna libellis, quaeque coronata lustrari debeat agna. egregium sanctumque virum si cerno, bimembri hoc monstrum puero vel miranti sub aratro piscibus inventis et fetae comparo mulae, sollicitus, tamquam lapides effuderit imber examenque apium longa consederit uva culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis gurgitibus miris et lactis vertice torrens. Intercepta decem quereris sestertia fraude sacrilega? quid si bis centum perdidit alter hoc arcana modo? maiorem tertius illa

55

60

65

70

summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae? tam facile et pronum est superos contemnere testes, 75 si mortalis idem nemo sciat! aspice, quanta voce neget, quae sit ficti constantia vultus.

52 sed om. P 58 tum Jahn: tam Pw | 59 *ar P | 65 vel p: ***P aut 5 et 5 mirandis PS Jahn, Herm.: miranti pw. Fortin eccl. hist. 1 p. 7. Porson tracts p. 310 | 70 miniis

Porson ibid.

[ocr errors]

per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat et Martis frameam et Cirraei spicula vatis, per calamos venatricis pharetramque puellae, perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem; addit et Herculeos arcus hastamque Minervae, quidquid habent telorum armamentaria caeli. si vero et pater est, 'comedam' inquit 'flebile nati sinciput elixi Pharioque madentis aceto./

Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant

et nullo credant mundum rectore moveri, natura volvente vices et lucis et anni,

85

atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt. [est alius metuens, ne crimen poena sequatur;] 90 hic putat esse deos et peierat, atque ita secum 'decernat quodcumque volet de corpore nostro Isis et irato feriat mea lumina sistro,

95.

dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos. et phthisis et vomicae putres et dimidium crus sunt tanti. pauper locupletem optare podagram nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec Archigene; quid enim velocis gloria plantae praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?

ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est; 100 si curant igitur cunctos punire nocentes,

quando ad me venient? sed et exorabile numen fortasse experiar; solet his ignoscere. multi

committunt eadem diverso crimina fato;

ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.' 105 sic animum dirae trepidum formidine culpae confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem

85 farioque P 86 in om. P| 103 is P| 107 confirmat S5:

praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus.
nam cum magna malae superest audacia causae,
creditur a multis fiducia. mimum agit ille,
urbani qualem fugitivus scurra Catulli;

ΙΙΟ

tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis, vel potius quantum Gradivus Homericus audis, Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem debueris vel marmoreus vel aeneus? aut cur

[ocr errors]

in carbone tuo charta pia tura soluta

115

ponimus et sectum vituli ieçur albaque porci omenta? ut video, nullum discrimen habendum est effigies inter vestras statuamque Vagelli.' Accipe, quae contra valeat solacia ferre

120

125

et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit a cynicis tunica distantia, non Epicurum suspicit exigui laetum plantaribus horti. curentur dubii medicis maioribus aegri, tu venam vėl discipulo committe Philippi. si nullum in terris tam detestabile factum ostendis, taceo nec pugnis caedere pectus te veto nec plana faciem contundere palma; quandoquidem accepto claudenda est ianua damno et maiore domus gemitu, maiore tumultu planguntur nummi quam funera. nemo dolorem fingit in hoc casu, vestem diducere summam contentus, vexare oculos umore coacto: ploratur lacrimis amissa pecunia veris.

.

130

sed si cunctă vides simili fora plena querella, 135 si deciens lectis diversa parte tabellis

confirmant Pw: confirmans Herm. | ac delubra P| 124 cur

rentur P

vana supervacui dicunt chirographa ligni,
arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps
sardonychum, loculis quae custoditur eburnis:
ten-o delicias !—extra communia censes
ponendum, quia tu gallinae filius albae,
nos viles pulli, nati infelicibus ovis?

confer

rem pateris modicam et mediocri bile ferendam,
si flectas oculos maiora ad crimina.
conductum latronem, incendia sulpure coepta
atque dolo, primos cum ianua colligit ignes;
confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi
pocula adorandae robiginis et populorum

dona vel antiquo positas a rege coronas.

140

145

haec ibi si non sunt, minor extant sacrilegus, qui 150
radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam
Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat:

an dubitet? solitumst totum conflare tonantem.
confer et artifices mercatoremque veneni

et deducendum corio bovis in mare, cum quo 155
clauditur adversis innoxia simia fatis.

haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis usque a lucifero donec lux occidat audit?

humani generis mores tibi nosse volenti

sufficit una domus; paucos consume dies et dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.

160

quis tumidum guttur miratur in Alpibus? aut quis
in Meroe crasso maiorem infante mamillam?
caerula quis stupuit Germani lumina, flavam

139 140 transponit P141 quid? Heinr. Jahn: quia Pw | 147 veteres P 153 solitumst Munro : solitus mss. et edd. | cumflare PS 155 bo*is P | 163 mero P| 164 qui P

« PreviousContinue »