Page images
PDF
EPUB

А2 18 19 у.

Cambridge:
PRINTED BY C. J. CLAY, M.A.

AT THE UNIVERSITY PRESS.

ADVERTISEMENT

Part III (satires X. XI) is in the press. Parts I (satires I. III–V with extracts from II) and II (satires VII. VIII, with extracts from VI and IX) will, I hope, be published in the course of 1879.

J. E. B. M.

St John's 5 Dec. 1878.

P cod. Montepessulanus 125 (Pithoeanus, Budensis)
P cod. P second hand
S reading of schol.
w all or many of the other mss.
S some of the other mss.

;

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

NATALI, Corvine, die mihi dulcior haec lux,

qua festus promissa deis animalia cespes expectat. niveam reginae ducimus agnam, par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura, sed procul extensum petulans quatit hostia funem 5 Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat; quippe ferox vitulus, templis maturus et arae spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris ducere, qui vexat nascenti robora cornu. si res ampla domi similisque affectibus esset, pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa mole piger nec finitima nutritus in herba, laeta set ostendens Clitumni pascua sanguis iret et a grandi cervix ferienda ministro, ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi 15 nuper et incolumem sese mirantis amici.

2 diis P | 4 putante P | 8 ubera matris om. P | 13 laetas et P| 14 a om, P

IO

[merged small][merged small][ocr errors]

20

nam praeter pelagi casus et fulminis ictus evasit. densae caelum abscondere tenebrae nube una subitusque antemnas inpulit ignis, cum se quisque illo percussum crederet et mox attonitus nullum conferri posse putaret naufragium velis ardentibus. omnia fiunt talia, tam graviter, si quando poetica surgit tempestas. genus ecce aliud discriminis audi et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis 25 eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis et quam votiva testantur fana tabella plurima: pictores quis nescit ab Iside pasci? [accidit et nostro similis fortuna Catullo.] cum plenus fluctu medius foret alveus et iam

30 alternum puppis latus evertentibus undis + arbori incertae nullam prudentia cani rectoris conferret opem, decidere iactu coepit cum ventis, imitatus castora, qui se eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno 35 testiculi: adeo medicatum intellegit inguen. 'fundite quae mea sunt' dicebat .cuncta, Catullus, praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem purpuream, teneris quoque Maecenatibus aptam, atque alias, quarum generosi graminis ipsum

40 infecit natura pecus, sed et egregius fons viribus occultis et Baeticus adiuvat aer. ille nec argentum dubitabat mittere, lances

23 si Pw: quam Schurtzfleisch, Madvig, Fahn. 32 arboris incerte P: arboris incerto 5: arbori incertae Lachm. Lucret. P. 387 | 33. cum ferret w | 36 testiculi 5 ; testicul testiculorum w | 37 catullis P | 38 volens om. Pl 43 dubitat P.

« PreviousContinue »