Page images
PDF
EPUB

turpe paras, ne tu pueri contempseris annos,
sed peccaturo obstet tibi filius infans.
nam si quid dignum censoris fecerit ira

50 quandoque et similem tibi se non corpore tantum nec vultu dederit, morum quoque filius et qui omnia deterius tua per vestigia peccet, corripies nimirum et castigabis acerbo clamore ac post haec tabulas mutare parabis. 55 unde tibi frontem libertatemque parentis, cum facias peiora senex vacuumque cerebro iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat ?

Hospite venturo, cessabit nemo tuorum. 'verre pavimentum, nitidas ostende columnas, 60 arida cum tota descendat aranea tela, hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter!' vox domini furit instantis virgamque tenentis. ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino atria displiceant oculis venientis amici, ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno semodio scobis haec emendat servulus unus : illud non agitas, ut sanctam filius omni aspiciat sine labe domum vitioque carentem ? gratum est, quod patriae civem populoque dedisti, 70 si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris, utilis et bellorum et pacis rebus agendis. plurimum enim intererit, quibus artibus et quibus

hunc tu moribus instituas, serpente ciconia pullos

65

48 nec PS | 57 senes P | 59 cessa*it | P | 70 patribus Bentl, Hor. c. III 6 20.171 patria PS

nutrit et inventa per devia rura lacerta: 75 illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis. vultur iumento et canibus crucibusque relictis ad fetus properat partemque cadaveris adfert: hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se pascentis, propria cum iam facit arbore nidos. 80 sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae in saltu venantur aves, hinc praeda cubili ponitur: inde autem cum se matura levarit progenies, stimulante fame festinat ad illam, quam primum praedam rupto gustaverat ovo. 85

Aedificator erat Cretonius et modo curvo litore Caietae, summa nunc Tiburis arce, nunc Praenestinis in montibus alta parabat culmina villarum Graecis longeque petitis 89 marmoribus, vincens Fortunae atque Herculis aedem, ut spado vincebat Capitolia nostra Posides. dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem, fregit opes; nec parva tamen mensura relictae partis erat: totam hanc turbavit filius amens, dum meliore novas attollit marmore villas,

Quidam sortiti metuentem sabbata patrem nil praeter nubes et caeli numen adorant, nec distare putant humana carne suillam, qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt. Romanas autem soliti contemnere leges Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, tradidit arcano quodcumque volumine Moyses,

95

[ocr errors]

78 adfe*tus P | 82 haec Lachm. / 83 se om. P | levaret P levabit 5 | 91 possidens P | 102 tradit P | Moyses PS

non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, quaesitum ad fontem solos deducere verpos. sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux 105 ignava et partem vitae non attigit ullam.

Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam inviti quoque avaritiam exercere iubentur. fallit enim vitium specie virtutis et umbra, cum sit triste habitu voltuque et veste severum, 110 nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, tamquam parcus homo et rerum tutela suarum certa magis, quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc, de quo loquor, egregium populus putat adquirendi 115 artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris, sed crescunt quocumque modo maioraque fiunt incude adsidua semperque ardente camino. et pater ergo animi felices credit avaros, qui miratur opes, qui nulla exempla beati pauperis esse putat, iuvenes hortatur, ut illam ire viam pergant et eidem incumbere sectae. sunt quaedam vitiorum elementa: his protinus illos inbuit et cogit minimas ediscere sordes. [mox adquirendi docet insatiabile votum.] servorum ventres modio castigat iniquo, ipse quoque esuriens; neque enim omnia sustinet

umquam mucida caerulei panis consumere frusta, hesternum solitus medio servare minutal Septembri, nec non differre in tempora cenae 130

114 de om. P | 117 maiora fiunt Pl 122 peragant Pl. 123 illis P | 128 frustra P

I 20

125

alterius conchem aestivi cum parte lacerti signatam vel dimidio putrique siluro, filaque sectivi numerata includere porri: invitatus ad haec aliquis de ponte negabit. sed quo divitias haec per tormenta coactas, 135 cum furor haud dubius, cum sit manifesta phrenesis, ut locuples moriaris, egentis vivere fato? interea pleno cum turget sacculus ore, crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crevit, et minus hanc optat qui non habet. ergo paratur 140 altera villa tibi, cum rus non sufficit unum, et proferre libet fines maiorque videtur et melior vicina seges: mercaris et hanc et arbusta et densa montem qui canet oliva. quorum si pretio dominus non vincitur ullo,

145 nocte boves macri lassoque famelica collo iumenta ad virides huius mittentur aristas, nec prius inde domum, quam tota novalia saevos in ventres abeant, ut credas falcibus actum. dicere vix possis, quam multi talia plorent 150 et quot venales iniuria fecerit agros. sed qui sermones, quam foedae bucina famae! 'quid nocet haec?' inquit 'tunicam mihi malo lupini, quam si me toto laudet vicinia pago exigui ruris paucissima farra secantem.'

155 scilicet et morbis et debilitate carebis et luctum et curam effugies et tempora vitae longa tibi posthac fato meliore dabuntur,

131 aestivam P | 134 negavit P | 136 aut P| 139 crevit PS : crescit pw | 151 quod P: quot pw | 152 quid P | foede P Fahn: foedae w Herm. | 153 lupina P : lupini pw.

si tantum culti solus possederis agri, quantum sub Tatio populus Romanus arabat. 160 mox etiam fractis aetate ac Punica passis proelia vel Pyrrum inmanem gladiosque Molossos tandem pro multis vix iugera bina dabantur vulneribus: merces haec sanguinis atque laboris nullis visa umquam meritis minor aut ingratae 165 curta fides patriae. saturabat glebula talis patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat uxor et infantes ludebant quattuor, unus vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum a scrobe vel sulco redeuntibus altera cena 170 amplior et grandes fumabant pultibus ollae: nunc modus hic agri nostro non sufficit horto. inde fere scelerum causae; nec plura venena miscuit aut ferro grassatur saepius ullum humanae mentis vitium, quam saeva cupido 175 inmodici census. nam dives qui fieri vult, et cito vult fieri: sed quae reverentia legum, quis metus aut pudor est umquam properantis avari? 'vivite contenti casulis et collibus istis, o pueri!' Marsus dicebat et Hernicus olim 180 Vestinusque senex "panem quaeramus aratro, qui satis est mensis. laudant hoc numina ruris, quorum ope et auxilio gratae post munus aristae contingunt homini veteris fastidia quercus. nil vetitum fecisse volet, quem non pudet alto 185 per glaciem perone tegi, qui summovet euros pellibus inversis; peregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.'

163 vina P | 168 et unus P | 182 quis P | roris P

« PreviousContinue »