Page images
PDF
EPUB

haec illi veteres praecepta minoribus. at nunc post finem autumni media de nocte supinum 190 clamosus iuvenem pater excitat 'accipe ceras, scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras maiorum leges aut vitem posce libello. sed caput intactum buxo naresque pilosas adnotet et grandes miretur Laelius alas. 195 dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, ut locupletem aquilam tibi sexagensimus annus adferat; aut, longos castrorum ferre labores si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem cum lituis audita, pares quod vendere possis 200, pluris dimidio, nec te fastidia mercis ullius subeant ablegandae Tiberim ultra, neu credas ponendum aliquid discriminis inter unguenta et corium. lucri bonus est odor ex re qualibet. illa tuo sententia semper in ore 205 • versetur, dis atque ipso Iove digna poeta “unde habeas, quaerit nemo, sed oportet habere." hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae, hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae. talibus instantem monitis quemcumque parentem 210 sic possem affari dic, o vanissime, quis te festinare iubet? meliorem praesto magistro discipulum. securus abi: vinceris, ut Aiax praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles. parcendum est teneris: nondum implevere medullas 215 maturae mala nequitiae. ast cum pectere barbam coeperit et longi mucronem admittere cultri,

189 ad P | 208 repentibus assae PSS : poscentibus assem w | 209 alfa P | 216 naturae P5 | nequitia est P | 217 longe P

220

falsus erit testis, vendet periuria summa exigua et Cereris tangens aramque pedemque. elatam iam crede nurum, si limina vestra mortifera cum dote subit: quibus illa premetur per somnum digitis ! nam quae terraque marique adquirenda putas, brevior via conferet illi; nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam mandavi” dices olim “nec talia suasi.”

225 mentis causa malae tamen est et origo penes te. nam quisquis magni census praecepit amorem et laevo monitu pueros producit avaros, [et qui per fraudes patrimonia conduplicare,] dat libertatem et totas effundit habenas

230 curriculo; quem si revoces, subsistere nescit et te contempto rapitur metisque relictis. nemo satis credit tantum delinquere, quantum permittas; adeo indulgent sibi latius ipsi. cum dicis iuveni stultum, qui donet amico, 235 qui paupertatem levet attollatque propinqui, et spoliare doces et circumscribere et omni crimine divitias adquirere, quarum amor in te quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus; 240 in quorum sulcis legiones dentibus anguis cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt continuo, tamquam et tubicen surrexerit una. ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti, flagrantem late et rapientem cuncta videbis, 245 nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum

224 haec ego numquam om. P | 229 om. 5 | conduplicari Pl 238 a*quirere P | 240 veraque P

in cave, magno fremitu leo tollet alumnus. nota mathematicis genesis tua; sed grave tardas expectare colus: morieris stamine nondum abrupto. iam nunc obstas et vota moraris, 250 iam torquet iuvenem longa et cervina senectus. ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates

, composuit. si vis aliam decerpere ficum atque alias tractare rosas, medicamen habendum est, sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.' 255

Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes, quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi, 260 ex quo Mars ultor galeam quoque perdidit et res non potuit servare suas. ergo omnia Florae et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas; tanto maiores humana negotia ludi. an magis oblectant animum iactata petauro corpora quique solet rectum descendere funem, quam tu, Corycia semper qui puppe moraris atque habitas, coro semper tollendus et austro, perditus ac vilis sacci mercator olentis, qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae

270 passum et municipes Iovis advexisse lagonas? hic tamen ancipiti figens vestigia planta victum illa mercede parat brumamque famemque illa reste cavet; tu propter mille talenta et centum villas temerarius. aspice portus 275 et plenum magnis trabibus mare: plus hominum est iam

250 voto PS | 255 et ante P | 260 сastura P

265. in pelago; veniet classis, quocumque vocarit spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum aequora transiliet, sed longe Calpe relicta audiet Herculeo stridentem gurgite solem. 280 grande operae pretium est, ut tenso folle reverti inde domum possis tumidaque superbus aluta, Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos. non unus mentes agitat furor. ille sororis in manibus vultu Eumenidum terretur et igni, 285 hic bove percusso mugire Agamemnona credit aut Ithacum; parcat tunicis licet atque lacernis, curatoris eget, qui navem mercibus implet ad summum latus et tabula distinguitur unda, cum sit causa mali tanti et discriminis huius

290 concisum argentum in titulos faciesque minutas. occurrunt nubes et fulgura. 'solvite funem!' frumenti dominus clamat piperisve coempti 'nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur; aestivum tonat.' infelix hac forsitan ipsa 295 nocte cadit fractis trabibus, fluctuque premetur obrutus et zonam laeva morsuque tenebit. sed cuius votis modo non suffecerat aurum, quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena, frigida sufficient velantes inguina panni

300 exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem dum rogat et picta se tempestate tuetur.

Tantis parta malis cura maiore metuque servantur. misera est magni custodia census. dispositis praedives amis vigilare cohortem

305 servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro 296 cadit PS : cadet w.

300 velantis P.

electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine. dolia nudi non ardent cynici; si fregeris, altera fiet cras domus, aut eadem plumbo commissa manebit. sensit Alexander, testa cum vidit in illa 311 magnum habitatorem, quanto felicior hic, qui nil cuperet, quam qui totum sibi posceret orbem, passurus gestis aequanda pericula rebus. nullum numen habes, si sit prudentia; nos te, 315 nos facimus, Fortuna, deam. mensura tamen quae sufficiat census, si quis me consulat, edam: in quantum sitis atque fames et frigora poscunt, quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis, quantum Socratici ceperunt ante penates. 320 numquam aliud natura, aliud sapientia dicit. acribus exemplis videor te cludere ? misce ergo aliquid nostris de moribus, effice summam, bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis. haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, 325 sume duos equites, fac tertia quadringenta. si nondum inplevi gremium, si panditur ultra, nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna sufficient animo nec divitiae Narcissi, indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius 330 paruit imperiis uxorem occidere iussus.

310 adque P: aut w 1 315 habes Pw: abest 5. Lact. III 29. P sat. x 365. Herm. 1 319 sufficit P | 321 aliut P: aliud pl 328 crysi P.

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »