Page images
PDF
EPUB

XV

UIS nescit, Volusi Bithynice, qualia demens

Aegyptus portenta colat? crocodilon adorat pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin. effigies sacri nitet aurea cercopitheci, dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae 5 atque vetus Thebe centum iacet obruta portis. illic aeluros, hic piscem fluminis, illic oppida tota canem venerantur, nemo Dianam. porrum et cepe nefas violare et frangere morsu: o sanctas gentes, quibus haec nascuntur in hortis 10 numina ! lanatis animalibus abstinet omnis mensa, nefas illic fetum iugulare capellae : carnibus humanis vesci licet. attonito cum tale super cenam facinus narraret Ulixes Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam 15 moverat, ut mendax aretalogus.

'in mare nemo hunc abicit, saeva dignum veraque Charybdi, fingentem inmanis Laestrygonas atque Cyclopas ? nam citius Scyllam vel concurrentia saxa Cyaneas plenos et tempestatibus utres

5 memnon*e P16 obrupta P | 7 aeluros Brodaeus misc. VII 2 : aeruleos P caeruleos w l 16 ma**que nemo P | 18 adque P | 20 Cyaneis P: Cyaneas cod. R. Stephani

20

crediderim aut tenui percussum verbere Circes et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis : tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?' sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui de Corcyraea temetum duxerat urna ;

25 solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat. nos miranda quidem, set nuper consule Iunco gesta super calidae referemus moenia Copti, nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis. 29 nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas, nullus aput tragicos populus facit. accipe, nostro dira quod exemplum feritas produxerit aevo.

Inter finitimos vetus atque antiqua simultas, inmortale odium et numquam sanabile vulnus ardet adhuc Ombos et Tentyra. summus utrimque 35 inde furor vulgo, quod numina vicinorum odit uterque locus, cum solos credat habendos esse deos, quos ipse colit. sed tempore festo alterius populi rapienda occasio cunctis visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne 40 laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae sentirent positis ad templa et compita mensis pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem septimus interdum sol invenit. horrida sane Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notavi, 45 barbara famoso non cedit turba Canopo. adde quod et facilis victoria de madidis et

21 ververe P | 26 hic P| 28 callidae P | 34 spurium censet Ruperti | 35 Coptos Pauw rech. sur les Egypt. II p. 160 | 44 horrida-48 titubantibus del. Francke ex. crit. p. 107 s99. | 45 est, Coptos Markland Eurip. suppl. p. 257 | 47 madidis et om. P.

blaesis atque mero titubantibus. inde virorum saltatus nigro tibicine, qualiacumque unguenta et flores multaeque in fronte coronae; 50 hinc ieiunum odium. sed iurgia prima sonare incipiunt animis ardentibus, haec tuba rixae; dein clamore pari concurritur, et vice teli saevit nuda manus. paucae sine vulnere malae, vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus 55 integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus dimidios, alias facies et hiantia ruptis ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos. ludere se credunt ipsi tamen et pueriles exercere acies, quod nulla cadavera calcent; 60 et sane quo tot rixantis milia turbae, si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam saxa inclinatis per humum quaesita lacertis incipiunt torquere, domestica seditioni tela, nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax, 65 vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae illis dissimiles et nostro tempore natae. nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero; terra malos homines nunc educat atque pusillos. 70 ergo deus, quicumque aspexit, ridet et odit. a deverticulo repetatur fabula. postquam subsidiis aucti pars altera promere ferrum audet et infestis pugnam instaurare sagittis : terga fuga celeri praestant instantibus Ombis 75

52 ar*entibus P | incipiunt: animis ardentibus haec Marka land | 56 agmin* P | 64 seditioni E: seditione Pw I 75 fugas P | praestant instantibus Ombis Mercer apud Salmasium

qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae, labitur hinc quidam nimia formidine cursum praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum frusta et particulas, ut multis mortuus unus sufficeret, totum corrosis ossibus edit

80 victrix turba, nec ardenti decoxit aeno aut veribus; longum usque adeo tardumque putavit expectare focos, contenta cadavere crudo, hic gaudere libet, quod non violaverit ignem, quem summa caeli raptum de parte Prometheus 85 donavit terris; [elemento gratulor et te exultare reor]. sed qui mordere cadaver sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit; nam scelere in tanto ne quaeras et dubites, an prima voluptatem gula senserit: ultimus autem 90 qui stetit, absumpto iam toto corpore, ductis per terram digitis aliquid de sanguine gustat. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim produxere animas: sed res diversa, sed illic fortunae invidia est bellorumque ultima, casus 95 extremi, longae dira obsidionis egestas. [huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet exemplum esse cibi, sicut modo dicta mihi gens] post omnes herbas, post cuncta animalia, quidquid cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis pallorem ac maciem et tenues miserantibus artus, membra aliena fame lacerabant, esse parati

Іоо

exerc. Plin. p. 441 : praestan*

****** P praestantibus omnibus instant w 178 in om. P | 79 particula*** multis P | 85 promethea P | 86 87 elemento-reor unc, incl, Orelli, Hermann | 93 elementis P | 97 98 del. Guiet

109

et sua quisnam hominum veniam dare quisve deorum ventribus abnueret dira atque inmania passis et quibus illorum poterant ignoscere manes, 105 quorum corporibus vescebantur ? melius nos Zenonis praecepta monent; nec enim omnia, quaedam pro vita facienda putant: sed Cantaber unde stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli? nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, Gallia causidicos docuit facunda Britannos, de conducendo loquitur iam rhetore Thyle. nobilis ille tamen populus, quem diximus, et par virtute atque fide, sed maior clade, Zagynthos, tale quid excusat : Maeotide saevior ara 115 Aegyptos. quippe illa nefandi Taurica sacri inventrix homines—ut iam quae carmina tradunt digna fide credas—tantum immolat, ulterius nil aut gravius cultro timet hostia. quis modo casus inpulit hos ? quae tanta fames infestaque vallo arma coegerunt tam detestabile monstrum audere? anne aliam terra Memphitide sicca invidiam facerent nolenti surgere Nilo? qua nec terribiles Cimbri nec Britones umquam Sauromataeque truces aut immanes Agathyrsi, 125 hac saevit rabie inbelle et inutile vulgus, parvula fictilibus solitum dare vela phaselis et brevibus pictae remis incumbere testae. nec poenam sceleri invenies, nec digna parabis supplicia his populis, in quorum mente pares sunt 130 et similes ira atque fames. mollissima corda

104 ventribus H. Valesius : viribus Pw | 112 iam om. PI 124 Bistones 5 Hermann | 131 adque P

I 20

« PreviousContinue »