Page images
PDF
EPUB

humano generi dare se natura fatetur,

quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus. plorare ergo iubet causam dicentis amici

squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu

ora puellares faciunt incerta capilli.

135.

naturae imperio gemimus, cum funus adultae virginis occurrit vel terra clauditur infans

139

et minor igne rogi; quis enim bonus et face dignus arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos, ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos a grege mutorum, atque ideo venerabile soli sortiti ingenium divinorumque capaces atque exercendis capiendisque artibus apti sensum a caelesti demissum traximus arce, cuius egent prona et terram spectantia. mundi principio indulsit communis conditor illis

145

150

tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos adfectus petere auxilium et praestare iuberet, dispersos trahere in populum, migrare vetusto de nemore et proavis habitatas linquere silvas, aedificare domos, laribus coniungere nostris tectum aliud, tutos vicino limine somnos ut conlata daret fiducia, protegere armis lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, communi dare signa tuba, defendier isdem turribus atque una portarum clave teneri. sed iam serpentum maior concordia. parcit

155

135 squalorem atque Kiaer | 138 adutae P| 143 adque P| 154 limite P❘ 157 defendi** P

M. I.

3

[blocks in formation]

160

cognatis maculis similis fera. quando leoni fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam exspiravit aper maioris dentibus apri? Indica tigris agit rabida cum tigride pacem perpetuam, saevis inter se convenit ursis. ast homini ferrum letale incude nefanda produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum adsueti coquere et marris ac vomere lassi nescierint primi gladios extendere fabri. aspicimus populos, quorum non sufficit irae

165

occidisse aliquem, sed pectora bracchia vultum 170 crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo, vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?

170 vultu* P 174 homini P| legum** P

XVI

UIS numerare queat felicis praemia, Galli, militiae? nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere. plus etenim fati valet hora benigni, quam si nos Veneris commendet epistula Marti et Samia genetrix quae delectatur harena.

5

ΙΟ

Commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum. Bardaicus iudex datur haec punire volenti calceus et grandes magna ad subsellia surae, legibus antiquis castrorum et more Camilli servato, miles ne vallum litiget extra et procul a signis. iustissima centurionum cognitio est igitur de milite, nec mihi derit ultio, si iustae defertur causa querellae;

15

tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli 20 consensu magno efficiunt, curabilis ut sit

1 Galle pw | 12 adque P❘ relictum om. P| 18 cognito P

20 tamen cohors P

vindicta et gravior quam iniuria. dignum erit ergo declamatoris mulino corde Vagelli,

cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot milia clavorum. quis tam procul absit ab urbe 25 praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se excusaturos non sollicitemus amicos. 'da testem' iudex cum dixerit, audeat ille nescio quis, pugnos qui vidit, dicere ‘vidi', et credam dignum barba dignumque capillis maiorum. citius falsum producere testem contra paganum possis, quam vera loquentem contra fortunam armati contraque pudorem. Praemia nunc alia atque alia emolumenta notemus 35 sacramentorum. convallem ruris aviti

30

improbus aut campum mihi si vicinus ademit, et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puls annua libo, debitor aut sumptos pergit non reddere nummos, 40 vana supervacui dicens chirographa ligni, expectandus erit qui lites inchoet annus totius populi; sed tunc quoque mille ferenda taedia, mille morae: totiens subsellia tantum sternuntur; iam facundo ponente lacernas Caedicio et Fusco iam micturiente, parati digredimur lentaque fori pugnamus harena. ast illis, quos arma tegunt et balteus ambit, quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi,

23 mutinensi S5 | 24 du P❘ caligatos PS | 29 duxerit P| 35 alia om. P 38 effodi P| 48 illi P

45

nec res atteritur longo sufflamine litis. Solis praeterea testandi militibus ius

vivo patre datur; nam, quae sunt parta labore militiae, placuit non esse in corpore census, omne tenet cuius regimen pater.

ergo Coranum

50

signorum comitem castrorumque aera merentem 55 quamvis iam tremulus captat pater. hunc favor aequus provehit et pulchro reddit sua dona labori. ipsius certe ducis hoc referre videtur,

ut, qui fortis erit, sit felicissimus idem,

ut laeti phaleris omnes et torquibus omnes.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

60

THE END.

« PreviousContinue »