Page images
PDF
EPUB

55

Parthenio factas, urnae cratera capacem et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci; 45 adde et bascaudas et mille escaria, multum caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi. sed quis nunc alius, qua mundi parte quis audet argento praeferre caput rebusque salutem ? [non propter vitam faciunt patrimonia quidam, 50 sed vitio caeci propter patrimonia vivunt.] iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec damna levant; tunc adversis urguentibus illuc reccidit ut malum ferro summitteret, ac se explicat angustum : discriminis ultima, quando praesidia adferimus navem factura minorem. i nunc et ventis animam committe dolato confisus ligno, digitis a morte remotus quattuor aut septem, si sit latissima taeda; mox cum reticulis et pane et ventre lagonae aspice sumendas in tempestate secures. sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam prospera vectoris fatumque valentius euro et pelago, postquam Parcae meliora benigna pensa manu ducunt hilares et staminis albi 65 lanificae, modica nec multum fortior aura ventus adest: inopi miserabilis arte cucurrit vestibus extentis et, quod superaverat unum, velo prora suo.

iam deficientibus austris spes vitae cum sole redit; tunc gratus Iulo

70 45 polo P | 47 quod P1 pallidus P l 50 51 del. Bentl. ad Hor. a. p. 387, Markl. I 54 recidit PSS | 57 d*lato Pl 59 la*tissima P lautissima 5 | 61 respice Jahn : aspice PW 167 inopia Partes P

60

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

80

[ocr errors]

atque novercali sedes praelata Lavinio
conspicitur sublimis apex, cui candida nomen
scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,
et numquam visis triginta clara mamillis.
tandem intrat positas inclusa per aequora moles 75
Tyrrhenamque pharon porrectaque bracchia rursum,
quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt
Italiam-non sic igitur mirabere portus
quos natura dedit, sed trunca puppe magister
interiora petit Baianae pervia cumbae
tuti stagna sinus. gaudent ibi vertice raso
garrula securi narrare pericula nautae.

Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes,
sertaque delubris et farra inponite cultris
ac mollis ornate focos glebamque virentem ! 85
iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto
inde domum repetam, graciles ubi parva coronas
accipiunt fragili simulacra nitentia cera.
hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis
tura dabo atque omnis violae iactabo colores. 90
cuncta nitent, longos erexit ianua ramos
et matutinis operatur festa lucernis.

Nec suspecta tibi sint haec, Corvine: Catullus, pro cuius reditu tot pono altaria, parvos tres habet heredes. libet expectare, quis aegram 95 et claudentem oculos gallinam inpendat amico tam sterili—verum haec nimia est inpensa, coturnix

71 Lavinio A. de Rooy spicil. crit. p. 57: lavino Pw I 73 miserabile S5 | 75 equore P1 77 currunt PS / relinqu*t P | 81 ubi w | 86 peracto pw: peract** P peractum Sl 92 operantur P.

93 ibi P

Ιοο

nulla umquam pro patre cadet. sentire calorem si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi, legitime fixis vestitur tota libellis porticus, existunt qui promittant hecatomben. quatenus hic non sunt nec venales elephanti, nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis belua concipitur, sed furva gente petita arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, 105 Caesaris armentum, nulli servire paratum privato: siquidem Tyrio parere solebant Hannibali et nostris ducibus regique Molosso horum maiores ac dorso ferre cohortes

109 partem aliquam belli et euntem in proelia turrem: nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras et cadat ante Lares Gallittae, victima sola tantis digna deis et captatoribus horum. alter enim, si concedas mactare, vovebit 115 de grege servorum magna et pulcherrima quaeque corpora, vel pueris et frontibus ancillarum inponet vittas et, si qua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi non sperat tragicae furtiva piacula cervae. laudo meum civem, nec comparo testamento mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger, delebit tabulas, inclusus carcere nassae, post meritum sane mirandum, atque omnia soli forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus 125

I 20

109 cohortis P | 110 belliqet P | 111 nulla per Histrum om. P 112 125 128 Pacubium .o -us P | 116 ut P

incedet victis rivalibus. ergo vides, quam grande operae pretium faciat iugulata Mycenis. vivat Pacuvius, quaeso, vel Nestora totum, possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum exaequet, nec amet quemquam, nec ametur ab ullo!

[ocr errors]

LIBER QUINTUS

XIII

Ιο

EXEMPLO quodcumque malo committitur, ipsi

displicet auctori. prima est haec ultio, quod se iudice nemo nocens absolvitur, inproba quamvis grątia fallaci praetoris vicerit urna, quid sentire putas omnes, Calvine, recenti 5 de scelere et fidei violatae crimine?

sed nec tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris iacturae te mergat onus, nec rara videmus quae pateris ; casus multis hic cognitus ac iam tritus et e medio fortunae ductus acervo. ponamus nimios gemitus. flagrantior aequo non debet dolor esse viri, nec vulnere maior. tu quamvis levium minimam exiguamque malorum particulam vix ferre potes, spumantibus ardens visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus 15 depositum. stupet haec, qui iam post terga reliquit sexaginta annos, Fonteio consule natus ? an nihil in melius tot rerum proficit usus ? magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, victrix fortunae sapientia ; ducimus autem hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae nec iactare iugum vita didicere magistra.

5 homines Ribbeck. 6 fide P | 12 veri P | 18 proficit PSS : proficis w Herm. usus ? : usu PW

20

« PreviousContinue »