Index librorum prohibitorum sanctissimi domini nostri Pii septimi pontifieis maximi jussu editus...

Front Cover
ex typographia X. Giordano, 1834 - Prohibited books - 372 pages
0 Reviews
Reviews aren't verified, but Google checks for and removes fake content when it's identified

From inside the book

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Common terms and phrases

Popular passages

Page xxxiv - ... 15. I. Meminerint, non id sibi muneris onerisque impositum, ut libri ad examinandum sibi traditi proscriptionem modis omnibus curent atque urgeant; sed ut diligenti studio ac sedato animo ipsum expendentes, fideles observationes suas verasque rationes Congregationi suppeditent, ex quibus rectum judicium de illo ferre ejusque proscriptionem, emendationem, aut dimissionem pro merito decerncre valeat.
Page x - Catholicis auctoribus versorum lectionem in vulgari lingui eis concedere possint, quos intellexerint ex hujusmodi lectione, non damnum, sed fidei atque pietatis augmentum capere posse: quam facultatem in scriptis habeant. Qui autem absque tali facultate ea legere seu habere praesumpserit, nisi prius Bibliis Ordinario redditis, peccatorum absolutionem percipere non possit.
Page xxxvi - Et paulo post : facetiœ etiam , aut dicteria , in perniciem , aut prœjudicium famœ , et existimationis aliorum jactatu, repudientur. Utinam vero in aspectum, lucemque hominum libri ejusmodi in hac temporum licentia , et pravitate non efferrentur , in quibus dissidentes auctores mutuis se jurgiis , conviciisque proscindunt : aliorum opiniones nondum ab Ecclesia damnatas censura perstringunt , adversarios , eorumque scholas , ac...
Page 125 - De Statu Ecclesiae , et legitima potestate Romani Pontificis Liber singularis ad reuniendos dissidentes in Religione Christiana compositus.
Page ix - Religione quidem ex professo traclant. omnino damnantur. Qui vero de Religione non tractant, a Theologis catholicis, jussu Episcoporum, et Inquisitorum examinati, et approbati, permittuntur. Libri etiam catholice conscripti, tam ab illis, qui postea in haeresim lapsi sunt, quam ab illis, qui post lapsum ad Ecclesiae gremium rediere, approbati a Facultate Theologica alicujus Universitatis catholicae, vel ab Inquisitions generali, permitti poterunt.
Page xxx - Praefecti vices supplet , approbatione eligendis : quorum collate consilio , si liber censura , et nota dignus videatur, unus aliquis relator ad ferendum de eo judicium idoneus , illius nempe facultatis , de qua in libro agitur , peritus , eadem q'nam nuper innuimus , ratione eligendus erit , qui scripto referat animadversiones suas, adnotatis paginis, quibus singula ab ipso reprchensa continentar.
Page xxiii - Regulares, praeter Episcopi, et Inquisitoris licentiam (de qua Regula decima dictum est), meminerint teneri se, sacri Concilii Tridentini decreto, operis in lucem edendi facultatem a Praelato, cui subiacent, obtinere.
Page xxxiv - Congregationi, aut secretario aperiat, seque ad ferendam de huiusmodi libro censuram minus aptum professus, alium magis idoneum ad id muneris subrogari curet : quo tantum abest , ut existimationis suae dispendium apud Pontificem, et Cardinales passurus sit, ut magnam potius probitatis, et candoris opinionem et laudem sibi sit concilia turus.
Page xxiii - SINullus liber in posterum excudatur, qui non in fronte nomen, cognomen, et patriam praeferat Auctoris. Quod si de Auctore non constet, aut justam aliquam ob causam, tacito ejus nomine, Episcopo , et Inquisitori liber edi posse videatur, nomen illius omnino describatur, qui librum examinaverit, atque approbaverit.
Page xlv - Francisci, et Antonii de Padua, in quibus dicitur, formam habitus, qua depicti sunt, esse eamdem, qua ipsi usi fuerunt: vel in quibus asseritur, in hoc, vel illo ordine S. Francisci esse veram, legitimam, et non interruptam ejusdem s.

Bibliographic information