Apologétique, Volume 1

Front Cover
Imp. H. Vaillant-Carmanne, 1919 - Apologetics
0 Reviews
Reviews aren't verified, but Google checks for and removes fake content when it's identified
 

What people are saying - Write a review

We haven't found any reviews in the usual places.

Selected pages

Other editions - View all

Popular passages

Page 104 - ... et si qui in metallis, et si qui in insulis, vel in custodiis, dumtaxat ex causa Dei sectae, alumni confessionis suae fiunt.
Page 90 - Est et alia maior necessitas nobis orandi pro imperatoribus, etiam pro omni statu imperii rebusque Romanis, qui vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam saeculi acerbitates horrendas comminantem Romani imperii commeatu scimus retardari.
Page 72 - Chri- [12] stus cum sua fabula«, si homo communis condicionis, si magus, si post mortem de sepulcro a discipulis subreptus, si nunc denique penes inferos, si non in caelis potius et inde venturus cum totius mundi motu, cum orbis horrore, cum planctu omnium, sed non Christianorum, ut dei virtus et dei spiritus et sermo et sapientia et ratio, et dei filius.
Page 26 - Sed bestiarii, inquitis. Hoc, opinor, minus quam hominis ? An hoc turpius, quod mali hominis ? certe tamen de homicidio funditur. O lovem Chri6 stianum et solum patris filium de crudelitate ! Sed quoniam de infanticidio nihil interest sacro an arbitrio perpetretur, licet parricidium homicidio intersit, convertar ad populum. Quot vultis ex his circumstantibus et in Christianorum sanguinem...
Page 136 - Et tamen illis omnibus et statuas defunditis et imagines inscribitis et titulos inciditis in aeternitatem ! Quantum de monumentis potestis scilicet, praestatis et ipsi quodammodo mortuis resurrectionem. Hanc qui veram a Deo sperat, si pro Deo patiatur, insanus est...
Page 104 - Etiam si quod arcae genus est, non de honoraria summa quasi redemptae religionis congregatur. Modicam unusquisque stipem menstrua die, vel cum velit, et si modo velit , et si modo possit, apponit ; nam nemo compellitur, sed sponte confert. Haec quasi deposita pietatis sunt.
Page 88 - Illuc suspicientes christiani manibus expansis, quia innocuis, capite nudo, quia non erubescimus, denique sine monitore, quia de pectore oramus, precantes sumus semper pro omnibus imperatoribus vitam illis prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, orbem quietum: quaecumque hominis et Caesaris vota sunt.
Page 130 - Noverunt et philosophi diversitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est qui usui humano, alius qui iudicio dei apparet, sive de caelo fulmina stringens, sive de terra per vertices montium eructans ; non enim absumit quod exurit, sed dum erogat, re15 parat.
Page 8 - Cum igitur in omnibus nos aliter disponitis quam ceteros nocentes, ad unum contendendo, ut de eo nomine excludamur — excludimur enim, si faciamus quae faciunt non christiani — intellegere potestis non scelus aliquod in causa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens, ut homines nolint scire pro certo, quod se nescire pro certo sciunt.
Page 96 - Eadem officia dependunt et qui astrologos et aruspices et augures et magos de Caesarum capite consultant. Quas artes, ut ab angelis desertoribus proditas et a Deo interdictas, ne suis quidem causis adhibent Christiani.