LACEAT tibi, sancta Trinitas obsequium servitutis meæ, et præsta: ut hoc sacrificium quod oculis Majestatis tuæ (tuæ Majestatis, Ebor. et Bangor.) indignus obtuli, tibi sit (sit tibi, Ebor) acceptabile: mihique et omnibus pro quibus illud obtuli, sit, te miserante, propitiabile. Qui vivis et regnas. (Deus. Per omnia sæcula sæculorum. Amen. Sar. et Bangor.) Qua finita erigat se sacerdos, signans se P Dicto Ite missa est, vel, Benedicamus Domino, Sacerdos inclinat se ante medium altaris, et manibus junctis super illud, dicit: LACEAT tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meæ, et præsta: ut sacrificium, quod oculis tuæ Majestatis indignus obtuli, tibi sit acceptabile: mihique et omnibus pro quibus illud obtuli, sit, te miserante, propitiabile. (Qui vivis. Herford. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Rom.) |