Page images
PDF
EPUB

termination of 'multitudini,' and the commencement of 'nemini,' and that INI occurs immediately afterwards. Hence some transcriber, whose eye had become confused, dropped out one IN, and the whole then became

MVLTITVDINEMINILICITVM.

which, when the words were divided, would appear as-'multitudinem inilicitum,' and this would at once be corrected into 'multitudinem inlicitum,' a combination perfectly satisfactory as far as the mere words are concerned, but destitute of sense.

M. TULLII CICERONIS

PRO

A. CLUENTIO HABITO

ORATIO AD IUDICES.

1. 1. ANIMADVERTI, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partes: quarum altera mihi niti et magno opere confidere videbatur invidia iam inveterata iudicii Iuniani: altera tantummodo consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem veneficii 5 criminum: qua de re lege est haec quaestio constituta. Itaque mihi certum est, hanc eandem distributionem invidiae et criminum sic in defensione servare, ut omnes intelligant, nihil me nec subterfugere voluisse reticendo, nec obscurare dicendo.

2. Sed quum considero, quo- 10 modo mihi in utraque re sit elaborandum, altera pars, ea quae propria est iudicii vestri et legitimae veneficii quaestionis, per mihi brevis et non magnae in dicendo contentionis fore videtur: altera autem, quae procul a iudicio remota est, quae concionibus seditiose concitatis 15 accommodatior est, quam tranquillis moderatisque iudi

ciis, perspicio, quantum in agendo difficultatis, et quantum laboris sit habitura. 3. Sed in hac tanta difficultate illa me res tamen, iudices, consolatur, quod vos de criminibus sic audire consuestis, ut eorum omnem dissolutionem ab 5 oratore quaeratis: ut non existimetis, plus vos ad salutem reo largiri oportere, quam quantum defensor purgandis criminibus consequi et dicendo probare potuerit: de invidia autem sic inter vos disceptare debetis, ut non, quid dicatur a nobis, sed quid oporteat dici, consideretis. 10 Agitur enim in criminibus A. Cluentii proprium periculum, in invidia, causa communis. Quamobrem alteram partem causae sic agemus, ut vos doceamus: alteram sic, ut oremus. In altera, diligentia vestra nobis adiungenda est in altera, fides imploranda. Nemo est enim qui 15 invidiae, sine vestro ac sine talium virorum subsidio, possit resistere. 4. Equidem quod ad me attinet, quo me vertam, nescio. Negem fuisse illam infamiam iudicii corrupti? negem illam rem agitatam in concionibus ? iactatam in iudiciis? commemoratam in senatu? evellam 20 ex animis hominum tantam opionionem? tam penitus insitam? tam vetustam? Non est nostri ingenii: vestri auxilii est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa fama, quasi in aliqua perniciosissima flamma atque in communi incendio subvenire.

25

2. 5. Etenim sicut aliis in locis parum firmamenti et virium veritas habet: sic in hoc loco falsa invidia imbecilla esse debet. Dominetur in concionibus, iaceat in iudiciis valeat in opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur: vehementes habeat 30 repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat. Denique illa definitio iudiciorum aequorum, quae nobis a maioribus tradita est, retineatur: ut in iudi

ciis et sine invidia culpa plectatur, et sine culpa invidia' ponatur. 6. Quamobrem a vobis, iudices, antequam de ipsa causa dicere incipio, haec postulo: primum (id quod aequissimum est,) ut ne quid huc praeiudicati afferatis: etenim non modo auctoritatem, sed etiam nomen iudicum 5 amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus, si ad causas iudicia iam facta domo deferemus. Deinde si quam opinionem iam vestris mentibus comprehendistis, si eam ratio convellet, si oratio labefactabit, si denique veritas extorquebit: ne repugnetis, eamque animis vestris 10 aut libentibus aut aequis remittatis. Tum autem quum ego unaquaque de re dicam, et diluam, ne ipsi, quae contraria sint, taciti cogitationi vestrae subiiciatis: sed ad extremum exspectetis, et me meum dicendi ordinem servare patiamini: quum peroraro, tum, si quid erit prae- 15 teritum, animo requiratis.

3. 7. Ego me, iudices, ad eam causam accedere, quae am per annos octo continuos ex contraria parte audiatur, atque ipsa opinione hominum tacita prope convicta atque damnata sit, facile intelligo: sed, si quis mihi deus ves- 20 tram ad me audiendum benevolentiam conciliarit, efficiam profecto, ut intelligatis, nihil esse homini tam timendum, quam invidiam: nihil innocenti, suscepta invidia, tam optandum, quam aequum iudicium, quod in hoc uno denique falsae infamiae finis aliquis atque exitus reperi- 25 atur. Quamobrem magna me spes tenet, si ea, quae sunt in causa, explicare, atque omnia dicendo consequi potuero, hunc locum consessumque vestrum, quem illi horribilem A. Cluentio ac formidolosum fore putaverunt, eum tandem eius fortunae miserae multumque iactatae 30 portum ac perfugium futurum. 8. Tametsi permulta sunt, quae mihi, antequam de causa dicam, de commu

nibus invidiae periculis dicenda esse videantur: tamen, ne diutius oratione mea suspensa expectatio vestra teneatur, aggrediar ad crimen cum illa deprecatione, iudices, qua mihi saepius utendum esse intelligo, sic ut me audi5 atis, quasi hoc tempore haec causa primum dicatur, sicuti dicitur: non quasi saepe iam dicta et numquam probata sit. Hodierno enim die primum veteris istius criminis diluendi potestas est data: ante hoc tempus error in hac causa atque invidia versata est. Quamobrem dum 10 multorum annorum accusationi breviter dilucideque respondeo, quaeso, ut me, iudices, sicuti facere instituistis, benigne attenteque audiatis.

4. 9. Corrupisse dicitur A. Cluentius iudicium pecunia, quo inimicum innocentem, Statium Albium, con15 demnaret. Ostendam, iudices, primum, (quoniam caput illius atrocitatis atque invidiae fuit, innocentem pecunia circumventum,) neminem umquam maioribus criminibus, gravioribus testibus esse in iudicium vocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus, a quibus 20 condemnatus est, ut non modo ab iisdem, sed ne ab aliis quidem ullis, absolvi ullo modo posset. Quum haec docuero, tum illud ostendam, quod maxime requiri intelligo, iudicium illud pecunia esse tentatum, non a Cluentio, sed contra Cluentium: faciamque, ut intelligatis, in tota 25 illa causa quid res ipsa tulerit, quid error affinxerit, quid invidia conflarit.

10. Primum igitur illud est, ex quo intelligi possit, debuisse Cluentium magno opere causae confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum 30 descenderit. Hoc loco faciendum mihi, iudices, est, ut vobis breviter illa, quibus Albius est condemnatus, crimina exponam. Abs te peto, Oppianice, ut me invitum de

« PreviousContinue »