Page images
PDF
EPUB

215

INITIA

HISTORIAE GRAECORVM

LITTERARIAE

SECVNDVM EDIDIT

GODOFR. ERNESTUS GRODDECK

AVGVSTISSIMI ROSSORVM IMPERATORIS A CONSIL. COLLEGIORA
ORD. EQVESTRIS S. VLADIMIRI IV. CL. LITTÉRAÅ. GRAEC. ET
ROMAN. IN ACADEMIA CAESARE. VILNENSI PROF. P. O. EIVSQVE
BIBLIOTHECAE PRAEPECTVS, SOC. REG. SCIENT. GOTTINGENS
ET PHILOMATHICAE VARSAVIENSIS AMICVS ET FAMILIARIS.
SOC. CVRONICAE LITT. ET ART. SODALIS ORD. ARCHIDYC.

SOC. LATINAR IENENSIS SOCIUS HONORARIUS

PARS PRIOR

VILNA E

SVI TIBVS IOSEPHI ZAWADZKI

MDCCCXXI

Licet excudatur, ca tamen lege, ut excusus liber ne prins veneat , quam apud Censorum Coll-gium deposita sint eiusdem exempla quae nuncupamus, primum videlicet in Collegii dicti usum; duo', ad Ministerii institutionis et educationis tabellarium; quartum et quintum ad CAESAREAM Bibliothecim publicam ; sestum ad CAESAREAM D. ctriuaruin Academiam; septimum ad CAESAREAM Litterarum Vniversitatein Aboëasem mittenda. Viloae III. Id. Mai. MDCCCXXI.

Philippus Nerius Golarski Vniv. Prof. Em. Coll. Cens. Sod.

[blocks in formation]

L E C T V RIS

S.

Qvon

vos ante decem annos in libri huius fronte iam significavi, ut totius operis ratio et consilium nosceretur, paucissimis verbis etiam nunc repetere liceat. Litteraturae omnium ditissimae non nisi initia tradere constitui, quae discendi cupidis ad interius litterarum Graccarum studium viam munirent. Brevitatis igitur ubique rationem babui, ila tamen, ut ne quid deesset, quod ad universae disciplinae cognitionem alicuius esse momenti aestimaretur. In quo quam difficilis sit rerum delectus, quam multiplex scribendi ordo, quem adhibeas, neminem fugiet qui in simili argumento tractando periculum fecerit. Sic, quae historiae litterariae Graecorum vulgo, nec sine causa idonea, praemitti solent disputationes, de primis Graecorum originibus, de culturae eorum initiis et incrementis, de even. tis factisque praecipuis, quorum ad litterarum studia sive dirigenda, sive acuerda, sive corrumpenda immutandave magna omnium consensu cernitur vis, denique de sermone Graeco et scri

« PreviousContinue »