Munere concessae divum: et via secta per ambas, Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces Virg., G., i. 231-251. 171. The Five Zones-Another Account. Circulus ad boream fulgentem sustinet Arcton, 172. The Formation of the Earth. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque, Inque dies quanto circum magis aetheris aestus 173. The Formation of the Earth-Another Account. Namque canebat, uti magnum per inane coacta Incipiant silvae quum primum surgere, quumque Virg., Ec., vi. 31-40. 174. The Formation of the Earth-Another Account. Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum, Iussit, et humanas motura tonitrua mentes, Haec super imposuit liquidum et gravitate carentem Ovid, Metam., I. 32-39, 43-56, 67-75. E. THE EARTH;-INORGANIC NATURE. 175. Only a Small Portion of the Earth's Surface is habitable. Vides habitari in terra raris et angustis in locis, et in ipsis quasi maculis, ubi habitatur, vastas solitudines interiectas : hosque, qui incolunt terram, non modo interruptos ita esse ut nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed partim obliquos, partim aversos, partim etiam adversos stare vobis: a quibus exspectare gloriam certe nullam potestis. Cernis autem eamdem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis; e quibus duos maxime inter se diversos, et caeli verticibus ipsis ex utraque parte subnixos, obriguisse pruina vides; medium autem illum et maximum solis ardore torreri: duos habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt, adversa vobis urgent vestigia, nihil ad vestrum genus: hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui vos parte contingat: omnis enim terra, quae colitur a vobis, angusta verticibus, lateribus latior, parva quaedam insula est, circumfusa illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris: qui tamen tanto nomine quam sit parvus, vides. Ex his ipsis cultis notisque terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen vel Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit vel illum Gangem tranatare? Quis in reliquis orientis aut obeuntis solis ultimis aut aquilonis austrive partibus tuum nomen audiet? Quibus amputatis, cernis profecto, quantis in angustiis vestra gloria se dilatari velit. Ipsi autem, qui de vobis loquuntur, quamdiu loquentur? Cic., Somn. Scip., VI. 176. A General Outline of the Geography of the Earth. Omne igitur hoc, quicquid est, cui mundi coelique nomen indidimus, unum id est, et uno ambitu se cunctaque amplectitur: partibus differt. Unde sol oritur, oriens nuncupatur, aut ortus: quo demergitur, occidens, vel occasus: qua decurrit, meridies ab adversa parte, septentrio. Huius medio terra sublimis cingitur undique mari: eodemque in duo latera, quae hemisphaeria nominantur, ab oriente divisa ad occasum, zonis quinque distinguitur. Mediam aestus infestat, frigus ultimas reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, verum pariter. Antichthones alteram, nos alteram incolimus. Illius : non situs ob ardorem intercedentis plagae incognitus; huius dicendus est. Haec ergo ab ortu porrecta ad occasum, et quia sic iacet, aliquanto quam ubi latissima est longior, ambitur omnis oceano, quatuorque ex eo maria recipit; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. Suis locis illa referentur. Hoc primum angustum, nec amplius decem millibus passuum patens, terras aperit atque intrat: tum, longe lateque diffusum, abigit vaste cedentia litora, iisdemque ex diverso prope coëuntibus, adeo in arctum agitur, ut minus mille passibus pateat. Inde se rursus, sed modice admodum, laxat: rursusque etiam quam fuit arctius exit in spatium. Quo cum est acceptum, ingens iterum et magno se extendit_ambitu, et magnae paludi, ceterum exiguo ore, coniungitur. Id omne qua venit, quaque dispergitur, uno vocabulo Nostrum mare dicitur. Angustias introitumque venientis, nos fretum, Graeci ud appellant. Qua diffunditur, alia aliis locis cognomina acceptat. Ubi primum se arctat, Hellespontus vocatur: Propontis, ubi expandit: ubi iterum pressit, Thracius Bosporus: ubi iterum effundit, Pontus Euxinus: qua paludi committitur, Cimmerius Bosporus: palus ipsa, Maeotis. Hoc mari et duobus inclytis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem vergens, in mediam fere Maeotida defluit: ex diverso Nilus in Pelagus. Quod terrarum iacet a Freto ad ea flumina, ab altero latere Africam vocamus; ab altero, Europen: ad Nilum, Africam ; ad Tanain, Europen. Ultra quicquid est, Asia est. Mela. De Situ. Orb., I. 1. 177. A Short Description of Asia. Tribus hanc e partibus tangit Oceanus, ita nominibus ut locis differens; Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus. Ipsa ingenti ac perpetua fronte versa ad orientem, tantum ibi se in latitudinem effundit, quantum Europe et Africa, et quod inter ambas pelagus immissum est. Inde cum aliquatenus solida processit, ex illo oceano, quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico Caspium recipit : et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur, et fit tam lata, quam fuerat. Deinde cum iam in suum finem aliarumque terrarum confinia devenit, media nostris aequoribus excipitur; reliqua altero cornu pergit ad Nilum, altero ad Tanain. Ora eius cum alveo Nili amnis (ripis) descendit in pelagus, et diu, sicut illud incedit, ita sua litora porrigit: dein fit venienti obviam, et primum se ingenti ambitu incurvat, post se ingenti N |