Page images
PDF
EPUB

fronte ad Hellesponticum fretum extendit: ab eo iterum obliquat ad Bosporum, iterumque ad Ponticum latus curva, aditum Maeotidos transverso margine attingit. Ipsam gremio ad Tanain usque complexa, fit ripa, qua Tanais est. In ea primos hominum ab oriente accipimus, Indos, et Seras, et Scythas. Seres media ferme Eoae partis incolunt, Indi et Scythae ultima: ambo late patentes, neque in hoc tantum pelagus effusi. Spectant enim etiam meridiem Indi, oramque Indici maris, nisi quod aestus inhabitabilem efficiunt, diu continuis gentibus occupant. Spectant et septemtrionem Scythae, ac litus Scythicum, nisi unde frigoribus arcentur, usque ad Caspium sinum possident. Indis proxima est Ariane, deinde Aria, et Cedrosis, et Persis ad sinum Persicum. Hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes. Ab his, quod in Africam restat, Aethiopum est. Illic Caspiani Scythis proximi sinum Caspium cingunt. Ultra Amazones, ultraque eas Hyperborei esse memorantur. Interiora terrarum multae variaeque gentes habitant. Mela., De Situ. Orb., I. 2.

178. A Short Description of Europe.

Europa terminos habet, ab oriente Tanain et Maeotida et Pontum; a meridie reliqua nostri maris; ab occidente Atlanticum, a septentrione Britannicum oceanum. Ora eius forma litorum a Tanai ad Hellespontum, qua ripa est dicti amnis, qua flexum paludis ad Pontum redigit, qua Propontidi et Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asiae non opposita modo, verum etiam similis est. Inde ad Fretum, nunc vaste retracta, nunc prominens, tres maximos sinus efficit, totidemque in altum se magnis frontibus evehit. Extra Fretum ad occidentem inaequalis admodum, praecipue media, procurrit: ad septentrionem, nisi ubi semel iterumque grandi recessu abducitur, paene ut directo limite extenta est. Mare, quod primo sinu accipit, Aegaeum dicitur: quod sequenti, in ore, Ionium; Adriaticum, interius: quod ultimo, nos Tuscum, Graii Tyrrhenum perhibent. Gentium prima est Scythia, alia quam dicta est, a Tanai in media ferme Pontici lateris: hinc in Aegaei partem pertinens Thracia Macedoniae adiungitur. Tum Graecia prominet, Aegaeumque ab Ionio mari dirimit. Adriatici latus Illyris occupat. Inter ipsum Adriaticum et Tuscum Italia procurrit. In Tusco intimo Gallia est, ultra Hispania. Haec in occidentem, diuque etiam ad septentrionem, diversis frontibus vergit. Deinde rursus Gallia est, longe et a nostris litoribus

huc usque permissa. Ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, illi ad Asiam. Mela., De Situ. Orb., I. 3.

179. A Short Description of Africa.

Africa ab orientis parte Nilo terminata, pelago a ceteris, brevior est quidem quam Europa, quia nec usquam Asiae, et non totis huius litoribus obtenditur; longior tamen ipsa quam latior, et qua ad fluvium attingit, latissima. Utque inde procedit, ita, media praecipue, in iuga exsurgens, pergit incurva ad occasum, fastigatque se molliter: et ideo ex spatio paulatim adductior, ubi finitur, ibi maxime angusta est. Quantum incolitur, eximie fertilis: verum quod pleraque eius inculta, et aut arenis sterilibus obducta, aut ob sitim caeli terrarumque deserta sunt, aut infestantur multo ac malefico genere animalium, vasta est magis quam frequens. Mare, quo cingitur, a septentrione, Libycumn; a meridie, Aethiopicum; ab occidente, Atlanticum dicimus. In ea parte, quae Libyco adiacet, proxima Nilo provincia, quam Cyrenas vocant: dein, cui totius regionis vocabulo cognomen inditum est, Africa. Cetera Numidae et Mauri tenent: sed Mauri et in Atlanticum pelagus expositi. Ultra Nigritae sunt, et Pharusii, usque ad Aegyptii sunt, et Leucoaethiopes: et natio frequens multiplexque Gaetuli. Deinde late vacat regio, perpetua tractu inhabitabilis. Tum primos ab oriente Garamantas, post Angilas et Troglodytas, et ultimos ad occasum Atlantas audimus. Intra (si credere libet) vix iam homines, magisque semiferi, Acgipanes, et Blemyes, et Gamphasantes, et Satyri, sine tectis ac sedibus passim vagi, habent potius terras, quam habitant. Haec summa nostri orbis, hae maximae partes: hae formae gentesque partium. Nunc exactius oras situsque dicturo, inde est commodissimum incipere, unde terras nostrum pelagus ingreditur; et ab iis potissimum, quae influenti dextra sunt: deinde stringere litora ordine quo iacent, peragratisque omnibus, quae (in) mare attingunt, legere etiam illa, quae cingit Oceanus; donec cursus in cepti operis intra extraque circumvectus orbem, illuc unde coeperit redeat. Mela., De Situ. Orb., I. 4.

180. An Account of the River Nile, with Suggestions as to the Cause of its Annual Overflow.

Hic ex desertis Africae missus, nec statim navigari facilis, nec statim Nilus est; et cum diu simplex saevusque descendit, circa Meroen, late patentem insulam, in Aethiopiam diffundi

tur, alteraque parte Astaboras, altera Astape dictus est. Ubi rursus coit, ibi nomen hoc capit. Inde partem asper, partim navigia patiens, in immanem lacum devenit: ex quo praecipiti impetu egressus, et Tachompso, alteram insulam, amplexus, usque ad Elephantinem urbem Aegyptiam, atrox adhuc fervensque decurrit. Tum demum placidior, et iam bene navigabilis, primum juxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. Deinde iterum iterumque divisus ad Delta et ad Melin, it per omnem Aegyptum vagus atque dispersus: septemque in ora se scindens, singulis tamen grandis evolvitur. Non pererrat autem tantum eam, sed aestivo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut praeter id, quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque, vastas belluas, gignit, glebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo vitalia effingat. Hoc eo manifestum est, quod, ubi sedavit diluvia, ac se sibi reddidit, per humentes campos quaedam nondum perfecta animalia, sed tum primum accipientia spiritum, et ex parte iam formata, ex parte adhuc terrena, visuntur. Crescit porro, sive quod solutae magnis aestibus nives, ex immanibus Aethiopiae iugis, largius, quam ripis accipi queant, defluunt: sive quod sol hieme terris propior, et ob id fontem eius minuens, tunc altius abit, sinitque integrum, et ut est plenissimus, surgere sive quod per ea tempora flantes Etesiae, aut actas a septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant; aut venienti obvii adverso spiritu cursum descendentis impediunt; aut arenis, quas cum fluctibus litori applicant, ostia obducunt: fitque major, vel quod nihil ex semet amittit; vel quod plus, quam solet, accipit; vel quod minus, quam debet emittit. Quod si est alter orbis, suntque oppositi nobis a meridie Antichthones; ne illud quidem a vero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo penetraverit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio accrescere, quod tum hiems sit, unde oritur. Mela., De Situ. Orb., I. 9.

181. Criticism of the Theory that the Overflow of the Nile is due to the Etesian Winds.

Si Thaleti credis, Etesiae descendenti Nilo resistunt, et cursus eius acto contra ostia mari sustinent: ita reverberatus in se recurrit: nec crescit, sed exitu prohibitus resistit, et quacunque mox potuit, inconcessus erumpit. Euthymenes Massiliensis testimonium dicit: "Navigavi, inquit, Atlanticum mare. Nilus fluit maior, quamdiu Etesiae tempus observant: tunc

Inde

enim eiicitur mare instantibus ventis. Quum resederint, et pelagus conquiescit, minorque descendenti inde vis Nilo est. Ceterum dulcis maris sapor est, et similes Niloticis belluae." Quare ergo, si Nilum Etesiae provocant, et ante illos incipit incrementum eius, et post eos durat? Praeterea non fit maior, quo illi flavere vehementius. Nec remittitur incitaturque, prout illis impetus fuit: quod fieret, si illorum viribus cresceret. Quid, quod Etesiae litus Aegyptium verberant, et contra illos Nilus descendit, inde venturus, unde illi, si origo ab illis esset? Praeterea ex mari purus et caeruleus efflueret, non ut nunc turbidus venit. Adde, quod testimonium eius testium turba coarguitur. Tunc erat mendacio locus, quum ignota essent externa. Licebat illis fabulas mittere. Nunc vero tota exteri maris ora mercatorum navibus stringitur: quorum nemo narrat nune caeruleum Nilum, aut mare saporis alterius. Quod et natura credi vetat, quia dulcissimum quodque et levissimum sol trahit. Praeterea quare hieme non crescit? Et tunc potest ventis concitari mare, aliquando quidem maioribus. Nam Etesiae temperati sunt. Quod si e mari ferretur Atlantico, semel oppleret Aegyptum. At nunc per gradus crescit. Oenopides Chius ait, hieme calorem sub terris contineri: ideo et specus calidos esse, et tepidiorem puteis aquam: itaque venas interno calore siccari. Sed in aliis terris augentur imbribus flumina. Nilum, quia nullo imbre adiuvetur, tenuari, deinde crescere per aestatem: quo tempore frigent interiora terrarum, et redit rigor fontibus. Quod si verum esset, aestate flumina crescerent, omnesque putei aestate abundarent. Deinde non calorem hieme sub terris esse maiorem. Aqua et specus et putei tepent, quia aëra rigentem extrinsecus recipiunt. Ita non calorem habent, sed frigus excludunt. Ex eadem causa aestate refrigescunt, quia illo remotus seductusque aër calefactus non pervenit. Sen., N. Q., IV. ii. 21–26.

non

182. Account of the Climate and Products of Britain. Coelum crebris imbribus ac nebulis foedum: asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram, et nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quodsi nubes non officiant, adspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire adfirmant. Scilicet extrema et plana terrarum, humili umbra, non erigunt tenebras, infraque coelum et sidera nox cadit. Solum, praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, fecundum. Tarde mitescunt,

cito proveniunt. Eadem utriusque rei caussa, multus humor terrarum coelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae. Gignit et Oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur. Nam in rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, conligi. Ego facilius crediderim, naturam margaritis deesse, quam nobis avaritiam. Tac. Agr., 12.

183. A Geographical Account of Britain.

Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves adpelluntur, ad orientem solem; inferior ad meridiem spectat. Hoc latus tenet circiter millia passuum D. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem, qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia; sed pari spatio transmissus, atque ex Gallia, est in Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quae adpellatur Mona; complures praeterea minores obiectae insulae existimantur: de quibus insulis nonnulli scripserunt, dies continuos XXX sub bruma esse noctem. Nos nihil de eo percunctationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse, quam in continente, noctes videbamus. Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, DCC millium. Tertium est contra septemtriones, cui parti nulla est obiecta terra; sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat: huic millia passuum DCCC in longitudinem esse, existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum millium passuum. Caes., B. G., v. 13.

184. A Geographical Account of Gaul.

Gallia est omnis divisa in partes tris, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam, qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli adpellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea, quae ad affeminandos animos pertinent, important: proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt: qua de caussa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere quotidianis proeliis cum Germanis contendunt, quum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars,

« PreviousContinue »