Page images
PDF
EPUB

vulneribus septem contrucidarunt. Puer, qui, curae Larium cubiculi ex consuetudine assistens, interfuit caedi, hoc amplius narrabat, se iussum a Domitiano ad primum statim vulnus pugionem pulvino subditum porrigere, ac ministros vocare, neque ad caput quicquam, excepto capulo, et praeterea omnia clausa reperisse; atque illum interim, correpto deductoque ad terram Stephano, colluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo, quanquam laniatis digitis, oculos effodere conatur. Occisus est quarto decimo Kalendas Octobris, anno aetatis quinto et quadragesimo, imperii quinto decimo. Cadaver eius, populari sandapila per vespillones exportatum Phyllis nutrix in suburbano suo Latina via funeravit: sed reliquias templo Flaviae gentis clam intulit, cineribusque Iuliae, filiae Titi, quam et ipsa educarat, commiscuit. Suet., Dom., 7.

193. Apuleius quotes some of his Poetry.

Quid tam petulans habent omnes versus mei, si cum isto uno contendantur? Ut taceam scripta Diogenis Cynici, et Zenonis Stoicae sectae conditoris, id genus plurima. Recitem deuuo, ut sciant, me eorum non pigere:

Et Critias mea delicies sit: salva, Charine,

Pars in amore meo, vita tibi remanet.

Ne metuas: nam me ignis et ignis torreat, ut vult;
Hasce duas flammas, dum potior, patiar.

Hoc modo sim vobis, unus sibi quisque quod ipse est:
Hoc mihi vos eritis, quod duo sunt oculi.

Recitem nunc et alios, quos illi, quasi in temperatissimos, postremum legere:

Florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono

Carmina dono tibi, serta tuo genio :

Carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur,
Quae bis septeno vere tibi remeat :

Serta autem, ut laeto tibi tempore tempora vernent,
Aetatis florem floribus ut decores.

Tu mihi da contra pro verno flore tuum ver,
Ut nostra exsuperes munera muneribus.

Pro implexis sertis, complexum corpore redde:
Proque rosis, oris savia purpurei.

Quod si animam inspires, dona et iam carmina nostra,

Cedent victa tuo dulciloquo calamo.

Apul., Apol., 414, 415.

194. Gymnosophists of India.

Est apud illos genus, qui nihil amplius quam bubulcitare novere: ideoque cognomen illis Bubulcis inditum. Sunt et mutandis mercibus calidi et obeundis praeliis strenui, vel sagittis eminus vel ensibus cominus. Est praeterea genus apud illos praestabile: Gymnosophistae vocantur. Hos ego maxime admiror: quod homines sunt periti, non propagandae vitis, ne inoculandae arboris, nec proscindendi soli: Non illi norunt arvum colere, vel uvam colare, vel equum domare, vel taurum subigere, vel ovem vel capram tondere vel pascere. Quid igitur est? Unum pro his omnibus norunt. Sapientiam percolunt, tam magistri senes quam discipuli minores. Nec quicquam apud illos aeque laudo, quam quod torporem animi et otium oderunt. Igitur ubi, mensa posita, priusquam edulia apponantur, omnes adolescentes ex diversis locis et officiis ad dapem conveniunt, magistri perrogant, quod factum a lucis ortu ad illud diei bonum fecerit. Hic alius se commemorat inter duos arbitrum delectum, sanata simultate, reconciliata gratia, purgata suspicione, amicos ex infensis reddidisse: inde alius, sese parentibus quidpiam imperantibus obedisse: et alius, aliquid meditatione sua reperisse, vel alterius demonstratione didicisse. Denique ceteri commemorant. Qui nihil habet afferre, cur prandeat, impransus ad opus foras extruditur. Apul., Flor., I. Rum. vi. 2, 3.

195. A renowned Travelling Sophist.

Is Hispias e numero Sophistarum est, artium multitudine prior omnibus, eloquentia nulli secundus: aetas illi cum Socrate patria Elis: genus ignoratur: gloria vero magna, fortuna modica: sed ingenium nobile, memoria excellens, studia varia, aemuli multi. Venit Hippias iste quondam certamine Olympio Pisam, non minus cultu visendus, quam elaboratu mirandus. Omnia, secum quae habebat, nihil eorum emerat, sed suis sibi manibus confecerat: et indumenta, quibus indutus, et calceamenta, quibus erat inductus, et gestamina, quibus erat conspicuus. Habebat indutui ad corpus tunicam interulam tenuissimo textu, triplici licio, purpura duplici: ipse eam sibi solus domi texuerat. Habebat cinctui balteum: quod genus pictura Babylonica, miris coloribus variegatum: nec in hac eum opera quisquam adiuverat. Habebat amictui pallium candidum, quod superne circumiscerat: id quoque pallium comperitur ipsius

laborem fuisse. Etiam pedum integumenta crepidas sibimet compegerat, et annulum in laeva aureum faberrimo signaculo, quem ostentabat: ipse eius annuli et orbiculum circulaverat, et palam clauserat, et gemmam insculpserat. Nondum eius omnia commemoravi. Enim non pigebit me commemorare, quod illum non puditum est ostentare: qui magno in coetu praedicavit, fabricatam sibimet ampullam quoque oleariam, quam gestabat, lenticulari forma, tereti ambitu, pressula rotunditate: iuxtaque honestam strigileculam, recta fastigatione clausulae, flexa tubulatione ligulae; ut et ipsa in manu capulo motaretur, et sudor ex ea rivulo laberetur. Quis autem non laudabit hominem tam numerosa arte multiscium? totinge scientia magnificum? tot utensilium peritia Daedalum? Quin et ipse Hippiam laudo : sed ingenii eius foecunditatem malo doctrina, quam supellectilis multiformi instrumento aemulari: fateorque me sellularias quidem artes minus callere: vestem de textrina emere; baxeas istas de sutrina praestinare: enimvero annulum nec gestare; gemmam et aurum iuxta ac plumbum et lapillos nulli aestimare: strigilem et ampullam, ceteraque balnei utensilia nundinis mercari. Prorsum enim non eo infitias, nec radio, nec subula, nec lima, nec torno, nec id genus ferramentis uti nosse: sed pro his praeoptare me fateor, uno chartario calamo me reficere poëmata omne genus, apta virgae, lyrae, socco, cothurno: item satiras, ac griphos: item historias varias rerum: nec non orationes laudatas disertis, nec non dialogos laudatos philosophis, atque haec et alia eiusdem modi tam Graeca, quam Latina, gemino voto, pari studio, simili stylo. Apul., Flor., II., num. ix. 1-3.

196. An Apology for absence from the Theatre

Proin quoniam poëta optimus personam vitae deposuerit recta de auditorio eius exequias eundem: legenda eius esse nunc ossa, mox carmina. Haec ego ita facta, ut commemoravi, olim didiceram: sed haud sine meo periculo recordatus. Nam, ut meministis profecto, cum impedita esset imbri recitatis, in propinquum diem, vobis volentibus, protuli: et quidem Philemonis exemplo paenissime: quippe eodem die in palaestra adeo vehementer talum inverti ut minimum abfuerim, quin articulum etiam a erure defregerim: tamen articulus loco concessit, exque eo luxu adhuc fluxus est: et iam, dum eum ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro affatim corpore, diutine obrigui. Inde acerbus dolor intestinorum coortus, modico ante sedatus est, quam me denique violentus examinaret, et Philemonis ritu com

pelleret ante letum abire, quam lectum; potius implere fata, quam fanda; consummare potius animam quam historiam. Cum primum igitur apud Persianas aquas, leni temperie, nec minus utique blando fomento gressum reciperavi; nondum quidem ad innitendum idonee, sed quantum ad vos festinanti satis videbatur, veniebam redditum, quod pepigerum: cum interim vos mihi beneficio vestro non tantum clauditatem demsistis, verum etiam pernicitatem addidistis. Apul., Flor., III., num. xvi. 3-5.

197. The Fox and the Crow.

Corvus et vulpis unam offulam simul viderant, eamque raptam festinabant pari studio, impari celeritate: vulpis cursu, corvus volatu. Igitur ales bestiam praevenit, et secundo flatu, propassis utrimque, pennis praelabitur, et anticipat, atque ita praeda simul et victoria laetus, sublime evectus, in quadam proxima quercu, in summo eius cacumine tutus sedit. Eo tum vulpis, quia illuc pedem nequibat, dolum iecit: namque eandem arborem successit: et subsistens, cum superne raptorem praeda ovantem videret, laudare astu adorsa est: Nae ego inscita, quae cum alite Apollinis frustra certaverim; quippe cui iampridem corpus tam concinnum est, ut neque oppido parvum, neque nimis grande sit, sed quantum satis ad usum decoremque: pluma mollis, caput argutum, rostrum validum. Iam ipse oculis persequax, unguibus pertinax: nam de colore quid dicam? Nam cum duo colores praestabiles forent, piceus et niveus, quibus inter se nox cum die differunt; utrumque colorem Apollo suis alitibus condonavit: candidum olori, nigrum corvo. Quod utinam sicuti cycno cantum indulsit, ita huic quoque vocem tribuisset! ne tam pulchra ales, quae ex omni avitio longe praecellit, voce viduata, deliciae facundi Dei, muta viveret et elinguis. Id vero ubi corvus audit, hoc solum sibi prae ceteris deesse, dum vult clarissime clangere, ut ne isthoc saltem olori concederet; oblitus offulae, quam mordicus retinebat, toto rictu hiavit: atque ita, quod volatu pepererat, cantu amisit: enimvero vulpis, quod cursu amiserat, astu reciperavit. Eandam istam fabulam in pauca cogamus, quantum potest fieri cohibiliter. Corvus ut se vocalem probaret, quod solem deesse tantae eius formae vulpis simulaverat, crocire adorsus, praedae, quam ore gestabat, inductricem compotivit. Apul., Flor., IV., num. xxiii. 3-4.

193. The Story of Cupid and Pysche.-The Beauty of Psyche.

Erant in quadam civitate rex et regina. Hitres numero filias forma conspicuas habuere sed maiores quidem natu quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credabantur, at vero puellae iunioris tam praecipua tam praeclara pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. Multi denique civium et advenae copiosi, quos eximii spectaculi rumor studiosa celebritate congregabat. Inaccessae formositatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem religiosis adorationibus. . . . Iamque proximas civitates et attiguas regiones fama persuaserat deam, quam caerulum profundum pelagi peperit et ros spumantium fluctuum educavit, iam numinis sui passim tributa venia in mediis conversari populis coetibus, vel certe rursum novo caelestium stillarum germine non maria sed terras Venerem aliam virginali flore praeditam pullulasse. Sic immensum procedit in dies opinio, sic insulas iam proxumas et terrae plusculum provinciasque plurimas fama porrecta pervagatur. Iam multi mortalium longis itineribus atque altissimis maris meatibus ad saeculi specimen gloriosum confluebant. Paphon nemo, Cnidon nemo ac ne ipsa quidem Cythera ad conspectum deae Veneris navigabant. Sacra diae praetereuntur, templa deformantur, pulvinaria perteruntur, caerimoniae negleguntur. Incoronata simulacra et arae viduae frigido cinere foedatae. Puellae supplicatur et in humanis vultibus deae tantae numina placantur, et in matutino progressu virginis victimis et epulis Veneris absentis numen propitiatur, iamque per plateas commeantem populi frequenter floribus sertis et solutis adprecantur. Apul., Met., iv. 28, 29.

199. Venus through jealousy begs Cupid to involve Psyche in a disastrous marriage. Psyche, in accordance with an Oracle, is exposed on a rock. Cupid determines to wed her himself. She is lulled to sleep, and wafted into a beautiful valley, where is a magic palace. On waking she finds herself waited on by invisible attendants.

Invitata Psyche talium locorum oblectatione propius accessit et paulo fidentior intra limen sese facit, mox prolectante studio pulcherrimae visionis miratur singula et altrinsecus aedium

« PreviousContinue »