Page images
PDF
EPUB

Nón ego illi obtémpero, quod loquitur: pultabó foris.

Me. Quó agis te? So. Domúm. Me. Quadrigas sí nunc inscendás Iovis,

Atque hinc fugias, íta vix poteris éffugere infortúnium.

So. Nónne herae meae nuntiare, quód herus meus iussít, licet?

Me. Túae si quid vis nuntiare; hanc nostram adire nón sinam.

Nám si me irritássis, hodie lúmbifragium hinc aúferes.

So. Abeo potius. Di ímmortales, óbsecro vostrám fidem, Ubi ego perii? ubi ímmutatus sum? úbi ego formam pérdidi? An egomet me illíc reliqui, sí forte oblitús fui?

Nam hic quidem omnem imáginem meam, quae ante hac fuerat, possidet.

Vívo fit quod nunquam quisquam mórtuo faciét mihi.

Plaut., Amph., I. i. 274-306.

2. A Clever Slave debates how to get Money for his Master.

Hércle vero, Líbane, nunc te méliust expergíscier!

Atque argento cómparando fingere falláciam.

Iám diu factum est, quóm discesti áb hero atque abiisti ád forum:

Igitur inveniúndo argento ut fíngeres falláciam,

Ibi tu ad hoc diéi tempus dórmitasti in ótio.

Quín tu abs te socórdiam omnem réicis, segnitiem ámoves, Atque ad ingeniúm vetus vorsútum te recipís tuom? Sérva herum: cave tú idem faxis, álii quod serví solent, Quí ad heri fraudátionem cállidum ingeniúm gerunt.

Unde sumam? quem íntervortam? quo hánc celocem cónferam ?

Impetritum, inauguratum est; quóvis admittunt aves;
Pícus, cornix ést ab laeva, córvus, parra ab dextera.

Cónsuadent. Certum hércle est, vostram cónsequi senténtiam. Séd quid hoc, quod pícus ulmum túndit? Haud temerárium est.

Cérte hercle, ego quantum éx augurio auspicii intéllego,
Aút mihi in mundó sunt virgae, aut átriensi Saúreae.
Séd quid illuc, quod éxanimatus cúrrit hic Leónida?
Métuo, quod illic óbscaevavit méae falsae falláciae.

Plaut., Asin., II. i.

3. Interchange of Compliments between two Slaves.

Le Perfidiae laudes grátiasque habémus merito mágnas,
Quum nostris sycophantiis dolís astutiísque,
Scapulárum confidéntia, virtúte ulmorum fréti,
Advórsum stimulos, láminas, crucésque, compedésque,
Nervós, catenas, cárceres, numéllas, pedicas, bóias,
Inductoresque acérrumos, gnarósque nostri térgi,
Eas núne legiones, cópias, exércitusque, fúrum
Vi púgnando, periúriis nostrís, euge! potíti.
Id virtute huius collegae meáque comitáte

Factúmst. Li. Qui me est vir fórtior ad súfferendas plágas?
Le. Edepól virtutes quí tuas nunc pússit collaudáre,
Sicút ego possum, quaé domi duellique male fecísti!
Nae illa édepol pro meritó tuo memorári multa póssunt:
Ubi fidentem fraudáveris; ubi hero ínfidelis fúeris;
Ubi vérbis conceptis sciens lubénter periuraris;
Ubi párietes perfóderis; in fúrto ubi sis prehénsus;
Ubi saepe causam díxeris pendéns adversus ócto
Artítos, audacés viros, valéntes virgatóres.

Li. Fateor, profecto, ut praédicas, Leónida, esse véra;
Verum édepol nae etiam túa quoque malefácta iterari múlta
Et véra possunt: úbi sciens fidéli infidus fúeris;
Ubi prénsus in furtó sies manufésto, et verberátus;
Ubi périuraris; úbi sacro manús sis admolítus;
Ubi herís damno et molestiae et dedécori saepe fúeris;
Ubi, créditum tibi quód sit, tibi datum ésse pernegáris ;
Ubi amícae, quam amicó tuo, fuerís magis fidélis ;
Ubi saepe ad languorém tua duritia dederis ócto
Validós lictores úlmeis affectos lentis vírgis.
Num mále relata est grátia? ut collégam collaudávi?
Le. Ut méque teque máxume atque ingénio nostro décuit.
Plaut., Asin., III. ii. 1–31.

4. The Disadvantages of marrying for Money.

Me. Nulla érgo dicat: Equidem dotem ad te áttuli
Maiórem multo, quám tibi erat pecunia:

Enim mihi quidem aequom est púrpuram atque aurum dari,
Ancillas, mulos, múliones, pédisequos,

Salútigerulos púeros, vehicla, quí vehar.

Eu. Ut mátronarum hic fácta pernovít probe!

Moríbus praefectum múlierum hunc factúm velim.
Me. Nunc quóquo venias, plús plaustrorum in aédibus.
Videás, quam ruri, quándo ad villam véneris.

Sed hoc étiam pulcrum est, praé quam ubi sumtús petunt;
Stat fúllo, phrygio, aúrifex, lanárius,

Ciniflónes, patagiárii, indusiárii,
Flammeárii, violárii, cerinárii,
Aut mánulearii, aút murobrechárii;
Propólae linteónes, calceolárii,
Sedentárii sutóres, diabathrárii,
Soleárii astant, ástant molochinárii;
Petúnt fullones, sárcinatorés petunt;
Strophiárii astant, ástant semizonárii.
Iam hosce ábsolutos cénseas: cedúnt, petunt
Trecénti; circumstánt phylacistae in átriis,
Textóres, limbulárii, arculárii.

Ducúntur; datur aes. Iam hósce absolutos cénseas;
Quom incédunt infectóres crocotulárii,

Aut áliqua mala crux sémper est, quae aliquíd petat.
Eu. Compéllarem ego illum, ní metuam, ne désinat
Memoráre mores múlierum; nunc síc sinam.
Me. Ubi núgivendis rés soluta est ómnibus
Pro illís crocotis, stróphiis, sumto uxório:
Ibi ád postremum cédit miles, aés petit.
Itúr, putatur rátio cum argentário;
Impránsus miles ádstat, aes censét dari.
Ubi dísputata est rátio cum argentário,
Etiám plus ipsus débet argentário.
Spes prorogatur míliti in aliúm diem.

Hae súnt atque aliae múltae in magnis dótibus
Incómmoditates súmtusque intolerabiles.

Nam quae índotata est, éa in potestate ést viri;
Dotátae mactant ét malo et damnó viros.

Plaut., Aul., III. v. 24-62.

5. Casting Lots for a Wife.

Chalinus and Olympio, rival suitors; Stalino and his wife Cleostrata act as umpires.

St. Eúge! Cave! Coniícite sortis núnc ïam ambo huc.

Eccere.

Uxor, aequa. bonum.

Ol. Nóli uxori crédere. St. Habe animúm

Ol. Crédo hercle, hodie dévotabit sórtis, si attigerít. St.

Tace.

Ol. Táceo.

Deos quaeso-Ch. Ut quidem tu hodié canem

et furcám feras. Ol. Mihi út sortitio evéniat.

bus péndeas.

Ch. Ut quidem, hércle, pedi

Ol. At, tu ut oculos émungare ex cápite per nasúm tuos.
Ch. Quid times? parátum oportet ésse iam laqueúm tibi.
Ol. Périisti! St. Animum advórtite ambo. Ol. Táceo. St.
Nunc tu, Cleóstrata,

Ne á me memores málitiose de hác re factum, aut súspices:
Tibi permitto; túte sorti. Ol. Pérdis me! Ch. Lucrúm facit.
St. Hoc age, sis, Olympio! Ol. Si hic lítteratus mé sinat.
St. Quód bonum atque fórtunatum míhi sit-Ol. Ita vero;
ét mihi.

Ch. Nón! Ol. Imo hercle! Ch. Imó mihi hercle! St. Hic víncet; tu vivés miser.

Praécide os tu ílli hodie! Age! écquid fit? Cl. Ne obiexís manum!

Ol. Cómpressan' palma, án porrecta, fério? St. Age, ut vis. Ol. Hém tibi !

Cl. Quid tibi istunc táctio est? Ol. Quia Iúpiter iussít meus. Cl. Fèri malam tu illi rúrsum. Ol. Perii, púgnis caedor,

Júpiter!

St. Quid tibi tactio húnc fuvit? Ch. Quia iússit haec Iunó

mea.

St. Pátiundum est, siquidém me vivo mea úxor imperium

éxhibet.

Cl. Tam húic loqui licére oportet, quam ísti.

mihi

Ol. Cur omén

Vituperat? S. Maló, Chaline, tíbi cavendum cénseo.
Ch. Témperi, postquam óppugnatum est ós! St. Age, uxor,

núnc ïam

Sórti. Vos advórtite animum. Praebe tu.

néscio.

Ol. Ubi sim,

Périi, cor tineósum, opinor, hábeo: iamdudúm salit;
Dé labore péctus tundit. Cl. Téneo sortem. St. Effer foras!
Ch. Iámne mortuú's? Ol. Ostende! Mea ést. Ch. Mala

crux ea ést quidem.

Cl. Víctus es, Chalíne ! St. Tum nos démum vivere, Olympio,

Gaúdeo. Ol. Pietáte factum est mea átque maiorúm meum. St. Intro abi, uxor, átque adorna núptias.

Plaut., Cas., II. vi. 34-43, 49-67.

6. The Way about Town.

Séd dum hic egreditúr foras, Cómmonstrabo, quo ín quemque hominem fácile inveniatís loco,

Né nimio opere súmat operam, sí quem conventúm velit,
Vél vitiosum vél sine vitio, vél probum vel ímprobum.
Quí periurum convenire volt hóminem, mitto in cómitium;
Quí mendacem et glóriosum, ápud Cloacinaé sacrum.
Dítis damnosós maritos súb Basilica quaérito.
Sýmbolarum cóllatores ápud forum piscárium.
In foro infimó boni homines átque dites ámbulant.
In medio proptér Canalem, ibi ostentatorés meri.
Cónfidentes garrulique et málevoli suprá Lacum,
Qui álteri de níhilo audacter dícunt contuméliam,
Et, qui ipsi sat habént quod ipsis vére possit dícier.
Súb Veteribus, íbi sunt, qui dant quíque accipiunt fénori.
Póne aedem Castóris, ibi sunt, súbito quibus credás male.
In Tusco vico, íbi sunt homines, qui ípsi sese vénditant.
In Velabro vél pistorem, vél lanium, vel harúspicem,
Vél qui ipsi vorsánt, vel, qui alii súbvorsentur, praebeant.
Plaut., Curc., IV. i. 5–23.

7. Menaechmus mistaken for his Brother.

Me. Aduléscens, quaeso, quíd tibi mecum ést rei,
Qui míhi male dicas, hómini ignoto, ínsciens?

An tíbi malam rem vís pro maledictís dari

Postea? Pe. Eam quidem edepol té dedisse intéllego.

Me. Respónde, adulescens, quaeso, quid nomén tibi est ?

Pe. Etiam derides, quási non nomen nóveris?

Me. Non édepol ego te, quód sciam, unquam ante húnc diem Vidí neque novi; vérum certo, quísquis es,

Aequóm si facias, míhi odiosus né sies.

Pe. Non mé novisti? Me. Nón negem, si nóverim.

Pe. Menaéchme, vigila! Me. Vígilo hercle equidem, quód

sciam.

Pe. Tuúm parasitum nón novisti? Me. Nón tibi

Sanum est, adulescens, sínciput, ut intéllego.

Pe. Respónde: subripuístin' uxorí tuae
Pallam ístanc hodie, eámque dedisti Erótio?

« PreviousContinue »