Page images
PDF
EPUB

Séd ego cesso. So. Máne. Pa. Molesta es. So. Ergo ero

quoque, nísi scio,

Quó agas te. Pa. Ad vos. So. Et pol ego ad vos. Pa. Quíd eo? So. Quid id ad te áttinet?

Pa. Enim non ibis núnc vicissim, nísi scio. So. Odiosus's. Pa. Lubet.

So. Núnquam hercle istuc éxterebrabis tu, út sis peior, quam égo siem.

Pa. Málitia certáre tecum, míseria est. So. Merx tú mala es. Pa. Quid est, quod metuas? So. Idem istuc, quod tu. Pa. Díc ergo, quid est? So. At vétita sum,

Ne hóc cuiquam homini edícerem, omnes múti ut loquerentúr prius.

Pa. Et edictum est magnópere mihi, ne cuiquam homini créderem,

Omnes muti út loquerentur príus hoc, quam ego. So. At tu

hóc face:

Fíde data credámus. Pa. Novi. Omnés sunt lenae lévifidae, Néque tipullae lévius pondust, quám fides lenónia.

So. Díc, amabo. Pa. Dic, amabo. So. Nólo ames.

Facile ímpetras.

Pa.

So. Técum habeto. Pa. Et tu hóc taceto. So. Tácitum erit. Pa. Celábitur.

Plaut., Pers., II. ii. 22–64.

[ocr errors]

13. Slaves' Banter.

To. Parátum iam esse dícito, unde argéntum sit futúrum. Iubéto habere animúm bonum: die me íllam amare múltum. Ubi se ádlevat, ibi me ádlevat. Quae díxi ut nuntiáres,

Satin' éa tenes? So. Magis cálleo, quam aprúgnum callum cállet.

To. Properáto, abi domum. Sa. Núnc ego huic graphicé facetus fíam :

Subníxis alis me ínferam, atque amicíbor glorióse.

To. Sed quis híc ansatus ámbulat? Sa. Magnífice conscreábor. To. Sagarístio hic quidem est. Quíd agitur, Sagarístio? ut valétur ?

Ecquid, quód mandavi tíbi, estne in te spéculae? Sa. Adíto: Vidébitur: factúm volo. Venito: promovéto!

To. Quid hoc híc in collo tibi tumet? Sa. Vomica ést:

pressare párce:

Nam ubi quí mala tetigít manu, dolóres cooriúntur.

To. Quando ístaec innata ést tibi? Sa. Hodié. To. Secari iúbeas.

Sa. Metuó, ne immaturám secem: ne exhíbeat plus negóti. To. Inspícere morbum tuóm lubet. Sa. Abi átque cave tibí, sis, A córnu. To. Quid iam? Sa. Quía boves bini híc sunt in cruména.

To. Emítte, sodes: ne énices fame! sine ire pástum.

Sa. Enim métuo, ut possim réicere in bubílem, ne vagéntur. To. Ego réiciam: habe animúm bonum. Sa. Credétur; commodábo.

Sequere hác, sis: argentum híc inest, quod dúdum me rogásti. To. Quid tú ais? Sa. Dominus mé boves mercátum Eretriam mísit;

Nunc mi Eretria erit haec túa domus.

Plaut., Pers., II. v. 1–22.

14. Sagaristio pokes fun at the Persian.

To. Videór vidisse hic fórma persimilém tui,
Eadém statura. Sa. Quippe qui fratér siet.
Do. Sed scíre velimus, quód tibi nomén siet.

To. Quid attinet, nos scíre? Sa. Ausculta ergo, út scias:
Vaníloquidorus, Vírginisvendónides,
Nugipolyloquides, Argentiexterebrónides,
Tedígniloquides, Númmorumexpalpónides,
Quodsemelarripides, Núnquampostearéddides.
Do. Heu hércle nomen múltis modis scriptúm est tuom.
Sa. Ita súnt Persarum móres: longa nómina
Contórtiplicata habémus. Numquid céterum
Voltís? Do. Vale.

Plaut., Pers., IV. vi. 16-27.

15. A Master rates his Servants.

Ba. Exite! agite, exíte, ignavi, mále habiti, et male cónciliati;

Quórum nunquam quídquam quoiquam vénit in mentem ut

récte faciant.

Quíbus nisi ad hoc exémplum experior, nón potest usurpári

usura.

Neque égo homines magis ásinos unquam vídi: ita plagis

cóstae callent.

Quós dum ferias, tíbi plus noceas: éo enim ingenio hi súnt flagritribae:

Qui haec habent consilia:

Ubi data occásio est, rápe, clepe, tene, hárpaga, es,

Bíbe, fuge! Hoc eórum opust: út lupos mávelis

Apud oves línquere, quam hós custodés domi.

At fáciem quom adspiciás eorum, haud máli videntur; ópera fallunt.

Núnc adeo hanc edíctionem nísi animum advortétis omnes,
Nísi somnum socórdiamque ex péctore oculisque ámovetis:
Ita ego vostra látera loris fáciam ut valide vária sint,
Ut ne peristromáta quidem aeque pícta sint Campánica,
Neque Alexandrina béluata cónchyliata tapétia.

Atque héri ante dixeram ómnibus dederámque eas províncias;

Verum íta vos perditi éstis, neglegéntes, ingenio ímprobo:
Officium vostrum ut vós malo cogátis commonérier.

Nempe íta animati estís vos: vincite hóc duritia ergo átque

me.

Hoc víde, sis: alias rés agunt. Hoc ágite, hoc animum advórtite,

Huc adhibete auris, quae égo loquar, plagígera genera hóminum !

Nunquam édepol vostrum dúrius tergum érit, quam terginum

hóc meum.

Quin núnc? doletne? Hem, síc datur, si quís herum servos spérnit!

Adsístite omnes cóntra me et, quae lóquor, advortite ánimum. Tu, qui úrnam habes, aquam íngere: face plénum aënum

sit cito.

Te, cúm securi, caúdicali praéficio provínciae.

Lo. At haéc retunsa est. Ba. Sine siet. Itidém vos estis

plágis omnes:

Num quí minus ea grátia tamen ómnium opera útor?

Tibi hoc praecipio, ut níteat aedis: hábes, quod facias: própera, abi intro.

Tu ésto lectistérniator. Tu árgentum eluito; ídem exstruito. Haéc, quom ego a foró revortor, fácite ut offendám parata: Vórsa, sparsa, térsa, strata, laútaque omnia útsient.

Nám mi hodie natális dies est: décet eum omnes vos cóncelebrare.

Plaut., Pseud., I. ii. 1-33.

16. Nothing like Good Luck.

Di ímmortales, cónservavit me illic homo adventú suo!
Súo viaticó reduxit me úsque ex errore ín viam !
Nam ípsa mihi Opportúnitas non pótuit opportúnius
Advenire, quam haecce adlata est mi ópportune epístola:
Nam haec adlata córnu copiae ést, ubi inest, quidquíd volo:
Híc doli, hic falláciae omnes, híc sunt sycophantiae,
Híc argentum est, híc amica amánti herili filio.

Iam ínstituta, ornáta, cuncta in órdine animo, ut vólueram,
Cérta, deformáta habebam; séd profecto hoc síc erit:
Céntum doctum hominúm consilia sóla haec devincít dea
Fortuna. Atque hoc vérum est: proinde ut quísque fortuna
útitur,

Ita praecellet, átque exinde sápere eum omnes dícimus.

Béne ubi quod consílium discimus áccidisse, hominém catum
Eum ésse declarámus; stultum autem íllum, quoi vortít male.
Stúlti haud scimus, frústra ut simus, quúm quod cupientér
dari

Pétimus nobis, quási, quid in rem sít, possimus nóscere.
Cérta amittimús, dum incerta pétimus; atque hoc évenit
In labore atque ín dolore, ut mors obrepat ínterim.

Plaut., Pseud., II. iii. 1-7, 10-20.

17. Shipwrecked Men jest over their Misfortune.

La. Eheú, Palaestra atque Ampelisca, ubi éstis nunc?
Ch. Piscíbus in alto, crédo, praebent pábulum.
La. Mendícitatem mi óbtulisti operá tua,
Dum tuís ausculto mágnidicis mendáciis.

Ch. Bonam ést quod habeas grátiam meritó mihi,
Qui te éx insulso sálsum feci operá mea.

La. Quin tu hinc is a me in máxumam malám crucem?
O scírpe, scirpe, laúdo fortunás tuas,
Qui semper servas glóriam aritúdinis !
Ch. Equidém me ad velitátionem exérceo:
Nam omnía corusca praé tremore fábulor.
La. Edepól, Neptune, es bálneator frígidus:
Cum véstimentis, pósteaquam abs te abii, álgeo.
Ne thermopoliúm quidem ullum ínstruit:
Ita sálsam praebet pótionem et frígidam.

Ch. Ut fortunati súnt fabri ferrárii,

Qui apúd carbones ádsident! sempér calent.
La. Utinám fortuna núnc anatina úterer,

Uti, quom éxivissem éx aqua, arerém tamen!

Ch. Quid, si áliquo ad ludos mé pro manducó locem?
La. Quaprópter? Ch. Quia pol cláre crepito déntibus.
La. Quaenam balaena méum voravit vídulum,
Aurum átque argentum ubi ómne compactúm fuit?
Ch. Eadem ílla, credo, quaé meum marsúpium,

Quod plénum argenti fúit, in saccipério.

La. Eheú, redactus sum úsque ad unam hanc túniculam,
Et ad hoc misellum pállium! perii óppido!

Ch. Quid, stúlte, ploras? tíbi quidem edepol cópia est,

Dum língua vivet, quí rem solvas ómnibus.

Plaut., Rud., II. vi. 28-72.

18. A Fisherman's Reasons for keeping a Bag of Money found in the Sea.

Tr. Quid ais, ímpudens?

Aúsus etiam cómparare vídulum cum píscibus?

Eadem tandem rés videtur? Gr. In manu non ést mea? Ubi demisi rétem atque hamum, quídquid haesit, éxtraho. Méum quod rete atque hámi nancti súnt, meum potíssumum

est.

Tr. Imo hercle haud est, síquidem quod vas éxcepisti. Gr. Philosophe !

Tr. Séd tune unquam píscatorem vídisti, venéfice,

Vídulum piscém cepisse aut prótulisse ullum ín forum? Nón enim tu hic quidem óccupabis ómnis quaestus, quós voles :

Et vietorem et píscatorem te ésse, impure, póstulas.

Vél te mihi monstráre oportet, píscis qui sit vídulus ;

Vél, quod in marí non natum est néque habet squamas, né feras.

Gr. Quid tu? nunquam audísti esse antehac vidulum piscém? Tr. Scelus,

Núllus est. Gr. Imo ést profecto: ego, quí sum piscatór,

scio;

Véro raro cápitur: nullus mínus saepe ad terrám venit.
Tr. Níl agis: dare vérba speras míhi te posse, fúrcifer?

« PreviousContinue »