Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Huic laudabili ardori, inter caetera, quae patriae attulit, bona suam etiam debet originem & incrementa Bibliotheca Electoralis Dresdenfis.

Ab AUGUSTO enim gloriofae memoriae Principe Ele&ore instituta & fundata, per Successores Illius, eodem amore, ac lste ; erga litteras animatos , insigniter fubinde aucta & locupletata eft.

At longe laetiorem haec nostra Bibliotheca sortem experta est, cum jam ipfa felicissima praesentis Imperii auspicia non folum huic Bibliothecae, sed etiam omnibus litteris artibusque patriae nostrae serenum illum atque exoptabilem diem, qui jam nobis felicibus Splendet,promittere viderentur. Serenissimus enim ADMINISTRATOR consilium Musis faluberrimum OptimiQUE ELECTORIS nostri erga litte.

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

ras favore dignissimum cepit, ut Bibliothecae duae egregiae, Bünaviana & Brühliana, demortuis earum poßefforibus, jure emtionis acquifitae, Electorali insererentur; qua quidem duplici accessione, facile intellectu est, Bibliothecam Electoralem ad id faftigium evectam effe, ut, sive numerum spectes, sive Operum, quae posfidet, praeftantiam & raritatem, vel locupletissimis cultioris Europae Bibliothecis, quod quidem ad libros rypis exscriptos attinet, aequiparari jure queat, praesertim quum OptiMUS PATRIAE PATER, ut eft ad praeclara qualo vis & Saxoniae suae falutaria propenfiffimus, curae illam cordique. Ipse habere non dedignetur, eaque munificentia iisque ornamentis, quae tali Bibliotheca tantoque Principe digna fint, condecorare' benigniffime velit.

[ocr errors][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

Hisce igitur tribus tam insignibus, tam locupletibus Bibliothecis in unam coalefcentibus, fieri non potuit, quin Electorali magna librorum, quos jam habebat, copia accederet. Atque hi libri in duplo apud nos extantes, a caeteris separati & in certas classes, ut amatorum commoditati consuleretur , redacti, hoc Catalogo fiftuntur , & in ipsum Biblio. thecae noftrae commodum publica auctionis lege, stato tempore, vendendi proponuntur.

De interno librorum valore & praestantia ipsi judicabunt, vel non admoniti, periti harum rerum aestimatores. Vix ullum enim magnorum iftorum operum, quibus instructisfimae Bibliothecae superbire folent, hic desiderabunt. Nec deeft permagna librorum inventu rarissimorum copia, quos bene dignoscere sèiene talium Cimeliorum judices compe

[ocr errors]

tentes,

Invenient eriam, qui ornatu cultuque librorum externo dele&antur, quod ipforum expectationi respondeat, fiquidem plures illorum eleganter splendideque compacti auroque largizer ornati sunt, id quod in ipfo Catalogo, fuo loco, indicatum reperies

Quas contineat haec prima Catalogi pars librorum Classes, docet praemissus earum Con, Spectus. Quàs exhibitura 'sit secunda pars, anno futuro, Deo adnuente, distrahenda, has ese scito: 1.) Encyclopaedia, Operum variorum junctim editorum & Miscellaneorum litterariorum Collectiones. II.) Historia litteraria. III.) Ephemerides litterariae. (Journaux littéraires.) IV.) Epistolographi, V.) Philologi & Cria tici. . VI.) Rhetores & Oratores, VII.) Poetae recentiores Latini, Italici, Gallici &c. VIII.) Philosophia. IX.) Historia naturalis

[ocr errors]

& Physica. X.) Ars medica. XI.) Oeconomica. XII.) Mathefis. XIII.) Res militaris. Agmen claudent: XIV.) Biblia S. XV.)

Apparatus biblicus, Critica sacra &c. XVI.) Commentatores Bibliorum, XVII.) Patres

Ecclefiae Graeci & Latini. XVIII.) Concilia. XIX.) Historia ecclefiaftica & Antiquitates ecclefiafticae, cum Historia Paparum & Ordinum religiosorum &c. XX.) Theologia naturalis & Scriptores de veritare Religionis chriftianae. XXI.) Theologi Romano-Catholici. XXII.) Theologi Reformati. XXIII.) Theologi Evangelici. XXIV.) Theologia Judaica. XXV.) Theologia Ecclefiae Graecae recentio. ris. XXVI.) Sociniani. XXVII.) Heterodoxi, Fanatici. XXVIII.) Theologia Tur. cica.

[ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »