Page images
PDF
EPUB

DIOCÈSE DE SENEZ

Prieurés d'Angles et de Vergons

XCVIII

DONATION PAR SIGISMOND, ÉVÊQUE DE SENEZ, AU PRIEUR DE NOTREDAME DE VERgons de ses PROPRIÉTÉS AU TERROIR DUDIT LIEU 1.

9 Mai 1245

Sigismundus, permissione divina Senecensis episcopus, universis presentes literas inspecturis, salutem in domino Jehsu Christo. Noverint universi ac singuli, quod nos convenimus cum dilecto nostro Guillelmo, priore Sancte Marie de Vergons, de terris et hominibus mortalagiorum que date fuerunt nobis et dicto priori, nomine dicte ecclesie, in quibus habebamus terciam partem. Quam partem dedimus et concessimus dicto priori, nomine dicte ecclesie, sub annuo censu trium solidorum raymundensium, in festo sancti Thome apostoli, anno quolibet solvendorum; et confitemur nos habuisse a dicto priore II boves, precio XI librarum, pro investitura. Donationem autem istam intelligimus factam a nobis nominato priori, de illis que habebamus pró mortalagio apud Vergons, usque ad hodiernam diem. Et promiti

1 Arch. des Alp.-Marit., H. 899. - Original.

mus ei bona fide quod, si quis in dicta donacione ipsum vel ecclesiam infestare presumeret, nos infestantes vel molestantes ab ipsi injuria per censuram eclesiasticam repellemus. Actum Senecensi, in domo nostra, in presentia illorum, scilicet domini R[iboti], Venciensis episcopi; Bertrandi Grada, monachi; Stephani, capellani nostri; Augerii, capellani de Castelleto; P. Marchi, priori Sancte Crucis Toraniensis. Et ego Chabertus interfui et, de mandato domini episcopi, hanc cartam scripsi, et Johannes noster camerarius sigillavit. Anno Domini M° CC XLV, VII idus madii 1.

XCIX

UNION DES Prieurés d'angles et de vERGONS 2.

29 Janvier 1454

Lettres du légat du pape à Avignon, portant union du prieuré de Notre-Dame d'Angles, dont le revenu est de 10 livres tournois, au prieuré de Notre-Dame de Vergons, son voisin, qui rend au prieur environ 40 livres, en faveur de Jean Gros, prieur dudit Vergons.

C

DIMES DU PRIEURÉ D'ANGLES 3.

23 Août 1458

Sentence prononcée par le prévôt de Glandèves, délégué par le légat du pape

à Avignon, dans un procès pendant entre Jean Gros, prieur de Notre-Dame de

[merged small][ocr errors][merged small]

Vergons et d'Angles, d'une part, Raymond Martin, prieur de Méouille, d'autre part, au sujet des dîmes du prieuré et de la paroisse d'Angles, qui sont attribuées audit Jean Gros.

Prieuré de Blieux

CI

DONATION DE PLUSIEURS TERRES, SISES A BLIEUX, FAITE A L'ABBAYE DE LÉRINS PAR LES HOIRS DE NOBLE ISNARD DE BLIEUX 1.

6 Octobre 1369

Anno incarnationis Domini millesimo CCC LX VIIII, die VI mensis octobris. Notum sit cunctis presentibus et futuris quod, cum in exequcione quarumdam litterarum, a domino Provincie et Forcalquerii senescallo emanatarum, subscripte possessiones de bonis et hereditate nobilis Isnardi de Blevis in solutum et in pagam dare extiterint, in deffectu omnium bonorum mobilium, pretextu et occasione et ejusdem legati, facti per dictum quondam nobilem Isnardum, solidorum centum, venerabili monasterio Sancti Honorati Lirinensis insule. Et primo quandam terram, sitam in territorio dicti loci de Blevis, loco In Ferraginibus, juxta terram Petri Chalvini, et juxta pratum et terram nobilis viri domini Requistoni de Blevis quondam, dicti loci. Item quandam aliam terram, sitam in eodem territorio, loco dicto In Brigas, juxta terram Petri Rabaoni et juxta terram Guillelmi3 Bondilhi, sitam in eodem territorio, loco dicto Ad Balmas, juxta terram Rostagni Bordelli et juxta terram Anthonii Ricaui, scilicet

• Archs des Alp-Marit., H. 885. — Original.

Le texte porte « possiones.».

Le texte porte « Guig ».

honorabili viro domino Raymundo Boneti, monacho jamdicti monasterii, priori de Bargemono ac procuratori monasterii jamdicti, precio et nomine precii solidorum centum Provincie, prout de hujusmodi in solutum dacione plene constat quadam nota publica sumpta et scripta, ut in ea legitur, manu magistri Bermundi Raynoardi de Podio Moysono, notarii publici, sub anno Domini millesimo CCC LX VIIII, die Va dicti mensis octobris. Hinc vero est quod, constitutus presens dominus Bertrandus Boneti, procurator et procuratorio nomine venerabilis monasterii antedicti, in presencia circumspecti viri magistri Fulconis Mayfredi, de Nicia, claverii et renderii jurium et reddituum tocius reginalis curie Castellane; peciitque ipse dominus procurator et nomine procuratorio quo supra, presens et stupulans, eumdem dominum claverium et renderium, quatenus sibi dignetur et vellit possessiones superius descriptas et particulariter designatas sibi, nomine et pro parte dicte curie, laudare, aprobare, confirmare pariter et omologare, cum paratus sit et paratum se offerat suum debitum solvere trezorium. Quiquidem dominus claverius et renderius predictus, certificatus primitus de dicta in solutum dacione per notam superius designatam, auditam requisicionem predictam et, ea admissa ut juri et racioni consona, predictam in solutum dacionem eidem domino procuratori presenti et sibi laudari postulanti, antedicto nomine, salvo jure ipsius reginalis curie et omnium personarum, predictam in solutum dacionem laudavit, aprobavit, confirmavit pariter et omologavit, ad habendam, tenendam, possidendam, dandam, vendendam, alienandam et quicquid sibi et dicto monasterio placuerit faciendum, exceptis personis a jure prohibitis, et inde confessus fuit habuisse trezenum, renuncians etc. De quibus omnibus dictus dominus procurator, quo supra, peciit sibi fieri publicum instrumentum. Actum Castellane, ante reginalem curiam, presentibus magistro Anthonio Michaele, notario; Guillelmo Chaluen et Guillelmo Raybaudi de Castro, tes tibus, vocatis et rogatis; et me Guillelmo Lamberti, notario pu

blico in comitatibus Provincie et Forcalquerii, regia et reginali auctoritatibus constituto, qui, requisitus, hanc cartam publicam scripsi et signo meo consueto signavi.

Prieuré de Clumane

CII

BULLE DU PAPE alexandre iii, invitant l'évêque de digne, a répriMER LES VEXATIONS DIRIGÉES PAR GUY DE VALBERT CONtre les HABITANTS DE SAINT-Georges de sERGAN. 1

7 Mai 1171 ou 1181

Alexander episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Regensi et Dignensi episcopis salutem et apostolicam benedictionem. Querela dilectorum filiorum nostrorum abbatis et fratrum Lirinensis ecclesie ad nos transmissa pervenit, quod Guigo de Galberto villam Sancti Georgii, que eorumdem est, hostiliter devastavit, homines ibidem morantes ad alium locum alterius episcopatus pro sua temeritate transire coegit, et eos indebitis et plurimis exactionibus graviter affligere contra justiciam non veretur. Quoniam igitur ecclesias et ecclesiasticas personas a malignorum incursibus apostolica nos convenit protectione tueri, fraternitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus, si verum est quod asseritur,predictum Guigonem de Galberto diligenter moneatis, ut memoratis fratribus ablata restituat dampna, data resartiat et de injuriis illatis satisfaciat competenter; quod si monitis vestris in hac parte obtemperare noluerit, eum excomunicationi et terram ejus interdicto, donec presens fuerit, auctoritate nostra, remoto appellationis obstaculo, supponatis et tam excomunicationis quam interdicti sententiam faciatis, usque ad dignam

[blocks in formation]
« PreviousContinue »