Page images
PDF
EPUB

CXIX

PROCURATION POUR LA VENTE DE LA PRINCIPAUTÉ AU ROI DE SARDAIGNE 1.

27 Novembre 1728

Procuration donnée par le chapitre de l'abbaye à Dom Lambert Jordany, doyen, et à Dom Benoît de Benoît, économe, pour signer un acte de vente de la principauté de Sabourg et de la chapelle de Saint-Michel de Vintimille, en faveur du roi de Sardaigne, moyennant la somme de 142.000 livres, monnaie de Savoie.

Prieuré de Saint-Michel de Vintimille

CXX

DONATION PAR OTHON, COMTE de vintimille, A L'ABBAYE DE LÉRINS, DE TERRES SISES A ALBENGA, EN ÉCHANGE DE TERRES SISES A GARAVAN 2.

24 Février 1177

Anno dominice incarnationis millesimo septuagesimo septimo, inditione X, sexto calendas martii. Commutatio bone fidei noscitur esse et contractum, ut vice emptionis obtineat firmitatem eodemque nexu obliget contrahentes; placuit itaque et bonam convenit volun

Original.

Arch. des Alp.-Marit., H. 963. L'acte de vente qui n'existe pas dans les archives de l'abbaye, a été passé à Paris, le 30 Janvier 1729, ainsi que nous le voyons dans une procuration donnée à l'économe du monastère, pour toucher les fonds chez les frères Salicoffre, banquiers à Marseille.

-

Arch. des Alp.-Marit. H. 979. C'est la seule pièce importante que les archives de l'abbaye aient conservée du prieuré de Saint-Michel de Vintimille.

tatem inter dominum Otonem, comitem Vintimilii, nec non et dominum Augerium 1, abbatem Sancti Honorati, et dederunt unius alteri de suis rebus vicissim, causa commutacionis. Ideo imprimis dominus abbas, voluntate et auctoritate totius sacre congregationis sui cenobii Lirinensis et monacorum secum degencium, videlicet Joffredi de Scros, prioris de monasterio Sancti Micaelis Vintimilii, et auctoritate Guilielmi Bertrami, prioris Saurgii, Berardi, prioris Carnoleisii, Raymundi Rai, sacriste Lerini, Salamonis Ugonis, Gilii Augerii, et ceterorum monacorum et laicorum fratrum, dedit et investivit domino Otoni commiti totum quod habebat comptile in tota marca Albingane, ecclesia Sancti Micaelis Vintimilii, ab aqua Armenie usque ad Pream, et a collibus Jugum usque in mare, per helemosinam commitum predecessorum. Equidem et ad invicem, recepit ipse dominus Augerius, Lirinensis abbas, causa commutationis, ab eodem domino Otone commite, ad partem ipsius monasterii, similiter braidam totam de Clusa ad Garravanum, cum toto hoc quod poterit abbas et prior invenire per circuitum quod fuisset umquam de ipsa braida et quod pertineat ei, et medietatem de prato Vintimilii ultra pontem, scilicet totam porcionem predicti domini Otonis commitis. Has denique res supranominatas et commutatas, una cum accessionibus et ingressoribus earum, qualiter superius legitur in hoc instrumento, sibi una alteri pars parti, per hanc paginam commutationis, tradiderunt; facientes exinde abbas et successores ejus, commes et heredes ejus aut cui daret quiquid voluerint, absque omnium contradictione hominum, et nec eis liceat ullo tempore nolle quod voluerunt, sed quod ab eis semel factum vel quod scriptum est inviolabiliter conservare promiserunt. Actum est hoc in Vintimilio, in domo et claustro Sancti Michaelis. Signum manuum commutancium, videlicet domini Augerii abbatis supernominati, cum

Le texte, très incorrect, porte Laugerium ».

superdictis prioribus et monachis suis, et domini Otonis commitis, qui hanc cartam comutationis fieri rogaverunt, ut supra. Signa manuum testium Otonis Curli, filii ejus Ugonis, prioris Uteri, filiorum ejus Raimundi et Fulconis, Guilielmi Saonensis, Viviani de Oberto, nobiles omnes lege romana viventes.

Ego Celonius, notarius, scriptor hujus carte commutationis, post tradita complevi et dedi.

Prieuré de Notre-Dame de Virgis

CXXI

DONATION A L'ABBAYE DE LÉRINS, PAR OTHON, ÉVÊQUE DE VINTIMILLE, DU DROIT DE COLLATION DES ÉGLISES DE SAINT-MARTIN DE CARNOLÈS ET DE NOTRE-DAME DE VIRGIS 1.

19 Décembre 1304

In nomine Domini nostri, amen. Nos O(to), miseratione divina humilis episcopus, et Oto, prepositus, et Marinus Badati, et Johannes Curli, et Guillelmus Ferrerii, et Johannes de Almeta, canonici Vigintimiliensis ecclesie, considerantes fervorem devote religionis et karitatis perfecte que viget scinceriter in sancto monasterio Lirinensi, et gratiam liberalem quam venerabilis pater dominus Ganselmus, Dei gratia abbas, et fratres conventus monasterii memorati fecerunt Manuello, filio quondam illustris viri domini Guillelmini, comitis Vigintimiliensis, ex collatione ecclesie Sancti Martini de Carnolesio, nostre diocesis, que per priores eorum monachos regebatur; ne igitur dicta gratia per clericorum secularium detentionem diurnam quadraginta annorum vel amplius

1 Arch. des Alp.-Marit., H. 987. Original.

posset in posterum dicto monasterio prejudicium generare, per nos et nostros successores, episcopos et canonicos Vigintimilienses, fratri Sicardo monacho et procuratori ad hoc monasterii supradicti, nomine dicti monasterii recipienti, promittimus et concedimus in presenti ut, quocienscumque ecclesias Sancti Martini de Carnolesio et Beate Marie de Verx, nostre diocesis, ad ipsum monasterium pertinentes, vaccare contigerit, dictum monasterium possit in dictis ecclesiis in priores suos monachos ordinare, et episcopus et canonici qui in Vigintimiliensi ecclesia pro tempore fuerint teneantur per dictum monasterium in ipsis ecclesiis mona. chos institutos et ordinatos ac presentatos eisdem, absque contradictione aliqua, recipere et admittere in priores. Et, ad hoc, nos et nostros successores, ex certa scientia, per presentes litteras, nostris sigillatas sigillis, firmiter et fideliter obligamus, statuentes et or. dinantes, in quantum in nobis est, ut in dictis ecclesiis de cetero religio monasticha observetur in eis Lirinenses monachi comorentur, postquam pervenerint ad collationem monasterii antedicti, non obstante, si contigerit, detentione continua quadraginta annorum secularium clericorum. In cujus rei testimonium, nos O(to), Vigintimiliensis episcopus, sigillum nostrum presentibus apponimus. Ego Oto, Vigintimiliensis prepositus, presentibus sigillum meum appono; ego Marinus Badati, canonicus Vigintimiliensis, presentibus sigillum meum appono; ego Johannes Curli, canonicus Vigintimiliensis, presentibus sigillum capituli appono; ego Guillelmus Ferrerii, canonicus Vigintimiliensis, presentibus sigillum meum appono; ego Johannes de Almeta, canonicus Vigintimiliensis, presentibus sigillum capituli appono. Et, quia nos Johannes Curli et Johannes de Almeta, canonici Vigintimilienses, sigillum nostrum proprium non habemus ad presens, cum communi et proprio sigillo capituli ecclesie Vigintimilii, nostro nomine et totius nostri capituli, hanc literam sigillamus. Actum Vigintimilii, in domo episcopali, anno Domini M° CCCIIII°, die decima nona mensis decembris.

CXXII

UNION DU PRIEURÉ DE NOTRE-DAME DE VIRGIS A L'OUVRERIE DU MONASTÈRE, PAR LE CHAPITRE1.

31 Novembre 1382

Extrait de la délibération : « Attendentes quod prioratus curalis et sine cura Beate Marie de Virgis adeo presentialiter est deductus, quod prior ipsius prioratus cum uno monacho sibi in dicto prioratu juxta juris ordinationem societate commode vivere non potest, nec honera ejusdem prioratus suportare; considerantes etiam quod officium operarie predicti monasterii, seu fructus et proventus ejusdem, una cum vestiario, deductis oneribus, non excedit XIIII florenos..... »

Prieuré de Saint-Antoine de Gênes

CXXIII

DONATION, PAR CONRAD, A L'ABBAYE DE LÉRINS, D'UNE MAISON SISE A GÈnes, et d'une COUR Y ATTENANT 2.

Octobre 1080

Anno dominice incarnacionis Jehsu Christi millesimo octuagesimo, mense ab octobris, indictione sesta, monasterio Sancti Ono

Arch. des Alp.-Marit., H. 988. - Original.

Arch. des Alp.-Marit., H. 995. - Original, en très mauvais état, d'un latin extrêmement barbare, dont nous reproduisons les parties essentielles. Les points remplacent les mots illisibles.

« PreviousContinue »