Page images
PDF
EPUB

rati, quod est constructum in solo maris ubi dicitur Lirini, ego Conradus, filius quondam Azoni,... ipsi monasterio, pro anima mea, dono, offero ad sumptum et subsidium monachorum, et per presentem cartam offer(sionis) ibidem habendum, confirmo ad ipsi monasterio, ut dixi, pro anima mea, hoc est mansio una, cum area, ubi est ad juris mea proprietaria, quem obvenit ex parte Carbone, germano meo, et (Aina) jugalibus, per cambium, quam abere visus sum infra civitate Janua, in pleatea Sancti Laurentii; et est ipsa mansione permansura, justa in circuitu super tota, ex uno latere terra Ansaldus germano meo, de alia vero parte via plubica, de tercia parte terra Oberto diaconi, germano meo, de quartata parte terra Xenda..... Actum in civitate Janua feliciter.

CXXIV

BULLE DU PAPE INNOCENT IV, ACCORDANT CEnt jours d'indulgences
AUX BIENFAITEURS DE L'HOPITAL SAINT-ANTOINE DE GÈNES 1.

15 Octobre 1252

Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Quoniam, ut ait Apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi, recepturi prout in corpore gessimus; cum sicut, ex parte dilecti filii rectoris hospitalis et ecclesie Sancti Antonii Januensis, propositum coram nobis facultates eorumdem hospitalis et ecclesie adeo sint tenues et exiles, quod ad ipsius ac pauperum et infirmorum illuc confluentium substentiationem sufficere minime dinoscantur, universitatem vestram rogamus, monemus et hor

Arch. des Alp.-Marit., H. 996. Original.

[ocr errors]

tamur attente, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatinus ei de bonis vobis a Deo collatis pias ad hoc elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis, ut per subventionem vestram rector et pauperes et infirmi predicti valeant sustentari, et vos per hec et alia bona que, Domino inspirante, feceritis ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis qui ei ad hoc manum porrexerint, caritatis centum dies de injuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum Perusii, idus octobris, pontificatus nostri anno decimo.

CXXV

BULLE DU PAPe alexandre ivV, CONFIRMANT LA DONATION de l'Hopital SAINT-ANTOINE faite a l'abbaYE DE LÉRINS PAR L'ARCHEVÊQUE DE GÈNES 1.

4 Août 1256

Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Honorati Lirinensis, ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis, ordinis sancti Benedicti, Grassensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Exposita coram nobis vestra petitio continebat, quod venerabilis frater noster Januensis archiepiscopus, de speciali mandato nostro per litteras apostolicas sibi facto, ecclesiam Sancti Honorati Januensis, tunc ad vestrum monasterium pertinentem, dilectis filiis Fratribus Minoribus Januensibus, et in ipsius excambium, ecclesiam Sancti Antonii Januensis vobis et eidem monasterio assignavit. Verum,

1 Arch. des Alp.-Marit., H. 996. - Original.

quia dubitatis ne, processu temporis, vobis vel dicto monasterio super eadem ecclesia Sancti Antonii questio moveatur, adhiberi circa hoc apostolice providentie remedium supplectet postulastis. Nos itaque, vestris precibus inclinati, quod super eadem ecclesia Sancti Antonii vel suis appendiciis a quoquam conveniri vel vexari minime valeatis, auctoritate vobis presentium indulgemus super eadem ecclesia Sancti Antonii quibuslibet personis aliis perpetuum silentium imponendi, ita tamen quod per hec juri diocesani episcopi minime derogent. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Anagnie, II nonas augusti, pontificatus nostri anno secundo.

CXXVI

BULLE DU PAPE ALEXANDRE IV, CONFIRMANT AUX RELIGIEUX DE LÉRINS LA POSSESSIOn de l'église et de l'hoPITAL SAINT-ANTOINE1.

7 Juillet 1257

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio precentori ecclesie Grassensis salutem et apostolicam benedictionem. Exhibita nobis venerabilis fratris nostri Januensis archiepiscopi' petitio continebat, quod dilectis filiis ministro et Fratribus Minoribus Januensibus in eorum ecclesia, quam prius habebant, commode nequeuntibus commorari, eidem archiepiscopo per nostras dedimus litteras primo et iterum ac postmodum, in virtute obedientie, districtius in preceptis, ut ecclesiam Sancti Honorati

1 Arch. des Alp.-Marit., H. 996. — Original.

Januensis, pertinentem ad monasterium Sancti Honorati de Lerino, Grassensis diocesis, juxta eorumdem ministri et fratrum domum sitam, ipsis ministro et fratribus per se vel alium conferre curaret, inducens eos in illius corporalem possessionem ac defendens inductos; monasterio vero predicto et personis ipsius ecclesie capellam Sancti Antonii Januensis, ad mensam ipsius archiepiscopi pertinentem, pro ejusdem ecclesie recompensatione concedens, eo jure quo dictam habebant ecclesiam perpetuo retinendam, possessionibus predicte capelle Sancti Antonii mense sue perpetuo applicatis; possessiones memorate ecclesie Sancti Honorati predictis capelle ac personis conferre studeret, jure perpetuo, cum eadem capella Sancti Antonii libere obtinendas, in eis antiquo ejusdem monasterii jure salvo; porro prefatam parrochiam ecclesie Sancti Honorati inter ecclesias vicinas divideret, prout ejus discretio cognosceret faciendum, proviso quod capellanis sive clericis ejusdem capelle, si qui tunc erant, juxta quod expediens visum esset de possessionum capelle sue proventibus, quas archiepiscopus ipse mense sue taliter applicaret, sive de aliis deberet, dum vixerint, providere, propter quod archiepiscopus ipse nostris volens in hac parte obtemperare mandatis, universa predicta sollicita diligentia seriatim juxta litterarum nostrarum continentiam adimplevit, procuratori eorumdem abbatis et conventus, ipsorum nomine, non solum presrciptam capellam Sancti Antonii, verum etiam pertinentias et appendentias ejus, videlicet ecclesiam, cimiterium, locum, ortum sive viridarium, domus et alias officinas que et quas minister et clerici dicte capelle in usus proprios obtinebant, specialiter concedendo ministro quondam ipsius capelle decem, clerico vero quatuor libras Januensium, annis singulis, pro vestitu ac victu etiam, in proventibus dicte capelle seu in bonis Januensis Sedis, quamdiu vixerint vel donec eis de equivalentibus beneficiis ecclesiasticis providendum duxerit, constitutis, prout in instrumento confecto exinde plenius continetur. Ceterum, prior prefate ecclesie Sancti Honorati falso asserens dictam capellam

Sancti Antonii ad mensam dicti archiepiscopi non spectare, et quod archiepiscopus ipse prefata ecclesia Sancti Honorati eisdem ministro et fratribus ac ipsa Sancti Antonii capella cum duabus domunculis, tantum retento sibi solo alterius, eisdem abbati et conventui assignatis, sibi alias domos, possessiones, jura et hospitale sepedicte capelle Sancti Antonii reservavit, pretendendo quod, licet in posterioribus contineretur litteris quod idem archiepiscopus dictam capellam Sancti Antonii, cum pertinentiis et appendentiis suis prefatis, abbati et conventui conferre curaret juxta priorum continentiam litterarum, tamen, quia in prioribus litteris erat expressum quod sibi possessiones memorate capelle Sancti Antonii retineret, possessiones domos et hospitale predicta ipsis abbati et conventui assignare minime tenebatur, eidem archiepiscopo in virtute obedientie et sub pena excomunicationis dari obtinuit per nostras litteras in preceptis ut, tali non obstante pretextu, hospitale, domos, possessiones et jura predicte capelle Sancti Antonii eidem procuratori, nomine predictorum abbatis et conventus ac monasterii, conferre et assignare, ipsumque in corporalem possessionem premissorum inducere ac inductum defendere procuraret; injuncto tibi per alias nostras literas ut, si dictus archiepiscopus mandatum nostrum in hac parte neglexerit adimplere, tu illud per te vel alium exequi procurares, contradictores auctoritate nostra, appellatione postposita, compescendo, propter quod dictus archiepiscopus nobis humiliter supplicavit, ut providere sibi in hac parte misericorditer curaremus; nolentes igitur prefatum archiepiscopum, occasione mandati in hac parte sibi facti seu litterarum tibi super hoc etiam directarum, quomodolibet molestari ; litteras ipsas tibi super premissis directas et processus per eas habitos, premissis sic se habentibus, auctoritate presentium revocantes, discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus, si est ita, ipsarum litterarum pretextu, in negotio hujusmodi ulterius non procedas, alioquin venerabili fratri nostro episcopo Saonensi litteris nostris injungimus ut te, super hoc monitione

« PreviousContinue »