Page images
PDF
EPUB

dictum, liceat vobis, clausis Januis, quibuslibet aliis presertim excommunicatis et interdictis exclusis, non pulsatis campanis, submissa voce, divina officia celebrare, dummodo causam non dederitis interdicto nec id contingat vobis specialiter interdici. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei ac beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, XII kalendas maii, pontificatus nostri anno secundo.

CXXXI

BULLE DU PAPE HONORIUS IV, CONFIRMANT LES PRIVILÈGES, IMMUNITÉS ET INDULGENCES ACCORDÉS PAR SES PRÉDÉCESSEURS A L'HOPITAL SAINT-ANTOINE DE GÊNES 1.

25 Février 1287

Honorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus hospitalis Sancti Antonii Januensis, ordinis sancti Benedicti, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum; eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus, sive per privilegia seu alias indulgentias, hospitali vestro et vobis concessas, necnon libertates et exemptiones secularium exactionum

1 Arch. des Alp.-Marit.. H. 996. Original.

a regibus et principibus ac aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, sicut eas juste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem hospitali auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurům. Datum Rome, apud Sanctam Sabinam, V kalendas marcii, pontificatus nostri anno secundo.

CXXXII

BULLE DU PAPE HONORIUS IV, PAR LAQUELLE IL PREND SOUS LA PROTECTION DU SAINT-SIÈGE L'HOPITAL SAINT-ANTOINE ET SES DÉPENDANCES 1.

6 Mars 1287

Honorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et fratribus hospitalis Sancti Antonii Januensis, ordinis sancti Benedicti, salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum; eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis que impresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum justis modis, prestante Domino, poteritis adipisci, sub

[blocks in formation]

beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras, domos, vineas, possessiones et alia bona vestra, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos eidem hospitali auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Rome, apud Sanctam Sabinam, II nonas marcii, pontificatus nostri anno secundo.

CXXXIII

BULLE DU PAPE NICOLAS IV, ACCORDANT UN AN ET QUARANTE JOURS D'INDULGENCES AUX FIDÈLES QUI VISITERONT L'ÉGLISE SAINT-ANTOINE DE GÊNES 1.

20 Février 1291

Nicolaus, episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem et apostolicam benedictionem. Licet is de cujus munere venit ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter serviatur, de habundentia pietatis sue que merita supplicum excedit et vota bene servientibus multo majora retribuat quam valeant promereri; nichilominus tamen cupientes Domino reddere populum acceptabilem, Christi fideles ad complacendum ei quibusdam illectivis premiis, indulgentiis scilicet et remissionibus, invitamus ut exinde reddantur divine gratie ap

1 Arch. des Alp.-Marit., H. 996. - Original.

tiores. Rogamus itaque universitatem vestram et hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum, injungentes quatinus ad ecclesiam Sancti Antonii Januensis imploraturi a Domino veniam delictorum in humilitate spiritus accedatis. Nos enim, ut Christi fideles quasi per premia salubriter invitemus ad merita de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, auctoritate confisi, omnibus vere penitentibus et confessis qui ad eandem ecclesiam, in festivitate ipsius sancti et per octo dies festivitatem ipsam immediate sequentes ac in anniversario die dedicationis ipsius ecclesie, causa devotionis, accesserint annuatim, unum annum et quadraginta dies de injunctis sibi penitenciis misericorditer relaxamus. Datum apud Urbem Veterem, X kalendas marcii, pontificatus nostri anno tercio.

CXXXIV

BULLE DU PAPE BONIFACE VIII, CONFIRMANT AUX RELIGIEUX LE PRIEURÉ DE SAINT-ANTOINE ET TOUS LES BIENS EN DÉPENDANT 1.

27 Mars 1303

Bonifatius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et conventui prioratus Sancti Antonii Januensis, ordinis Sancti Benedicti, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benivolum impertiri; eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis que inpresentiarum rationabiliter possidet aut in futurum,

[blocks in formation]

justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras, domos, possessiones et alia bona vestra, sicut eas juste ac pacifice possidetis, vobis et per vos vestro prioratui auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Laterani, VI kalendas aprilis, pontificatus nostri anno nono.

CXXXV

BULLE DU PAPE BONIFACE VIII, CONFIRMANT AUX RELIGIEUX DE SAINTANTOINE TOUTES LES INDULGENCES, GRACES, EXEMPTIONS, ACCORDÉES PAR SES PRÉDÉCESSEURS 1.

27 Mars 1303

Bonifatius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis priori et conventui prioratus Sancti Antonii Januensis, ordinis sancti Benedicti, salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere Sedes Apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benivolum impertiri; eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus sive per privilegia seu alias indulgentias vobis et prioratui vestro concessas, nec non libertates et exemptiones secularium exactionum a

1 Arch. des Alp.-Marit., H. 996. - Original.

« PreviousContinue »