Page images
PDF
EPUB

regibus et principibus ac aliis Christi fidelibus rationabiliter vobis indultas, sicut eas juste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem prioratui auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patricinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indig. nationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Laterani, VI kalendas aprilis, pontificatus nostri anno nono.

CXXXVI

BULLE DU PAPE URBAIN V, CONFÉRANT AUX RELigieux de sainT-ANTOINE DE GÈNES LE DROIT DE QUÊTE DANS LEs provinces de gênes, de LOMBARDIE ET DE TOSCANE, ET CONDAMNANT LES FRÈRES DE SAINTAntoine de vienne a déMOLIR L'HOPITAL PAR EUX CONSTRUIT A GENES, AU PRÉJUDICE DE L'ABBAYE DE LÉRINS 1.

18 Avril 1363

...

Statuimus et etiam ordinamus quod domus et hospitale, et oratorium seu ecclesia supra dicta, que sub nomine seu vocabulo sancti Antonii in dicta civitate Januensi, per dictos abbatem et conventum, seu fratres dicti monasterii Sancti Antonii, seu aliquem vel aliquos ex eis in dicta civitate Januensi, dicta lite, ut prefertur, pendente, inchoata, fundata, edificata seu constructa sunt, demoliri, destrui ac dirui debeant et totaliter dissipari, ipsisque abbati

[ocr errors]

Arch. des Alp.-Marit., H. 991. Original, dont nous publions les parties essentielles. Une analyse en a été publiée dans la première partie du Cartulaire, page 335.

et conventui monasterii Sancti Antonii ejusque canonicis et fratribus universis et singulis, auctoritate predicta, districtius inhibemus et sub excommunicationis pena quam eorum singulos qui contrarium attemptare presumpserint incurrere volumus, ipso facto districte mandamus ne decetero audeant vel presumant, per se vel alium seu alios, in dicta civitate Januensi aut ejus suburbiis, domum aut hospitale fundare aut fundata constructa seu edificata accipere, recipere vel tenere, nec ibidem questas facere aut elemosinas, vota seu legata petere seu recipere..... Priori et fratribus etiam concedimus quod liceat eis per se et alios in dicta civitate Januensi totoque ejus territorio et districtu, necnon in aliis civitatibus et diocesibus ac locis Tuscie et Lombardie, ubi actenus consueverunt, sub nomine dicti sancti Antonii, questas facere, elemosinas, legata et vota petere et recipere libere, sine impedimento vel contradictione quacumque..... Datum Avinioni, XIIII kalendas maii, pontificatus nostri anno primo.

FINIS

TABLES

DU

CARTULAIRE DE LÉRINS

(DEUXIÈME PARTIE)

[blocks in formation]
« PreviousContinue »