Page images
PDF
EPUB

rum. . . ., Petri Abraam Guilaberti, Hugonis de Macio et plurium aliorum, notum sit cunctis tam presentibus quam futuris quod, cum controversia verteretur inter . de Briansone, [nomine] hominum suorum, videlicet Gaufridi Garcini, Jacobi Garcini, Johannis Ruffi, Jacobi Ruffi, et Augeri, Petri de Villaveteri, B. Gilii, Hugonis Gilii, Guillelmi Gillii et Petri Rodeti de Briansono, ex una parte, et dominum Raymundum Clarum, priorem ecclesie Beate Marie de Briansono, nomine ipsius ecclesie et pro ipsa ecclesia, de consensu et voluntate domini patris Karoli, abbatis sacrosancti monasterii Lirinensis, et conventus ipsius monasterii, prout constat per quamdam litteram, sigillatam sigillis predictorum domini abbatis et conventus monasterii supradicti, ex altera, coram religioso viro domino B. de Crocis, monacho predicti monasterii, priore de Vintimilio, arbitro seu arbitratore vel communi amico vel amicabili compositore, electo a partibus supradictis, prout dicte partes asseruerunt et dixerunt coram me notario infrascripto, questio omnis erat inter partes superius nominatas de terris, pratis. et possessionibus quas predicti homines, pro dicta ecclesia de Briansono, tenuerunt et possederunt, a XL annis supra, in deffenso quod vocatur deffensum Sancti Saturnini.

Verum predictus dominus B. de Crocis, arbiter seu arbitrator vel amicus comunis vel amabilis compositor, visis et auditis et diligenter inspectis questione seu questionibus quas predicte partes sibi ad invicem seu vicissim vel inter se faciebant, ita dixit et pronunciavit et fieri voluit et mandavit inter partes superius nominatas: Videlicet voluit et mandavit quod, quandocumque predictus prior vel prior seu priores qui pro tempore fuerint in prioratu et ecclesia supradicta, voluerint predictas terras habere ad manus suas ad proprium lucrum ipsius ecclesie, quod ipse prior vel priores possint predictas terras auctoritate propria capere, et ipsi homines incontinenti desamparare ipsi priori teneantur; dicti vero homines semper dictas terras pro dicta ecclesia ad tascham habere et tenere debeant pro ecclesia supradicta, nec predictus prior, vel priores qui

pro tempore in dicta ecclesia fuerint, predictas res habere voluerint ad opus laboris seu lucri ipsius ecclesie, et eas cum bobus propriis ipsius ecclesie laborare et lucrum facere. Item voluit et mandavit predictus dominus B. quod predicti homines habentes terras et prata in deffenso superius nominato, dum terras tenebunt predictas, ad tascham pro ecclesia supradicta, dum ipsas terras tenebunt, et tascham ipsi ecclesie de ipsis terris dabunt que de pratis que habent et tenent in dicto deffenso pro ecclesia supradicta, non teneantur servicium aliquod facere seu prestare ecclesie supradicte, ita tamen quod, si dictus prior, vel priores qui in dicta ecclesia pro tempore fuerint in ecclesia supradicta, dictas terras ad laborem seu lucrum proprium ipsius ecclesie, et cum bobus propriis ipsius ecclesie facerent et tenerent, quod tunc, pro quolibet prato, quilibet predictorum serviret predicte ecclesie VI denarios vel unam gallinam annuatim; homo vel homines predicti pratum vel prata habentes vel habentes in deffenso predicto necnon terram vel terras, serviat et servire teneatur, pro quolibet prato, predicte ecclesie VI denarios vel gallinam annuatim. Item voluit et mandavit inter predictas partes, quandum homines predicti prestabunt de predictis servicium vel servicia supradicta, quod dictus prior vel priores qui pro tempore [fuerint] in ecclesia supradicta non possint vel debeant occupare predicta, nec ad ecclesiam revocare, nec ad modum et formam superius scriptam. Predicta autem universa et singula predicte partes atendere juraverunt.

Ego Guillelmus Fuserius, notarius domini Roberti, comitis Provincie, hanc cartam rogatus scripsi et meum signum apposui.

XXX

TRANSACTION ENTRE LE PRIEUR DE NOtre-Dame de BRIANÇONNET ET LE RECTEUR DE SAINT-SAUVEUR DE GARS 1.

4 Février 1329

Anno ab incarnacione Domini M° CCC XXIX, die quarto mensis februarii, notum sit cunctis presentibus et futuris quod, cum prior prioratus de Briansono, Glandatensis diocesis, percipiat et percipere teneatur in decima ecclesie Sancti Salvatoris de Garcio, ejusdem diocesis, videlicet in decima communi ecclesie supradicte, medietatem ipsius decime, videlicet bladorum, canapum et nadonorum, prout religiosus vir dominus Raymundus Jaucerandi, prior de Briansono, et dominus Jacobus Sardanga, prior de Garcio, in presencia mei notarii et subscriptorum testium, asserebant fore verum, dicti, inquam, domini priores, considerantes et attendentes quilibet ipsorum utilitatem et commodum dictorum prioratuum suorum, eorum nominibus et dictorum prioratuum suorum, in modum qui sequitur convenerunt unanimiter, transegerunt et transactionem fecerunt:

In primis, transegerunt et, per modum transactionis, pacis et concordie, convenerunt quod dictus dominus Jacobus Sardanga, prior de Garcio, det et solvat, dare et solvere teneatur dicto domino Raymundo Jaucerandi, priori de Briansono, pro omni jure seu parte decime omnium rerum superius designatarum, anno quolibet, quantitates inferius designatas. Et primo, videlicet vigenti sestarios civate, item et quinque sestarios ordei, item quinque sestarios siliginis, item quinque sestarios annone; quas quidem quantitates dictus dominus prior de Garcio, bona fide, sub obligacione omnium

[blocks in formation]

bonorum suorum et dicti sui prioratus presencium et futurorum, dare et solvere promisit et convenit dicto domino priori de Briansono, presenti, stipulanti et recipienti suo nomine et dicti sui prioratus, anno quolibet, in dicto loco de Garcio, in divisione decime supradicte, cum omnibus dampnis, expensis et interesse quas et que dictum dominum priorem de Briansono vel alium, ejus nomine seu nomine prioratus predicti, pati vel facere contingerit in judicio sive extra judicium, lapsa divisione predicta dictisque quantitatibus non solutis in solidum vel in parte. Item transegerunt et per modum transactionis pacis et concordie convenerunt, quod dictus dominus prior de Briansono nichil aliud petere vel exigere possit seu valeat a dicto domino priore de Garcio, pro decima supradicta, nisi tantum quantitates superius designatas. Item transegerunt et per modum transactionis convenerunt, quod dicta transactio et omnia supradicta durent et vim habeant hinc ad quatuor annos proxime continuos et completos et per quatuor sazones seu dictorum fructuum perceptio

nes.

Dicti vero domini priores et ipsorum quilibet in solidum, eorum nominibus et dictorum prioratuum suorum, fuerunt solempniter protestati quod, propter presentem transactionem seu propter aliqua supra vel infra scripta, non intendunt dictis eorum prioratibus seu juribus eorumdem prejudicium aliquod generari. Quamquidem transactionem et omnia supradicta predicti domini priores et ipsorum quilibet in solidum ratam et rata, firmam et firma habere et tenere promiserunt, sub ypotecha et obligacione predictis ; renunciantes quilibet ipsorum in solidum peticioni, oblacioni et receptioni libelli et demum omni juri canonico et civili, per quod contra predicta venire possent vel aliquid de predictis infringere vel modo aliquo revocare. De quibus omnibus quilibet peciit unum sibi fieri publicum instrumentum. Actum Sede Glandatensi, in episcopali curia. Testes fuerunt vocati Guillelmus Bellaroti de Mosteriis, Raymundus Fabri de Sancto Martino, Raymundus

Graneti de Sede, et ego, Salvator Marcorii, notarius publicus, ab illustrissimo domino Roberto, Dei gracia rege Jerusalem et Sicilie comiteque Provincie et Forcalquerii constitutus, qui vocatus et rogatus hanc cartam scripsi et signo meo consueto signavi.

XXXI

VENTE DE TERRES A SAINT-SATURNIN

23 Juin 1298

Acte de vente d'un casal, d'une ferrage et de plusieurs terres, situés près de l'église Saint-Saturnin, au quartier de la Sagne, passé, moyennant 60 florins, au profit du prieur de Briançonnet, par Bertrande, veuve de Pierre Médici, et ses fils.

[blocks in formation]

Acte de vente, passé en faveur de Raymond Jaucerand, prieur de Notre-Dame de Briançonnet, par Guillaume Ruffi, dudit lieu, et par son fils, de leurs propriétés et de leurs droits sur le territoire de Saint-Saturnin, moyennant la somme de 20 sous de monnaie courante.

Arch. des Alp.-Marit., H. 433. 2 Arch. des Alp.-Marit., H. 433.

« PreviousContinue »