Page images
PDF
EPUB

cereorum lampadarum, et ornamentorum pro sua voluntate taxare, ac residuum cereorum quando noviter apponuntur, exigunt ab eisdem nec permittunt ut novi sacerdotes eorum alibi quam in ecclesijs suis celebrent primas missas, eos nihilominus compellentes, ut in cotidianis missis quas in suis locis et altaribus celebrant, oblationes ad opus eorum recipiant, et reservent. Quidquid etiam eis dum celebrant missarum sollempnia intra domorum suarum ambitum pia fidelium devotione donatur, ab ipsis extorquere oblationis contendentes, quod eisdem etiam in ornamentis altaris, quam in libris ecclesiasticis absolute confertur, vendicant perperam iuri suo, cogendo eos ad Sinodos suos accedere, ac suis constitutionibus subiacere. Nec hijs contentj capitula et scrutinia in locis ipsorum fratrum pro his corrigendis focturos sè comminantur, fidelitatem iuramento firmatam ab eorum Ministris, Custodibus et Guardianis nichilominus exigentes. Eis quoque ut tam extra Civitates, quam intra cum eis processionaliter veniant ex levi causa mandantes excomunicationis sententiam fulminant in benefactores eorum, et idipsum fratribus comminantes, eos de locis in quibus domino famulantur, satagant amovere, nisi eis obediant in omnibus supradictis. Ad hæc ne fratres ad honorabiles Civitates et Villas ubi religiose, ac honeste valeant commorarj a populis devote vocati, accedere audeant inhibentes, tam in accedentes fratres quam in receptatores eorum presumunt excomunicationis sententiam promulgare. Ab eis etiam de ortorum fructibus decimas, nec non de habitaculis fratrum sicut de iudeorum domibus, contendunt redditur extorquere, asserendo quod nisi fratres moraventur ibidem, eis ab alijs habitatoribus proventus aliqui solverentur et ut ipsos sue subdant totaliter ditioni eisdem Ministros, Custodes et Guardianos volunt preficere pro sue arbitrio voluntatis. A quibus omnibus fratrum molestijs quidam ex vobis non omnino abstinere dicuntur. Cum igitur ordo fratrum Minorum a bone memorie Honorio, Gregorio et Innocentio Romanis Pontificibus prædecessoribus nostris, et nobis ipsis, dignis, eorum exigentibns meritis approbatus ne apostolicæ sedis statuta contempnere videaminj, quæ humiliter suscipere ac servare tenemini reverenter. Universitatem vestram monemus attente, per apostolica vobis scripta firmiter præcipiendo mandantes, quotenus conscientiæ, ac fame vestre salubriter consulentes, Universi et singulj a prænotatis prædictorum fratrum gravaminibus pœnitus desistatis, subditos vestros ab hijs artius compescendo. Nos enim cum hujusmodi dictorum fratrum quos sue religionis obtentu inter alios religiosos artius amplexamur in visceribus caritatis, gravamina tolerare nolimus sicut etiam nec debemus, omnes interdicto suspensionis et excomunicationis sententias si quas a vobis vel vestrum aliquo, præmissorum occasione in eosdem fratres, vel ipsorum aliquem, seu ecclesias et oratoria, vel benefactores eorum promulgari contigerit iritas decernimus, et inanes. Datum Anagnie iiij Kal. Aug. Pontificatus nostrj anno secundo.

[blocks in formation]

Alexander episcopus servus servorum Dei. Venerabilibus fratribus, Archiepiscopis et Episcopis, ac Dilectis filijis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Archidiaconis, Præpositis, Archipresbiteribus, Rectoribus, et alijs ecclesiarum Prelatis per Dalmatiam, et Sclavoniam constitutis. Salutem et apostolicam benedictionem. De pia et sancta conversatione dilectorum filiorum de ordine Fratrum Minorum qui sunt in vestris partibus constituti, frequenter evenire percepimus, quod quando aliqui fideles partium eorundem sæculum relinquentes bona sua pijs locis et pauperibus deputant, aliqua de bonis ipsis, prædictis fratribus pro edificijs, libris et vestibus, ac alijs eorum necessitatibus largiuntur, nonnulli vero aliqua bona ad se spectantia fratribus eisdem pro similibus rebus et necessitatibus divine retributionis intuitu in ultima voluntate relinquunt; canantibus vobis aliquando mediani, quandoque tertiam seu quartam partem de bonis ipsis pretextu portionis canonice ab eisdem fratribus extorquere in grave ipsorum preiuditium, et scandalum fidelium predictorum. Nos itaque misericorditer attendentes, quod non solum indecens et indignum, immo est pænitus ab omni humanitate remotum, aliquid de præmissis ab eisdem fratribus exigi, qui sub extrema paupertate viventes, de Prelatorum et ecclesiarium hælemosinis deberent pœnitus substentarj. Universitatem vestram per Dei misericordiam obsecramus, et in remissionem vobis iniungimus peccatorum, ac per apostolica scripta districte præcipiendo mandamus, quatenus circa personas dictorum fratrum affectum benevolum pro divina et nostra reverentia dirigentes, nichil ab eis de bonis hujusmodi ulterius exigatis, sed onera paupertatis eorum de bonorum vestrorum subsidijs patius relevetis. Ita quod exinde apud nos gratiosi favoris augmentum vobis proveniat, et nulla super hoc coасtionis necessitas intercedat. Datum Anagnie 16 Kal. Augusti. Pontificatus nostri Anno secundo.

....

V. 1257.

Alexander episcopus Servus servorum Dei. Dilectis filijs. Ministro Provinciaii et Fratribus universis ordinis Fratrum Minorum in Sclavonia constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Sanctorum meritis inclita gaudia fideles Christi assequi minime dubitamus qui eorum patrocinia per condigne devotionis obsequia promerentur, illumque venerantur in ipsis quorum gloria ipse est retributio meritorum. Nos igitur ad consequenda prædicta gaudia causam dare fidelibus Populis cupientes omnibus Christi fidelibus vere pænitentibus et confessis qui Ecclesias vestras in sanctorum Francisci et Antonii confessorum festivitatibus et per octo dies sequentes cum devotione ac reverentia visitaverint annuatim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confixi centum dies de iniuncta sibi pænitentia misericorditer relaxamus. Datum Viterbij viii. id. februarij. Pontificatus nostri Anno quarto.

[blocks in formation]

..

[ocr errors]

Clemens episcopus servus servorum dei. Dilectis filijs Cose Saladini Jadrensi, Azonis Justinapolitano et Thome Basilij Catarensi Civibus. Salutem et apostolicam benedictionem. Cum dilecti filij Fratres Minores ex professionis sue voto, adeo se voluntarie submiserint paupertati, ut nec divisim nec communiter aliquid proprij valeant obtinere, sed omnia quæ ipsis in elemosinam erogantur, seu alias eorum contemplatione proveniunt, iuri et proprietati ecclesiæ Romane accrescere dinoscantur, ac propter hoc ad nos pertineat, ut procuratorem in bonis hujusmodi statuamus. Nos de fida nostre circumspectionis sollicitudine plenam fiduciam obtinentes, vos et quemlibet in solidum, ita quod non sit melior occupantis conditio, in omnibus bonis mobilibus et immobilibus ac sese moventibus eidem есclesiæ Romane, dilectorum filiorum Ministri et Fratrum Administrationis Provinciæ Sclavonie, contemplatione collatis et in posterum conferendis, et omnibus quæ in ipsi Romane есclesiæ ipsorum intuitu provenerunt et provenient in futurum, procuratores negotiorum, gestores, syndicos constituimus et actores, dantes vobis et cuilibet vestrum in solidum, administrandi, dispensandi, vendendi et emendi, permutandi, dandi, donandi, agendi, defendendi in iudicio ecclesiastico et sæculari coram ordinarijs et delegatis iudicibus, arbitres arbitratoribus et feudorum dominis, transigendi quoque in causis omnibus, paciscendi, iurandi de calumpnia, in litem et de veritate dicenda, et iusiurandum insuper deferendi, ac etiam petendi et recipiendi quecumque bona ipsorum contemplatione provenientia quæ applicata vel deputata eorum usibus quocumque modo illicito detenta vel occupata sunt hactenus aut in parterum detineri vel occupari contigerit ac omnia faciendi quæ in iudicio requiruntur. Procuratores præterea unum vel plures ad supradicta omnia constituendi ad requisitionem dictorum Ministri et Fratrum Administrationis prædicte, plenam auctoritate præsentium facultatem. Ita tamen quod de prædictis aut circa prædicta in iudicio vel extra, vos vel vestrum aliquis, seu a vobis procuratores dati, nichil pœnitus peragatis, nisi eorundem Ministri et Fratrum requisito consilio et obtento. Decernimus ergo, ut ea quæ per vos, vel vestrum aliquem, nec non constitutos a nobis proinde facta fuerint in prædictis, plenam obtineant firmitatem. Datum ✔Viterbij ii. Kal. Aprilis. Pontificatus nostri Anno quarto.

[blocks in formation]

...

Alexander Episcopus servus servorum Dei. Venerabilis fratribus Universis Archiepiscopis et Episcopis ac Dilectis filiis Abbatibus Prioribus Archipresbiteris, Decanis, Archidiaconis, plebanis, et aliis ecclesiarum prelatis et rectoribus ad quos littere iste pervenerint salutem, et apostolicam benedictionem. Cum sicut ex parte dilectorum filiorum Generalis, et provincialium ministrorum ordinis fratrum minorum fuit propositum coram nobis, nonnulle persone ecclesiastice seculares et regulares, apostatas ejusdem ordinis qui post professionem in ipso ordine factam, ad seculum revertuntur, quosdam in religionis habitu, aliquos nonnisi in seculari secum aut in suis obsequiis vel ecclesiis seu monasteriis detinere presumant in animarum suarum dispendium, iniuriam predicti ordinis, et scandalum plurimorum. Nos volentes super hiis paterna sollicitudine providere, Universitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus singuli vestrum cum a prioribus requisiti fueritis omnes illos, cujuscumque ordinis existant, cui huiusmodi apostatas, postquam per ministros, custodes, seu Guardianos predicti ordinis quorum sunt cure commissi, excomunicati publice fuerint a se non reicerint, sed scienter eos secum aut in suis obsequiis vel ecclesiis seu monasteriis retinuerint, vel eis in hoc auxilium perstiterint vel favorem cum ipsi comunicando taliter in crimine huiusmodi criminosis post latam in eos excomunicationis sententiam simili sententia involvantur, denuncietis excomunicationis vinculo innodatos. Contradictores per censuram,

« PreviousContinue »