Page images
PDF
EPUB

ad arbitrium Apostolice Sedis seu eorum qui ad hoc fuerint deputati per ipsam, de facultatibus suis redimere tenebuntur. Hos autem qui taliter huiusmodi votum redimerint remissionis et indulgentie que transfretantibus in subsidium antedictum conceditur, volumus et concedimus esse participes iuxta quantitatem subsidij quod impendent et eius qua hoc facient affectum. Aliorum vero privilegium et immunitatem seu gratiarum, que ipsis tranfretantibus per presentes et alias universis directas fidelibus nostras litteras conceduntur, plena eos volumus comoditate gaudere. Insuper omnes qui hactenus idem signum pro eodem subsidio susceperunt, manere ac inducere procuretis, ut illud si forte dimiserunt resumentes alacriter, votum Deo reddere studeant, quod voverunt Terre prefate subvenendo efficaciter ut tenentur. Cum autem omnibus Christi fidelibus qui eidem Terre succursum impenderint opportunum unicuique secundum proprium meritum Indulgentiam salutarem, ac maxime illis qui Cruce suscepta in ipsius Terre subsidium vel personaliter ibunt vel personas ydoneas iuxta qualitatem et facultatem suam in proprijs sumptibus destinabunt, multiplicium gratiarum beneficia concedamus, sicut in alijs nostris litteris prelibatis servis suis continetur eorundem litterarum tenorem, per te ac fratres, a te ut premittitur ad predicande crucis officium eligendos, volumus populis christianis frequenter et diligenter exponi. Ita siquidem provide quod et beneficia supradicta que ipsis in terra concedimus, et copiosam mercedem que ipsis preparatur in celo cognoscere valeant et amare. Nec tamen ex verbis nostris concipiant se aut plenam in quibus nequaquam conceditur, aut maiorem quam concedatur indulgentiam promereri. Sane ipsas populos ad certa et ydonea loca quoties expedire videritis convocandi ad verbum crucis humiliter audiendum, ac omnibus vere penitentibus et confessis, qui ad huiusmodi vestras predicationes convenerint, et idem verbum audierint reverenter centum dies de iniunctis sibi penitentijs relaxandi vobis auctoritate presentium concedimus facultatem. Si quando autem ad Eccle

[blocks in formation]

sias interdicto suppositas vos devenire contigerit, liceat vobis ad ipsas populos convocare ac verbum crucis proponere in eisdem, nec non excomunicatis et interdictis exclusis, non pulsatis campanis submissa voce ianuis clausis cum vestris socijs divina officia celebrare. Ad hec si qui eorum quos ad transfretandum personaliter, vel iuxta qualitatem et facultatem suam personas ydoneas destinandum, votum assumpte iam crucis astringit, vel deinceps obligabit ad idem, excomunicationis pro violenta iniectione manuum in personas ecclesiasticas essent vinculo innodati, dummndo non fuerit excessus difficilis et enormis, et passis iniuriam satisfaciant competenter, sive pro eo quod sepulcrum dominicum visitare, seu ad quoslibet alias terras accedere, vel aliquibus comunicare, non tamen in crimine contra prohibitionem Ecclesie presumpserunt, dummodo equos, arma, ferrum, seu lignimina quibus christianos impugnant non portaverint Saracenis, absolvendi eosdem in forma Ecclesie, ac dispensandi cum clericis, qui cum excomunicationis sententiam latam a canone vel ab homine, incurrissent irregularitatis notam immiscendo se divinis officijs, seu ministrando in susceptis ordinibus contraxerunt, tibi ac tribus ex fratribus antedictis quos ad hoc specialiter de consilio discretorum fratrum elegerit, concedimus potestatem. Ita videlicet quod beneficium absolutionis et dispensationis huiusmodi, tu et quilibet eorundem Trium fratrum omnibus qui de manibus vestris aut aliorum fratrum qui a te sicut premissum est fuerint ad officium antedicte predicationis electi crucem susceperint dummodo persone sint cognite discretione preambula impertiri possitis. Porro quia dignus est operarius mercede sua, tibi et fratribus memoratis in hoc divino fideliter laborantibus opere, preter mercedem eternam quam merito sperare potestis quotienscumque studueritis populis ad hoc specialiter convocatis proponere verbum crucis, centum dierum indulgentiam elargimur, ac vos indulgentie memorate que transfretantibus in subsidium sepe dictum conceditur iuxta laboris vestri mensuram volumus participatione gaudere. Ceterum si quos ex fratribus quos ut predicitur ad exequenda premissa duxeris eligendos ab executione huiusmodi sive per mortem sive alias quomodolibet impediri, vel per tuam forte providentiam removeri contigerit facultatem tibi concedimus loco ipsorum alios subrogandi. Cum autem hoc idem predicande crucis officium venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis et Episcopis, ac nonnullis alijs per alias nostras litteras committamus, te ac fratres Ordinis tui ad huiusmodi ministerium per te ut promittitur eligendos cum omni diligentia volumus observare ut eisdem Prelatis simili reverentia deferentes cum ipsorum aliquem in quavis civitate, castro, vel oppido predicare contigerit, vos ibidem eadem hora nullatenus; sed nec eadem die nisi de illorum speciali consensu convocare populos ad predicationem huiusmodi presumatis, caventes omnino ne Prelatorum ipsorum predicatio per vos seu occasione vestri impediatur quomodolibet vel turbetur. Cum alijs etiam qui eiusdem predicationis auctoritate nostra officium exercebunt sic loca predicationis et tempora curetis dividere; ut vos mutuo non turbetis, nec impediatis aliquatenus per concursum, sed vobis invicem alternis vicibus in omni patientia et quiete cedatis, ita quod ex vestra modestia populi bonam edificationem accipiant, et consequenter ex predicationibus vestris fructus uberior valeat provenire. Denique discretionem tuam volumus providere ut singuli fratres quod ad officium supradictum elegeris, tam presentium quam aliarum litterarum nostrarum, que christicolis omnibus diriguntur sub manu pubblica, vel saltem sub tuo sigillo copiam habeant, quam inspiciendo frequenter de hijs que agenda committuntur eisdem, reddantur plenius informati. Postremo qui diversis olim temporibus nonnulle super predicatione crucis in sepefatum subsidinm commissiones a Sede apostolica emanarunt, ne forte occasione illarum turbatio ulla sive confusio valeat suboriri, nolumus ut auctoritate commissionum illarum in locis ad que presens commissio nostra pervenerit crux de cetero predicetur, sed predicatione huiusmodi eos dumtaxat insistere volumus, qui presentis nostre commissionis fuerint auctoritate suffulti. Datum apud Urbemveterom Kal. Augusti Pontificatus nostri Anno quarto.

[blocks in formation]

Neapoleo miseratione divina sancti Adriani Diaconus Cardinalis apostolice sedis Legatus. Universis Christi fidelibus intra nostre legationis términos constitutis salutem in domino sempiternam. Cum ad promovendi gaudia sempiterna sanctorum suffragia sint nobis plurimum oportuna, loca sanctorum omnium sunt pia devotione fidelium veneranda, ut dum dei veneramur amicos ipsi nos amicabiles reddant, et illorum nobis quodamodo vendicantes patrocinium apud ipsum, quod merita nostra non obtinent eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cupientes igitur ut ecclesie fratrum Minorum de Pola, de Parentio, de Iustinopoli, de Tergesto, de Cherso, de Pirano, de Vegla, de Segna, de Arbo, de Pago, de Jadra, in Sclavonie provincia constitute congruis honoribus frequententur, omnibus vere penitentibus et confessis qui ipsas ecclesias singulis festivitatibus gloriose virginis Marie, beati Francisci, beati Antonij, et beate Clare, ac etiam illorum sanctorum in quorum honore prefate ecclesie sunt constructe, nec non in consecrationibus ecclesiarum et altarium eorumdem et per octo dies ipsas festivitates immediate sequentes, anuuatim devote ac venerabiliter visitaverint; de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius meritis confidentes, auctoritate apostolica nobis in hac parte commissa, centum dies de iniuncta eis penitentia misericorditer in domino relaxamus. Data Faventie iij ydus aprilis. Pontificatus Domini Clementis Pape Quinti anno secundo.

XI. -- (1314.) 1298.

Frater Johannes de Kerso ordinis Minorum miseratione divina Stagnensis et Curzulensis episcopus. Universis praesentem paginam inspecturis salutem in Domino sempiternam. Noveritis nos vidisse et legisse ac diligenter inspexisse quasdam litteras Sanctissimi in Christo Patris Domini Bonifacii Dei gratia Summi Pontificis non abolitas, non abrasas, non cancellatas, non vitiatas in aliqua parte sui cum vera bulla plumbea, et filo serico bullatas, tenorem huiusmodi continentes, quas quidem litteras conscripsimus propria manu, nihil addendo, non minuendo, vel mutando. Bonifacius Episcopus Servus Servorum Dei, dilecto filio Ministro provinciali ordinis fratrum Minorum in administratione provinciæ Sclavoniæ salutem et apostolicam benedictionem. Licet de omnibus mundi partibus, quæ christiana religione censentur, teneamur ex officii debito extirpare letiferam pestem hæreticæ pravitatis, in partibus tamen Serviæ, Rasciæ, Dalmatiæ, Croatiæ, Bossinæ atque Istriæ provinciæ Sclavoniæ imminet: nobis hæc sollicitudo propensius, ubi eamden pestem propter malitiam temporis, quæ in detrimentum fidei catholice perversa genimina germinavit, ex evidentia operis et famæ notitia persensimus succrevisse. Cupientes ergo in dictis partibus, et in Archiepiscopatibus Dirachiensi, Antibarensi, Ragusino, Spalatensi et Jadrensi, et diœcesibus suis per aliquos de fratribus tui Ordinis partem super hac nostræ sollicitudinis adimpleri. Discretioni tuæ per apostolica scripta firmiter præcipiendo mandamus quatenus de consilio aliquorum fratrum ipsius Ordinis eligas duos de fratribus ipsius Ordinis tuæ administrationis idoneos ad hoc opus dominicum exequendum, eisqne in virtute obedientiæ apostolica præcipue auctoritate procures, ut inquisitionis officium in locis prædictis inter hæreticos, credentes, fautores, defensores et receptatores eorum iuxta formam in aliis apostolicis litteris expressam quæ fratribus prædicti ordinis, inquisitoribus huiusmodi pravitatis in eisdem locis deputatis auctoritate apostolica et in posterum deputandis non expressis aliorum super exercendo dicto inquisitionis officio destinantur, exequi studeant diligenter. Nos enim prædictos duos fratres quos ad hoc elegeris, et utrumque ipsorum præfatum

[ocr errors]
« PreviousContinue »