Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

ecua

[ocr errors]

fed contenderent, ut alias rurfus temporis prorogationes facerequis mus; præcipue autem inftaret Sereniffimus Cæfar, promififfe poft fe demonftrans iis, qui a Catholica unitate diffentiunt, fe opea eram fuam apud nos inter pofiturum, ut aliqua concordiæ ratio iniretur; quod ante fuam in Germaniam profectionem apte o non poffet fieri: Nos, eadem femper fpe pacis, & tantorum X Principum voluntate adducti, cum præfertim cerneremus, ne ad dictum quidem Refurrections feftum alios prælatos ods vincentiam conveniffe, prorogationis nomen jam fugientes, piquod tam fæpe fruftra fuerat repetitum, celebrationem geneCoralis Concilií ad noftrum & Sedis Apoftolicæ beneplacitum e fufpendere maluimus: itaque fecimus, & de fufpenfione hujufmodi literas ad fingulos fupradi&torum Principum decima die Junii, M. D. XXXIX. dedimus, ficut ex illis perfpirecue poteft intelligi. Ea itaque fufpenfione neceffario per nos facta, dum tempus illud magis idoneum a nobis, pacis(que aliqua conclufio expectatur, quæ & dignitatem poftea, Ter frequentiamque Concilio & Chriftianæ Reipublicæ præfentiorem falutem erat allatura; Chriftianæ interea res in deterius quotidie prolapfæ funt Hungaris, Rege ipforum mortuo, Turcam vocantibns; Ferdinando Rege bellum in eos movente Belgis ad defectionem a Cæfare ex parte quadam incitatis; cujus defectionis comprimendæ caufa perGalliam amiciffime, & cum Rege Chriftianiffimo concordiffime, magno benevole inter eos voluntatis indicio tranfiens in Belgas Sereniffimus Cæfar, & illinc deinde in Germaniam profectus, conventus Germaniæ Principum & civitatum, tractandæ ejus, quam dixerat, concordiæ caufa habere cæpit. Sed cum, fpe pacis jam deficiente, ille quoque modus curandæ in conventibus, fractandæque concordiæ ad majores potius difcordias concitandas aptus effe videretur: inducti fuimus ad priftinum Concilii generalis remedium reverti, idque per Legatos noftros S. R. E. Cardinales, ipfi Cæfari obtulimus; quod etiam poftremo, & præcipue in Ratisbonenfi conventu egimus; cum illic dilectus filius nofter Gafpar tit. S. Praxedis, Cardinalis Contarenus, & fumma doctrina & integritate, Legatum noftrum ageret, nam cum id, quod ne accideret, antea veriti eramus, ejus conventus fententia peteretur a nobis, ut ab Ecclefia diffentientium quofdam articulos tolerandos declararemus, quoad per oecumenicum Concilium illi excuterentur & deciderentur; id que nobis ut concederemus, neque Chriftiana & Catholica veritas neque noftra & Sedis Apoftolica dignitas permitteret; palam potius Concilium, ut quamprimum fieret, proponi mandavimus. Neque vero in alia unquam fententia & voluntate fuimus quam ut primo quoque tempore Concilium ecumenicum & generale congregaretur, fperabamus enim ex eo & pacem populo Chriftiano & Chriftianæ religionis integritatem poffe recuperari: verumtamen

ef

[ocr errors]
[ocr errors]

cre

id cum bona gratia & voluutate Chriftianorum Principum habere volebamus. Quam voluntatem dum expectamus ; Pfal. 61. dum obfervamus tempus abfconditum, tempus beneplaciti tui, o Deus! aliquando tandem decernere compulfi fumus, omne effe tempus beneplacitum Deo, cum de rebus fan&tis, & ad Chriftianam pietatem pertinentibus confilia ineuntur. Quapropter videntes, maximo quidem animi noftri cum dolore, rem Chriftianam quotidie in pejus ruere, Hungaria a Turcis opprefsa, Germanis periclitantibus, cæteris omnibus metu mæroreque afflictis nullius jam Principis confen fum expectare, fed tantum Dei omnipotentis voluntatem,& Chriftianæ Reipuplicæ utilitatem attendere conftituimus. Itaque cum Vincentiam amplius non haberemus; cuperemusque cum univerfæ Chrftianorum faluti, tum Germanicæ nationis incommodis in eligendo per nos novo Concilii habendi loco confulere: aliquotque locis propofitis ipfam Tridentinam civitatem ab ipfis defiderari videremus: nos etfi in citeriore Italia commodius omnia tractari poffe judicabamus, ad eorum tamen poftulationes noftram voluntatem paterna charitate defleximus; itaque Tridentur civitatem eligimus, qua in civitate ecumenicum Concilium ad proxime venturas Kalendas Novembris haberetur, idoneum locum illum ftatuentes, quo ex Germania quidem, aliisgue Germaniæ finitimis nationibus facillime, ex Gallia, Hifpania, cæterifque provinciis remotioribus non difficulter Epifcopi & Prælati convenire poffent Dies autem Concilii ea a nobis expectata eft, quæ fpatium in fe haberet & publicandi per Chriftianas nationes noftri hujus Decreti, & facultatis omnibus Prælatis ad veniendum tribuendæ. Quominus autem annuum tempus præfineremus mutando Concilii looo, ficut quibufdam conftitutionibus alias præfcriptum eft, ea res fuit in caufa, quod longius extrahi fpem fanandæ aliqua in parte Chriftianæ Reipublicæ, quæ tot detrimentis & calamitatibus affecta eft, noluimus: & tamen videmus tempora, agnofcimus difficultates: quid fperari poffit ex confiliis noftris, incertum effe intelligimus, fed quia fcriptum eft: Revela Domino viam tuam, & fpera in eo, & ipfe faciet: magis Dei clementiæ & mifericordiæ confidere, quam noftræ imbecillitati diffidere conftituimus. Sæpe enim fit in bonis operibus incipiendis, ut, quod humana confilia non valent, divina virtus efficiat. Hujus igitur ipfius Dei omnipotentis Patris, & Filii, & Spiritus fanéti, ac beatorum ejus Apoftolorum Petri & Pauli auctoritate, qua nos quoque in terris fungimur, freti atque fubnixi, de venerabilium item fratrum noftrum S. R. E. Cardinalium confilio & affenfu fublata, amotaque fufpenfione, de qua fupra commemoratum eft, quam per præfentes tollimus, & amovemus, facrum cecumenicum & generale Concilium in civitate Tridentina,

loco

loco commodo & libero, omnibufque nationibus opportuno, ad Kalendas proximas Novembris anni præfentis ab Incarnatione Domini M. D. XLII. incipiendum, profequendum, & eodem Domino adjuvante ad ipfius gloriam atque laudem, & Chriftiani totius populi falutem abfolvendum, perficiendumque indicimus, annuntiamus, convocamus, ftatuimus Catque decernimus; omnes, omnibus ex locis tam venerabiles fratres noftros patriarchas, Archiepifcopos, Epifcopos, & dilectos filios Abbates, quam alios quofcunque, quibus jure aut privilegio in Conciliis generalibus refidendi, & fententias in eis dicendi permiffa poteftas eft, requirentes, hortantes, admonentes ac nihilominus eis vi jurisjurandi, quod nobis & huic fanctæ Sedi præftiterunt, ac fanctæ virtute obedientiæ, aliifque fub pœnis, jure aut confuetudine in celebrationibus Conciliorum adverfus non accedentes ferri & proponi folitis, mandantes, arcteque præcipientes, ut ipfimet, nifi forte jufto detineantur impedimento, de quo tamen fidem facere compellantur, aut certe per fuos legitimos procuratores & nuntios, facro huic Concilio omniuo adeffe & intereffe debeant. Supra autem dictos, Imperatorem, Regemque Chriftianiffimum; nec non cæteros Reges Duces, Principes, quorum præfentia, fi alias unquam, hoc quidem tempore maxime fanctiffimæ Chrifti fidei, & Chiftianorum omnium futura eft falutaris, rogantes atque obfecrantes per vifcera mifericordiæ Dei & Domini noftri IESU CHRISTI, cujus fidei veritas & religio & intus & extra graviter jam oppugnatur, ut fifalvam volunt Chriftianam effe Rempublicam, fi fe Domino obftrictos & obligatos pro maximis illius erga fe benficiis intelligunt, ne deferant ipfius Dei caufam & negotium; ipfimet ad facri Concilii celebrationem veniant, in quo ipforum pietas atque virtus communi utilitati falutique fuæ, ac cæterorum & temporali & æternæ plurimum eft profutura. Sin autem id, quod nollemus, accedere ipfi non poterunt, at graves faltem viros Legatos cum auctoritate mittant, qui perfonam Principis fui quifque & cum prudentia, cum dignitate - poffint in Concilio referre. Inprimis vero, ut id curent quod ipfis facillimum eft, ut ex fuis cujufque regnis ac provinciis Epifcopi, & Prælati fine tergiverfatione & mora ad Concilium proficifcantur, quod maxime quidem a Prælatis Princibusque Germaniæ Deum ipfum, atque nos impetrare æquum eft, ut cum eorum præcipue caufa.ipfifqne cupientibus Concilium indictum fit, & in ea civitate indictum, quæ ab eis eft defiderata,non graventur,ipfi fua cunétorum præfentia id celebrare & ornare; quo melius atque commodius, quæ ad integritatem & veritatem Chriftianæ religionis, quæ ad bonorm morum reductionem, emendationemque malorum, quæ ad Chriftianorum inter fe tam Principum, quam populorum Pacem, unitatem, concordiamque pertineant, & quæ ad

repellen

[ocr errors]

repellendos impetus Barbarorum & infidelium, quibus i univerfam Chriftianitatem obruere moliuntur, fint necefla. ria; Deo noftris confultationibus præeunte, & lumen fapientiæ fuæ, ac veritatis mentibus noftris præferente, agi in dicto facro cecumenico Concilio, & confpirante omnium charitate confuli, tractari, confici, ad optatosque exitus deduci quam primum & quam optime poffint. Atque ut nofiræ hæ literæ, & quæ in eis continentur, ad notitiam cunctorum, quorum oportet, perveniant, neve quis illarum ignorantiæ excufationem prætendat, cum præfertim etiam non ad omnes eos, quibus nominatim illæ effent intimandæ, tutus fortitan pateat acceffus, volumus & mandamus, ut in Bafilica Vaticana Principis Apoftolorum, & in Ecclefia Lateranenfi, cum ibi multitudo populi ad audiendam rem divinam congregari folita eft, palam clara voce per Curiæ noftræ curfores, aut Notarios aliquos publicos legantur, lectæque in valvis dictarum Ecclefiarum, itemque Cancellariæ Apoftolicæ portis, & Campi floræ folito loco affigantur; ubi ad lectionem & notitiam cunctorum aliquamdiu expofitæ pendeant: cumque inde amovebuntur, earum nihilominus exempla in eifdem locis remaneant affixa. Nos enim per lectionem, publicationem, affixionemque hujufmodi, omnes & quofcunque;quos antediétæ noftræ literæ comprehendunt, poft fpatium duorum menfium a die literarum publicationis, & affixionis, ita volumus obligatos effe, atque adftriétos, ac fi ipfifmet illæ coram lectæ & intimatæ effent, tranfumptis quidem earum,quæ manu publici Notarii fcripta, aut fubfcripta, & figillo perfonæ alicujus Ecclefiafticæ, in dignitate conftitutæ, munita fuerint, ut fides certa & indubitata habeatur, mandamus, atque decernimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam noftræ indi&tionis, annuntiationis, convocationis, ftatuti, decreti, mandati, præcepti, & obfervationis infringere, vel ei aufu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præfumpferit, indignationem omnipotentis Dei, beatorum Petri & Pauli Apoftolorum ejus, fe noverit incurfurum. Datum Romæ apud Santtum Petrum, anno Incarnationis Dominicæ M. D. XLII. XI. Kal. Jun. anno VII.

Blofius.

Hier.

Dand.

SACRO.

OECUMENICI

ET

GENERALIS

CONCILII

TRIDENTINI

SESSIO PRIMA: SUB PAULO III. PONT. MAX. Celebrata die 13. Menfis Decembris Anno Domini 1545.

Decretum a ẞý♪ de inchoando Concilio.

P

LACETNE vobis, ad laudem & gloriam fanétæ, & individuæ Trinitatis, Patris, & Filii, & Spiritus fan&ti, ad incrementum &

exaltationem Fidei & religionis Chriftianæ, ad extirpationem hærefum, ad pacem & unionem Ecclefiæ, ad reformationem Cleri & populi Chriftiani, ad depreffionem & extinctionem hoftium Chriftiani nominis, decernere & declarare, facrum Tridentinum & generale Concilium incipere, & inceptum effe? Refponderunt? PLACET.

Indictio futura Seffionis.

[ocr errors]

Et cum proxima fit celebritas Nativitatis Domini na ftri JESU CHRISTI, & fubfequantur aliæ feftivitates labentis & incipientis anni, placetne vobis primam futuram Seffionem habendam effe die Jovis poft Epiphaniam, quæ erit feptima menfis Januar. Anno Domini 1546. Refponderunt, PLACET..

A

REMIS

« PreviousContinue »