Page images
PDF
EPUB

ARCHIVA.-Episcopale Archivum in singulis dioecesibus constituendum, 125. In testamento Episcopi duo sacerdotes sunt nominandi qui curam Archivi Episcopi demortui habeant, 125. Poenae in eos statutae qui documenta in Archivis conservata violaverint, subtraxerint, aut suppresserint, 125.

Inventaria parochialia in Archivo Episcopali custodienda, 126. AVARITIA.-Laici in Hibernia queruntur de avaritia clericorum, 12. BANNA.-Formulae petendi et concedendi dispensationem a publicatione Bannorum, 291-293.

BAPTISMUS.—1. Effectus, necessitas. Est Christianae religionis et aeternae vitae janua: inter sacramenta, ratione necessitatis, primum tenet locum: cunctis necessariis ad salutem, 74. Plurimi sunt inter Protestantes qui Baptismum nihili faciunt, 76.

2. Minister: subjectum. Omnis homo rationis compos est minister extraordinarius, 74. Medici et obstetrices admonendae et instruendae de conferendo Baptismo in casibus in quibus non deceret Sacerdotes hoc Sacramentum conferre, 74. Quando baptizandi sunt infantes acatholicorum? 76. Quando foetus baptizandus? 77. Parvuli expositi proximiori Ecclesiae vel Sacerdoti afferendi et baptizandi, 75.

3. Modus; caeremoniae. Omnia in Rituali Romano praescripta accurate servanda, 76. Aqua in Baptismo adhibenda quomodo et quando benedicenda? 76. Quomodo conferri debet Baptismus urgente mortis periculo? 75. Formula brevior in Baptismo adultorum adhibenda petitur 75; conceditur ad quinquennium 222. Haeretici non admittendi in munus patrini vel matrinae, 75.

4. Locus. Conferendus semper in Ecclesiis nisi infantes ad eas tuto ferri non possint, 75.

5. Sub conditione. Quinam sub conditione baptizandi? 76, 77, 223.

6. Circumstantiae. Pecunia quae occasione baptismi exigi perhibetur scandalum et non raro simoniae notam clericis inurit, 11. Regulae statuuntur de oblationibus occasione baptismi fieri solitis, 77. BENEDICTIO.-Solemnis cum SS. Sacramento dari potest singulis

Dominicis et diebus festis, nisi aliter ab Episcopo statuatur, 79. BIBLIOTHECAE.-Maximum emolumentum ex bibliothecis parochialibus rite ordinatis fidelis populus consequitur, 71. În singulis paroeciis instituendae, 71; ubi existunt fovendae et promovendae, 71. Libri pii et utiles in bibliothecis parochialibus servandi, 103, 145. BONA ECCLESIASTICA.—Magna fide et diligentia custodienda, 126: eorum inventaria duo a Parochis conficienda, unum a parocho servandum, alterum ad Episcopum mittendum, 126; eorum tituli aut instrumenta quomodo conficienda? 111, 127; eorum possessionem aut administrationem habentes testamenta sua rite confecta et signata in loco tuto ab Episcopo designato reposita habeant, 127; poenae latae in bonorum ecclesiasticorum possessores, 127. Absque Episcopi consensu non aedificentur, nec diruantur, nec

notabiliter immutentur Ecclesiae, domus parochiales vel scholae, 110, 111. Videant Episcopi tempore visitationis an eorum reddi possit ratio quae in inventarium parochiale relata sunt, 102. Prohibentur Sacerdotes ne Ecclesiae nomine vel causa aes alienum contrahant sine Episcopi licentia scripto danda, 98. CAEREMONIAE.-Ritus et caeremoniae in Sacramentorum administratione ex Ecclesiae praecepto adhibendae omni fidelitate servandae, 73. In Sacro peragendo adhibeat Sacerdos saecularis caeremonias in Missali Romano praescriptas, 80. Alumni Seminariorum in Caeremoniis Sacris instruendi, 82. CANTUS. Nullus nisi gravis et ecclesiasticus in Ecclesiis adhibendus, 82. Alumni Seminariorum in cantu ecclesiastico bene instituantur, 82, 138. Libri chorales nuper Ratisbonae a Pustet editi quamprimum adhibendi, 82. Intra Missarum solemnia nihil nisi Latine cantetur, 82. Nihil in Ecclesia canendum, nisi quod in ecclesiasticis libris probatis inveniatur, aut ab Ordinario fuerit permissum, 82.

CAPITULUM.-Ubi adest, una cum Parochis, dioecesi vacante, convocari debet ad commendandos Summo Pontifici tres presbyteros quorum unus dioecesi praeficiatur, 274.

CARITAS.-Caritatem foveant Sacerdotes, 95; lites et jurgia inter se de rebus politicis in conventibus publicis vel in ephemeridibus non ineant, 120.

CASTITAS. Quomodo a Sacerdotibus servanda intacta ista virtus, 95. CATECHESIS. Pueri et puellae usque ad quindecimum annum ecclesiis suis intersint ad audiendam expositionem doctrinae christianae, 112. CATHOLICI.-Debent exemplum liberalium catholicorum evitare, Ecclesiam diligere, in ejus prosperitate gaudere, res spirituales rebus temporalibus anteponere, debitum obsequium Ecclesiae ministris praestare, 63, 64. In pluribus regionibus nunc opprimuntur, sed fortiter proelia Domini proeliantur, 64. Perditi homines in Hibernia conantur Catholicos ab avita fide seducere, 69. Vide Fides. CENSURA.-Christus Apostolis eorumque successoribus contulit potestatem ferendi censuras, 86: hanc potestatem exercent Romanus Pontifex, Episcopi, Vicarii Generales, Praelati regulares, 87. Potestas nonnisi sobrie magnaque circumspectione exercenda, 87. Non expedit eam exercere nisi ad coercenda crimina graviora, 87. Grave et enorme crimen requiritur ad irrogandam censuram ferendae sententiae; gravius et execrabilius ad infligendam censuram latae sententiae, 87. Ordo judiciarius servandus in his poenis infligendis, 88. Suspensio ex informata conscientia quando infligenda? 88. Censurae latae sententiae Constitutione Apostolicae Sedis limitantur, 88, 251. Absque licentia Episcopi in scripto danda, nullus Sacerdos praesumat aliquem nominatim declarare excommunicatum, 112.-Vid. Forum ecclesiasticum. Educatio. Sacerdos.

CEREI.-Candelae pro Missa conficiantur e cera, 80.

CHOREAE.-1. Choreae inhonestae (improper dances) in hanc regionem ab exteris inductae, semper ab Ecclesiae pastoribus damnatae fuerunt, 165.

2. Istae choreae manifeste sunt occasiones peccati, 165 Christianae modestiae plane repugnant,114. Innumerae animae in inferno degent ob peccata occasione chorearum commissa, 165.

3. Animarum curam habentes, omni solicitudine choreas inhonestas impedire debent, 165. Omnes sacerdotes tam saeculares quam regulares qui in ministerio animarum versantur saltationes eas quae vulgo vocantur fast-dances pro viribus impediant, 114. Confessarii muneri suo non satisfaciunt si ullo modo eas permittant aut excusent, 114.

4. In Scholis Monialium non permittantur choreae quae christianis moribus non conveniunt, 133.

5. Choreas et saltationes tam publicas quam privatas fugiant clerici, 93.

6. Fideles partem non habeant in conviviis aut choreis sectae masonicae vel aliarum damnatarum societatum, 143.

CIVILIS POTESTAS.-V. Respublica.

CLERICUS.-V. Sacerdos.

COADJUTORES PAROCHORUM.-1. Coadjutores praevio idoneitatis examine seliguntur ab Episcopo et de paroecia in paroeciam removentur, 114.

2. Eorum jura definienda in Synodis Dioecesanis, 114.

3. Ipsis incumbit obligatio praedicandi, sacramenta administrandi, scholas visitandi, aegrotantium curam habendi, &c., 115. 4. Consulant semper Parochos de rebus in paroecia ordinandis, et nihil ipsis invitis innovent, 115.

5. Dissidium inter Parochum et Vicarium judicio Ordinarii committendum, 115. Singulis hebdomadis conveniant cum Parochis de rebus subsequenti hebdomada in paroecia agendis. 115, 114.

6. Leges de Vicarii residentia statuuntur, 115.

7. Habeant Parochus et Vicarii librum communem in quo singuli inscribant pecunias a se perceptas, 113.

8. Ubi plures sint in paroccia Sacerdotes, dividatur paroecia in plures partes, et unicuique parti praeficiatur unus Sacerdos cui prae caeteris incumbat cura eidem invigilandi, 114.-Vid. Sacerdos.

COEMETERIA. Coemeteria loco convenienti non procul ab Ecclesia in singulis paroeciis, quantum fieri potest, statuantur, 147. Si coemeterium publicum sit aliqua ejus portio Catholicorum sepulturae assignari debet, 147. Coemeteria catholica religiose et magna cura servanda, 147. In medio coemeterii crux erigatur, 147. In coemeterio benedicto non licet laico absque licentia Episcopi orationem in funere ad populum habere, 147.—Vid. Defuncti.

COLLARE ROMANUM.-Omnes clerici Collare Romanum deferant etiam extra propriam dioecesim, 94. Laici catholici, etiam si religiosi sint, non permittantur gestare Collare Romanum, 95.

COLLATIONES.-Collationes theologicae saltem quater singulis annis habendae quibus tum Parochi, tum Coadjutores, tum etiam Regulares respondere parati adesse tenentur, 97.

COLLECTAE.-1. Collectae ad Ecclesiam aedificandam non faciendae, nisi approbante Episcopo, 110. Collectae hujusmodi deponendae sunt in aliquo publico aerario in nomine trium curatorum quorum unus sit Episcopus, alius Parochus, tertius quidam de paroecia, 110.

2. Nullae novae Collectae ad Ecclesias aedificandas vel alia hujusmodi opera promovenda faciendae sunt a Regularibus sine Ordinarii licentia, 116. Regulares dum quaestuant SS. Pontificum constitutiones servent, et non quaestuent extra dioecesim in qua est eorum conventus nisi cum licentia Episcopi loci, 116.

3. Fratres qui scholis praesunt collectas ostiatim non faciant nisi cum socio et ex licentia tum proprii Episcopi tum Episcopi loci in quo Collectae fiant; quae licentia in scriptis et ad breve tempus danda est, 134.

4. Taxa quaedam moderata Episcopis et Presbyteris constituenda est pro sustentanda nova schola Normali, 135.

5. Collectae ad sustentationem Universitatis Catholicae singulis annis Dominica tertia mensis Novembris in omnibus et singulis dioecesibus faciendae sunt, 141.

6. Collectae in singulis paroeciis faciendae ad aedificationem Ecclesiae Maynutianae approbantur, 177.

COLLEGIA.-V. Seminaria.

COMMISSIO INVESTIGATIONIS.-V. Forum ecclesiasticum.

COMMUNIO.-V. Eucharistia.

CONCILIA.-V. Synodus.

CONCURSUS.-Pro paroeciis a Concilio Tridentino propositus, quamvis optandus, tamen ob circumstantias hujus regionis vix introduci potest, 108.

CONFESSIO.-V. Poenitentia.

CONFIRMATIO.-Curandum est parochis ut pueri et puellae omnes ad confirmationis sacramentum accedant, 77. Sacramentum hoc non confertur ordinarie nisi post septennium aut saltem post adeptum usum rationis, 77. Nemo ad hoc sacramentum admittatur nisi in doctrina christiana sufficienter institutus sit, 78. Candidati instruendi a Parocho vel Vicario, et si doli capaces sint, ad tribunal Confessionis accedant, 78. Teneant Parochi regesta confirmatorum, 113. Videant Episcopi tempore Visitationis an talia regesta in unaquaque paroecia habeantur, 102. Confirmationis sacramentum tempore visitationis ab Episcopo ministrandum, 102.

DEFUNCTI.-1. Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis orare, 146. Animae in Purgatorio detentae fidelium suffragiis juvantur, 146. Psalmus De Profundis post singulas Missas recitandus, 146. Missa solemnis aut officium pro Defunctis nonnisi in Ecclesiis celebretur, 146.

2. Absolutio in fine Missae a quonam danda? 146. privata pro Defunctis, praesente cadavere legi potest, 146

Missa

3. Vigiliae profanae cum lusibus, choreis, &c., omnino prohibendae, 146. In domo Defuncti non pernoctent alii praeter familiam et proximos consanguineos, 146. Reprobanda est consuetudo suppeditandi potum inebriantem in domo Defuncti vel prope locum sepulturae, 146. Dum cadaver exponitur recitetur Rosarium, aut libri pii legantur, 146. Fideles non indulgeant gravibus impensis et vanae et inani pompae occasione funerum, sed potius opera charitatis peragant, 147.

4. Sacerdotes qui officio pro Defunctis assistant convivia apud familiam Defuncti non accipiant, 147.

5. Capellani Asylorum pro pauperibus, &c., preces praescriptas in Rituali peragere possunt pro Defunctis pauperibus vel in sacello Asyli vel ad sepulchrum, 147.

6. Liberorum Muratorum et cujuscunque societatis damnatae asseclarum funeribus clerici non assistant, neque pro eis exequiae fieri possunt, 148.

7. Corpora Sacerdotum aut aliorum non sunt intra Ecclesiam sepelienda absque expressa licentia Episcopi, 148.

8. Si oratio funerea pro aliquo defuncto cum debita licentia habenda est, in ecclesia a Sacerdote recitanda est, post ultimum evangelium, 148; in quo casu orator nec stolam nec superpelliceum deferat, sed tantum vestem talarem, 148.

Vid. Coemeterium.

DEUS.-Doctrina catholica de Deo traditur, 186, 187.
DOMICILIUM.-V. Matrimonium.

DOMUS PAROCHIALIS.-In singulis paroeciis, quantum fieri potest,
domus parochiales prope Ecclesias extent, quibus decem aut
quindecim jugera terrae adnectantur, 111. Domus parochialis
non est aedificanda, nec diruenda, nec plurimum immutanda
nisi accedat Episcopi consensus, 111. Tituli domorum paro-
chialium ita conficiendi ut eae perpetuo in usum debitum
conservari possunt, 111. Vid. Bona ecclesiastica.
EBRIETAS.-V. Sacerdos. Temperantia.

ECCLESIA-1. Institutio. Deus per filium suum unigenitum Ecclesiam instituit, 190; in qua velut in domo Dei viventis fideles omnes unius fidei et charitatis vinculo continerentur, 197.

2. Notae. Deus manifestis notis Ecclesiam instruxit, ut ea tanquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci, 190. Ad solam Catholicam Ecclesiam pertinent istae notae, 190. Nam Ecclesia per se ipsa, ob suam admirabilem propagationem, eximiam sanctitatem, catholicam unitatem, invictamque stabilitatem magnum quoddam et perpetuum est motivum credebilitatis et divinae suae legationis testimonium irrefragabile, 190.

3. Infallibilitas. Ecclesiae Catholicae Dominus commisit omnem veritatem suam revelatam tanquam depositum pretiosum ab Apostolis eorumque successoribus, praesertim vero a Romano Pontifice custodiendum atque fidelibus tradendum, 62. Ecclesia est revelationis custos et magistra veritatis, 62. Credenda sunt ea omnia quae ab Ecclesia sive solemni judicio sive ordinario et

« PreviousContinue »