Page images
PDF
EPUB

IS MORARY

R

[blocks in formation]

1941

Quæ, in mostra editione, uncinis [hunc in morem] inclusa leguntur, ea vel plane adulterina aut insiticia sunt-vel, propter scripturæ varietatem, pro incertis habenda-vel, licet reipsâ fortasse germana, criticorum tamen dissensione in dubium vocata.

XI Calendas Decembres,
A. C. 1822.

C. JULII CÆSARIS

COMMENTARIORUM

DE

BELLO GALLICO

LIBER PRIMUS.

(1.) Gallia est omnis divisa in partes tres; quarum unam incolunt Belgæ; aliam Aquitani; tertiam, qui ipsorum linguâ Celtæ, nostrâ Galli, appellantur. Hi omnes, linguâ, institutis, legibus, inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. Horum omnium fortissimi sunt Belgæ; propterea quod a cultu atque humanitate Provinciæ longissime absunt, minimeque ad eos mercatores sæpe commeant, atque ea, quæ ad effeminandos animos pertinent, important; proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt: quâ de causâ Helvetii quoque reliquos Gallos virtute præcedunt; quod fere quotidianis præliis cum Germanis contendunt; cum aut suis finibus eos prohibent, aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano; continetur Garumnâ flumine, Oceano, finibus Belgarum; attingit etiam ab Sequanis et

WOR 8JAN'41

B

Helvetiis flumen Rhenum; vergit ad Septemtriones. Belgæ ab extremis Galliæ finibus oriuntur; perti nent ad inferiorem partem fluminis Rheni; spectant in Septemtriones, et orientem Solem. Aquitania a Garumnâ flumine ad Pyrenæos montes, et eam partem Oceani quæ est ad Hispaniam, pertinet; spectat inter occasum Solis et Septemtriones.

(2.) Apud Helvetios longe nobilissimus et ditissimus fuit Orgetorix. Is, M. Messalâ et M. Pisone Coss., regni cupiditate inductus, conjurationem nobilitatis fecit, et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent; perfacile esse, cum virtute omnibus præstarent, totius Galliæ imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci naturâ Helvetii continentur; unâ ex parte, flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; alterâ ex parte, monte Jurâ altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertiâ, lacu Lemanno, et flumine Rhodano, qui Provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat, ut et minus late vagarentur, et minus facile finitimis bellum inferre possent: quâ de causâ homines bellandi cupidi magno dolore afficiebantur. Pro multitudine autem hominum, et pro gloriâ belli atque fortitudinis, angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem millia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX, patebant.

(3.) His rebus adducti, et auctoritate Orgetorigis permoti, constituerunt ea, quæ ad proficiscendum pertinerent, comparare; jumentorum et carrorum quam maximum numerum coëmere; sementes quam maximas facere, ut in itinere copia frumenti suppeteret; cum proximis civitatibus pacem et amicitiam confirmare. Ad eas res conficiendas, biennium sibi satis esse duxerunt; in tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas, Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscepit. In eo itinere persuadet Castico, Catamantaledis filio,

Sequano (cujus pater regnum in Sequanis multos annos obtinuerat, et a S. P. Q. R. amicus appellatus erat), ut regnum in civitate suâ occuparet, quod pater ante habuerat: itemque Dumnorigi Eduo, fratri Divitiaci (qui eo tempore principatum in civitate obtinebat, ac maxime plebi acceptus erat), ut idem conaretur, persuadet; eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu esse, illis probat, conata perficere, propterea quod ipse suæ civitatis imperium obtenturus esset: non esse dubium, quin totius Galliæ plurimum Helvetii possent: se, suis copiis suoque exercitu, illis regna conciliaturum confirmat. Hac oratione adducti, inter se fidem et jusjurandum dant ; et, regno occupato, per tres potentissimos ac firmissimos populos, totius Gallia sese potiri posse spe

rant.

(4.) Ea res ut est Helvetiis per indicium enuntiata, moribus suis Orgetorigem ex vinculis causam dicere coëgerunt. Damnatum poenam sequi oportebat, ut igni cremaretur. Die constituta cause dictionis, Orgetorix ad judicium omnem suam familiam, ad hominum millia decem, undique coëgit; et omnES clientes obaratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit: per eos, ne causam diceret, se eripuit. Cum civitas, ob eam rem incitata, aris jus suum exsequi conaretur, multitudinemque hominum ex agris magistratus cogerent, Orgetorix moituus est: neque abest suspicio, ut Helvetii arbitran quin ipse sibi mortem consciverit.

(5.) Post ejus mortem nihilo minus Helvetii id, quod constituerant, facere conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi jam se ad eam rem paratos esse arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad quadringentos, reliqua privata adificia, incendunt: frumentum omne, præter quod secum portaturi erant, comburunt; ut, domum reditionis spe sublatâ, paratiores ad omnia pericula subeunda ement: trium mensium molita cibaria sibi quemque domo

efferre jubent. Persuadent Rauracis, et Tulingis, et Latobrigis finitimis, uti, eodem usi consilio, oppidis suis vicisque exustis, unâ cum iis proficiscantur : Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant, et in agrum Noricum transierant, Noreiamque oppugnârant, receptos ad se, socios sibi adsciscunt.

(6.) Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent; unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Juram et flumen Rhodanum, vix quâ singuli carri ducerentur; mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent; alterum per Provinciam nostram, multo facilius atque expeditius; propterea quod, Helvetiorum inter fines, et Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit, isque nonnullis locis vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est, proximumque Helvetiorum finibus, Geneva: ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros (quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur), existimabant, vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus rebus ad profectionem comparatis, diem dicunt, quâ die ad ripam Rhodani omnes conveniant: is dies erat, a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio Coss.

(7.) Cæsari cum id nuntiatum esset, eos per Provinciam nostram iter facere conari, maturat ab Urbe proficisci, et, quam maximis potest itineribus, in Galliam ulteriorem contendit, et ad Genevam pervenit. Provinciæ toti quam maximum militum numerum imperat (erat omnino in Galliâ ulteriore legio una): pontem, qui erat ad Genevam, jubet rescindi. Ubi de ejus adventu Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt, nobilissimos civitatis (cujus legationis Nameius et Verudoctius principem locum obtinebant), qui dicerent, Sibi esse in animo, sine ullo maleficio iter per Provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare, ut ejus voluntate id sibi facere liceat. Cæsar, quod memorià tenebat,

« PreviousContinue »