Page images
PDF
EPUB

Haec tibi nunc refero, ne sis animosus in armis :
Fac meus in ventos hic timor omnis eat.

Sors quoque nescio quem fato designat iniquo,

Qui primus Danaum Troada tangat humum.
Infelix, quae prima virum lugebit ademptum !
Di faciant, ne tu strenuus esse velis!
Inter mille rates tua sit millesima puppis,

95

100

Iamque fatigatas ultima verset aquas. Hoc quoque praemoneo; de nave novissimus exi. Non est, quo properas, terra paterna tibi. Cum venies, remoque move veloque carinam; Inque tuo celerem littore siste gradum. Sive latet Phoebus, seu terris altior extat; Tu mihi luce dolor, tu mihi nocte, Nocte tamen, quam luce, magis, nox grata puellis, 105 Quarum suppositus colla lacertus habet. Aucupor in lecto mendaces caelibe somnos,

venis:

Dum careo veris, gaudia falsa iuvant.
Sed tua cur nobis pallens occurrit imago?
Cur venit a verbis multa querela tuis?
Excutior somno; simulacraque noctis adoro;
Nulla caret fumo Thessalis ara meo.

IIO

Tura damus, lacrimamque super; qua sparsa relucet, Vt solet adfuso surgere flamma mero.

Quando ego, te reducem cupidis amplexa lacertis, 115
Languida laetitia solvar ab ipsa mea?

Quando erit, ut lecto mecum bene iunctus in uno
Militiae referas splendida facta tuae?

Quae mihi dum referes; quamvis audire iuvabit;

Multa tamen capies oscula, multa dabis. Semper in his apte narrantia verba resistunt,

Promptior est dulci lingua referre mora.

I 20

Sed cum Troia subit, subeunt ventique fretumque;
Spes bona sollicito victa timore cadit.

Me movet; invitis ire paratis aquis.

Hoc quoque, quod venti prohibent exire carinas,

125

Quis velit in patriam vento prohibente reverti?
A patria pelago vela vetante datis.

Ipse suam non praebet iter Neptunus ad urbem.
Quo ruitis? vestras quisque redite domos.
Quo ruitis, Danai? ventos audite vetantes,
Non subiti casus, numinis ista mora est.
Quid petitur tanto, nisi turpis adultera, bello?
Dum licet, Inachiae vertite vela rates.

130

Sed quid ago, revocans? omen revocantis abesto, 135
Blandaque compositas aura secundet aquas.
Troadas invideo; quae si lacrimosa suorum
Funera conspicient, nec procul hostis erit;

Ipsa suis manibus forti nova nupta marito

140

Imponet galeam, barbaraque arma dabit. Arma dabit: dumque arma dabit, simul oscula sumet. Hoc genus officii dulce duobus erit.

Producetque virum; dabit et mandata reverti :

Et dicet, Referas ista, fac, arma Iovi.
Ille, ferens dominae mandata recentia secum,

145

Pugnabit caute, respicietque domum.

Exuet haec reduci clipeum, galeamque resolvet,
Excipietque suo corpora lassa sinu.

Nos sumus incertae: nos anxius omnia cogit,

Quae possunt fieri, facta putare timor.

150

Dum tamen arma geres diverso miles in orbe,

Quae referat vultus est mihi cera tuos.

Illi blanditias, illi tibi debita verba

Dicimus: amplexus accipit illa meos,

Crede mihi; plus est quam quod videatur imago. 155

Adde sonum cerae; Protesilaus erit.

Hanc specto, teneoque sinu, pro coniuge vero :
Et, tamquam possit verba referre, queror.
Per reditus, corpusque tuum, mea numina, iuro ;
Perque pares animi coniugiique faces :
Perque, quod ut videam canis albere capillis,
Quod tecum possis ipse referre, caput;
Me tibi venturam comitem, quocunque vocaris:
Sive-quod heu timeo! sive superstes eris.
Vltima mandato claudetur epistola parvo:

Si tibi cura mei, sit tibi cura tui.

3. POETA SVVM STVDIVM DEFENDIT.

160

165

AM. I. 15.

QVID mihi, Livor edax, ignavos obiicis annos;

Ingeniique vocas carmen inertis opus?

Non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,
Praemia militiae pulverulenta sequi:

Nec me verbosas leges ediscere; nec me

Ingrato vocem prostituisse foro.

Mortale est, quod quaeris, opus, mihi fama perennis
Quaeritur in toto semper ut orbe canar.
Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide;
Dum rapidas Simois in mare volvet aquas.
Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit,
Dum cadet incurva falce resecta Ceres.
Battiades semper toto cantabitur orbe ;
Quamvis ingenio non valet, arte valet.
Nulla Sophocleo veniet iactura cothurno.

Cum Sole et Luna semper Aratus erit.
Dum fallax servus, durus pater, improba lena

5

IO

15

Vivent, dum meretrix blanda, Menandros erit.

4.

Ennius arte carens, animosique Accius oris,
Casurum nullo tempore nomen habent.
Varronem primamque ratem quae nesciat aetas,
Aureaque Aesonio terga petita duci?
Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
Exitio terras cum dabit una dies.
Tityrus, et fruges, Aeneïaque arma legentur,
Roma, triumphati dum caput orbis eris.
Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,
Discentur numeri, culte Tibulle, tui.
Gallus et Hesperiis, et Gallus notus Eois,

Et sua cum Gallo nota Lycoris erit.
Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri,
Depereant aevo, carmina morte carent.
Cedant carminibus reges, regumque triumphi;
Cedat et auriferi ripa beata Tagi.

Vilia miretur vulgus, mihi flavus Apollo
Pocula Castaliae plena ministret aquae;
Sustineamque coma metuentem frigora myrtum:
Atque a sollicito multus amante legar.
Pascitur in vivis Livor: post fata quiescit,

Cum suus ex merito quemque tuetur honos.
Ergo etiam, cum me supremus adederit ignis,
Vivam parsque mei multa superstes erit.

MORS PSITTACI.

PSITTACVS, Eois imitatrix ales ab Indis,
Occidit: exsequias ite frequenter aves.

Ite, piae volucres; et plangite pectora pennis ;
Et rigido teneras ungue notate genas.
Horrida pro maestis lanietur pluma capillis:
Pro longa resonent carmina vestra tuba.

20

25

30

35

40

AM. II. 6.

5

Quid scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni?
Expleta est annis ista querela suis.

Alitis in rarae miserum devertite funus.
Magna, sed antiqui causa doloris Itys.
Omnes, quae liquido libratis in aëre cursus;
Tu tamen ante alias, turtur amice, dole.
Plena fuit vobis omni concordia vita,

Et stetit ad finem longa tenaxque fides.
Quod fuit Argolico iuvenis Phoceus Orestae,
Hoc tibi, dum licuit, Psittace, turtur erat.
Quid tamen ista fides? quid rari forma coloris ?
Quid vox mutandis ingeniosa sonis ?

Quid iuvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae ?
Infelix avium gloria, nempe iaces.

Tu poteras virides pennis habetare smaragdos,
Tincta gerens rubro Punica rostra croco.
Non fuit in terris vocum simulantior ales:

Reddebas blaeso tam bene verba sono.
Raptus es invidia. non tu fera bella movebas:
Garrulus, et placidae pacis amator eras.

Ecce! coturnices inter sua proelia vivunt;
Forsitan et fiant inde frequenter anus.
Plenus eras minimo: nec prae sermonis amore
In multos poteras ora vacare cibos.
Nux erat esca tibi, causaeque papavera somni :
Pellebatque sitim simplicis humor aquae.
Vivit edax vultur, ducensque per aëra gyros
Milüus, et pluviae graculus auctor aquae.
Vivit et armiferae cornix invisa Minervae ;

Illa quidem seclis vix moritura novem.
Occidit ille loquax, humanae vocis imago,
Psittacus, extremo munus ab orbe datum.

ΙΟ

15

20

25

30

35

« PreviousContinue »