Page images
PDF
EPUB

dignoscitur ad jus Massiliensis monasterii, permutationis nomine, transferretur, in quibus hec propriis nominibus exprimenda duximus: ecclesiam scilicet Sancti Petri et Sancti Andreæ et Sancti Trophimi, cum omnibus ad eas pertinentibus; et quidquid Massiliensis monasterii juris in castro Mugini aut in ejus territorio esse videbatur, scilicet ecclesiam Sancti Martini et quæ eidem pertinere videntur, ad jus Lerinensis monasterii conferretur. Quam permutationem, ut supra legitur, communi fratrum tam Massiliensium quam Lerinensium consensu, in Massiliensi capitulo celebrato, abbas Massiliensis, et G. de Cederesta, prior, et Bertranus de Turrias, et Guillelmus de Maderias, et Raimundus Folcos, et Guiralt Raimundus, et alii fratres laudaverunt. Lerinensium vero interfuerunt dominus abbas Boso, et sacrista Raimundus de Castro Reinaldo, et Rostagnus de Misoaga, et Guillelmus Bonifilii, qui communi consilio fratrum laudaverunt. Anno incarnationis dominicæ millesimo centesimo quinquagesimo tertio, indictione septima, actum est in monasterio Massiliensi, feliciter regnante Frederico rege, Deo propitio, anno regni sui secundo.

LVII

État des cenS DE MOUGINS ADJUGÉS AU SACRISTAIN DE LÉRINS 1.

24 Janvier 1244

In nomine Domini,amen. Anno incarnationis ejusdem MCCXLIII°, indictione prima, mense et die XXIIII januarii. De controversia seu lite que vertebatur inter P. Rivarium, Lyrinensem sacristam, ex una parte, et homines de Mogino, scilicet R. Faraudum, et

1 Arch. des Alp.-Marit., H. 614. – Original, en très mauvais état. Les points remplacent les mots illisibles.

Aldebertum Faraudum, Pelatum, Willelmum Saturninum, R. Saturninum, W. Isnardum, P. Raimbaldum, Baydum, R. Pontium, P. de Villa Veteri, W. Pontium, P. Gascum, P. Rocham, Stephanum Johannem, P. Cornillonem, Fulconem, Revellos fratres et quosdam alios, ex altera. Que controversia talis (est): P. Rinerius, Lyrinensis sacrista, contra homines de Mogino, scilicet R. Faraudum etc., ut supra, petens ab eis, nomine sacristie, censam sive censum annualem bladi sibi (debitum) ad mensuram communem et usualem. Item petebat omnes terras quas dicti homines vel eorum predecessores de affari sacristie excoluerant, exceptis casibus eis a principio concessis, sibi. . . . . etc. Unde nos Aldebertus, Dei gratia Lyrinensis abbas, visis peticionibus, negationibus, posicionibus, responsionibus que ad dictam litem pertinebant, posita lite contestata et jurato de calumpnia,.... tale mandamentum, per bonum pacis et accordium, sententialiter, equitatem servando, pronunciamus, quod homines predicti de cetero debeant satisfacere annuatim, tam ipsi quam heredes eorum et heredum heredes in perpetuum, sacristie de blado seu censu vel censa predicta,ad mensuram communem et usualem Antipolis. Et pronunciamus insuper, eodem modo et jure suprascripto, quod predicti homines et heredes (eorum) possessiones et terras a dicta sacri tia quas predecessores eorum a principio habuerunt, servitio illo tempore constituto,ad communem mensuram Antipolis,ut supra dictum est, habeant et possideant; et de omnibus terris cultis et incultis quas predecessores vel presentes possessores acceperunt postea vel excoluerunt, vel in posterum aliqui fuerint colituri, de omnibus fructibus ibidem provenientibus, dicte sacristie, propter recognitionem dominii, tascam reddere teneantur. Actum apud Moginum, in presentia Ugonis de Signa, cellerarii, Al. de Valle Clausa, prioris Vallis Auree, Chaudairerii, Peironis, R. Rascatii, Stephani Draconis, P. Arnaldi, Fulconis Buisse et aliorum. Et nos supradictus Al(debertus), Lyrinensis abbas, ut in posterum supradicta omnia firma illibataque permaneant, presentem cartam nostri sigilli (munimine et) sigilli Lyrinensis conventus fecimus roborari.

821753 A

LVIII

PRIVILÈGES ACCORDÉS AUX HABITANTS DE MOUGINS PAR L'ABBÉ DE LÉRINS 1.

4 Février 1374

Le seigneur abbé s'engage à arrenter ses droits de préférence aux hommes de Mougins.

Les crimes et délits commis par lesdits hommes ne devront être punis que dans ledit lieu de Mougins.

Mougins aura des offices de baile, de juge et de notaire annuels.

L'abbé paiera le tiers des réparations aux murs, au clocher et aux ornements de l'église.

Il fera bâtir des moulins à blé et des fours, « qui soient bons et suffisants pour ledit lieu », et, en cas que lesdits moulins ne soient pas suffisants pour tout le monde, les habitants demandent qu'il leur soit permis d'aller moudre où bon leur semblera.

Il entretiendra un nombre de chevaux suffisants pour fouler les blés.

Les hommes de Mougins pourront couper des joncs et du liège, bocager, chasser sur le terroir de l'abbaye.

Les dîmes seront payées par eux au trézain.

Ils pourront, comme les habitants de Cannes, établir un droit pour les bestiaux entrant dans le terroir de Mougins.

Seigneurie de Pégomas
LIX

PROCÈS-VERBAL DE DÉLIMITATION DES TERRES DE PÉGOMAS ET D'AURIBEAU, ÉTABLI A LA REQUÊTE de l'abbé de LÉRINS, SEIGNeur de péGOMAS 2.

24-26 Novembre 1258

In nomine Domini, amen. Anno Domini millesimo ducentesimo

Arch. des Alp.-Marit., H. 611. Arch. des Alp.-Marit., H. 662. blions les parties essentielles.

Original.

Original, en très mauvais état, dont nous pu

quinquagesimo octavo, mense et die vicesima quarta novembris. Notum sit omnibus presentem paginam inspecturis, quod dominus Galterus de Alneto, Provincie et Forcalquerii senescallus pro excellentissimo domino Karolo, comite Provincie et Forcalquerii, ad postulationem et requisitionem venerabilis patris domini B(ernardi), abbatis Lirinensis monasterii Beati Honorati, de consilio etiam domini Johannis de Bonamena, majoris judicis Provincie, dedit in mandatis domino B. Sardo, Grassensi judici pro domino comite supradicto, quathenus reciperet testes quos dictus abbas, major dominus post dictum dominum comitem castri de Pegomatio, et alii domini dicti castri producere voluerunt super determinatione et separatione territorii prenominati castri de Pegomatio a territorio castri de Auribello, et, receptis testibus hinc inde et facta determinatione ac separatione dictorum territoriorum, videlicet Pegomacii et de Auribello, deffendat dictus judex et Grassensis curia dominos de Pegomatio et predictum territorium ipsorum de Pegomas, ne avere ipsorum hominum de Auribello ingrediatur territorium predictum de Pegomas, sine voluntate ipsorum dominorum de Pegomas, imponens eis et singulis ipsorum penam; et eam habeant, prout sibi videbitur, pro singulis vicibus quibus avere intraret terram de Pegomas, et nichilhominus domini de Pegomas capiant et habeant bannum consuetum quod ab aliis consueverunt capere et habere ab aliquibus annis. Actum in domo domini Fulconis de Caneto, jurisperiti, in presentia domini Johannis de Bonamena, majoris judicis Provincie; dicti B. de Sclanola, jurisperiti; Bonifacii Squirpi, et Guillelmi Squirpi, fratris ejus; B. Squirpi Petri de Vencia; B. Martini, filii Raymundi Martini; Raymundi de Sclanola 1; Petri de Sclanola et aliorum quam plurium testium rogatorum 2.

1 Le texte porte « Salanola ».

⚫ Ce commencement de charte est tiré d'une copie du XVIe siècle, le mauvais état de l'original rendant toute lecture impossible.

Anno et mense quo supra, die vicesima sexta, cum dominus B. Sardus, judex Grassensis, recepisset in mandatis a domino Galterio de Alneto, senescallo Provincie, prout superius continetur, quod testes quos domini de Pegomacio vellent producere super divisione territoriorum castrorum de Pegomacio et de Auribello reciperet, et scribi per manum publicam faceret super titulis porrectis sibi a partibus supradictis, et eciam testes quos domini de Auribello vellent similiter producere super divisione territoriorum predictorum, idem dominus judex precepit Hugoni Mole, nuncio Grassensis curie, quod citaret Petrum Capotium, procuratorem domini Leonardi, prepositi Grassensis, et capitulum Grassensis ecclesie, si vellent testes aliquos producere super divisione territoriorum predictorum castrorum.....

Item, super eo videlicet quod territorium castri de Pegomacio dividatur et determinetur a territorio castri de Auribello a fonte posito super ecclesiam Beate Marie de Valle Clusa, et sicut fluit rivus inferius versus Cianeam usque ad ipsam Cianeam, ita quod ultra rivum, ex parte castri Auribelli, est de territorio Auribelli, et nihil habent citra rivum de territorio; ex parte vero castri de Pegomacio est territorium et de territorio castri de Pegomacio, et nichil habent de territorio ultra versus Auribellum; et hoc dicimus de territorio citra Cianeam, tamen quia illi de Auribello nichil, videlicet nullum territorium, habent ultra Cianeam, et de hoc est fama publica inter notos et vicinos eorum. Item, ex eo quod territorium quod habet castrum de Pegomas, ultra flumen predicte Cianee, ita protenditur et determinatur cum territorio castri de Avinioneto, videlicet a flumine predicto Cianee versus castrum de Roqueta, subtus Ponchiers inferius, et ascendit per cumbam Gavederii, et tendit in Mauram sursum in montem Iratum; ita quod, ex parte castri de Pegomacio versus Cianeam est territorium et de territorio castri de Pegomas, et ex alia parte est Avinioneti, et de hoc est fama publica inter notos et vicinos eorum. Item, ex eo quod a predicto monte Irato ascendit, per verticem montis

« PreviousContinue »