Page images
PDF
EPUB

13

in a high tone ask

for peace.

[ocr errors]

:

13. Hoc proelio facto reliquas copias Helvetiorum The Helvetii ut consequi posset, pontem in Arare faci

endum curat atque ita exercitum traducit.

Helvetii repentino eius adventu commoti, cum id, quod ipsi diebus xx aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt; cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helve3 tiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit: Si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios, ubi eos Caesar 4 constituisset atque esse voluisset: sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum. 5 Quod improviso unum pagum adortus esset, cum ii, qui flumen transissent, suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suao magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute contenderent, quam dolo aut insidiis niterentur. Quare ne committeret, ut is locus, ubi constitissent, ex calami

tate populi Romani et internicione exercitus nomen 14 caperet aut memoriam proderet. 14. His Caesar ita

respondit: Eo sibi minus dubitationis dari, quod eas res, quas legati Helvetii comme

morassent, memoria teneret, atque eo grafor injuries

vius ferre, quo minus merito populi Romani accidissent: qui si alicuius iniuriae sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere ;

6

Caesar demands hostages and satisfaction

done to the

allies. The 2 Helvetii

refuse.

sed eo deceptum, quod neque commissum a se intellegeret, quare timeret, neque sine causa timendum putaret. Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, 3 num etiam recentium iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod Aeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere, posse ? Quod sua victoria tam inso- 4 lenter gloriarentur, quodque tam diu se impune tulisse iniurias admirarentur, eodem pertinere. Con- 5 suesse enim deos immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem impunitatem concedere. Cum ea ita 6 sint, tamen, si obsides ab iis sibi dentur, uti ea, quae polliceantur, facturos intellegat, et si Aeduis de iniuriis, quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus, satisfaciant, sese cum iis pacem esse facturum. Divico respondit : Ita Helvetios a maio-7 ribus suis institutos esse, uti obsides accipere, non dare consuerint: eius rei populum Romanum esse testem. 15. Hoc responso dato discessit. Postero 15 die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque omnem ad numerum gain the

advantage in quattuor millium, quem ex omni provincia a slight

cavalry fight. et Aeduis atque eorum sociis coactum habe- Caesar bat, praemittit, qui videant, quas in partes enemy with hostes iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen insecuti alieno loco cum equitatu Helvetiorum proelium committunt; et pauci de nostris

The Helvetii

а

follows the

caution.

2

3 cadunt. Quo proelio sublati Helvetii, quod quin. gentis equitibus tantam multitudinem equitum propulerant, audacius subsistere nonnunquam et novis

simo agmine proelio nostros lacessere coeperunt. 4 Caesar suos a proelio continebat ac satis habebat in

praesentia hostem rapinis, pabulationibus populas tionibusque prohibere. Ita dies circiter quindecim

iter fecerunt, uti inter novissimum hostium agmen

et nostrum primum non amplius quinis aut senis 16 milibus passuum interesset. 16. Interim cotidie

Caesar Aeduos frumentum, quod essent publice pol2 liciti, flagitare. Nam propter frigora, quod Gallia sub

septentrionibus, ut ante dictum est, posita Dumnorix the Aeduan est, non modo frumenta in agris matura prevents the

non erant, sed ne pabuli quidem satis sending the 3 corn which magna copia suppetebat : eo autem fruthey had promised to mento, quod flumine Arare navibus sub

vexerat, propterea minus uti poterat, quod iter ab Arare Helvetii averterant, a quibus

discedere nolebat. Diem ex die ducere Aedui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci intellexit et diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Divitiaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Aedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potes6 tatem, graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi posset, tam necessario tempore,

Aedui from

Caesar. This
is told to
Caesar by
Divitiacus

and Liscus. 4

5

2

tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur; praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit, multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur. 17. Tum demum Liscus 17 oratione Caesaris adductus, quod antea tacuerat, proponit: Esse nonnullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant, quod debeant: praestare si iam principatum 3 Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre; neque dubitare, quin si Hel- 4 vetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Aeduis libertatem sint erepturi. Ab eisdem nostra 5 consilia quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari: hos a se coërceri non posse. Quin etiam, quod 6 necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sebe, quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam, quam diu potuerit, tacuisse. 18. Caesar hac 18 oratione Lisci Dumnorigem, Divitiaci fratrem, designari sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat, celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea, quae in conventu 2 dixerat. Dicit liberius atque audacius. secreto ab aliis quaerit; repperit esse vera? Ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum

Compluris annos portoria reliquaque omnia Aeduorum vectigalia parvo pretio redempta

Eadem 3

novarum.

4 nemo.

habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat

His rebus et suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse ; s magnum numerum equitatus suo sumptu semper 6 alere et circum se habere, neque solum domi, sed etiam apud finitimas civitates largiter posse, atque huius potentiae causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac potentissimo collocasse, ipsum ex Helvetiis uxorem habere, sororem ex matre et propinquas suas nuptum in alias civitates collocasse. 8 Favere et cupere Helvetiis propter eam affinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Divitiacus frater in antiquum locum gratiae atque honoris sit 9 restitutus. Si quid accidat Romanis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio

populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea, to quam habeat, gratia desperare. Reperiebat etiam in

quaerendo Caesar, quod proelium equestre adversum paucis ante diebus esset factum, initium eius fugac factum a Dumnorige atque eius equitibus (nam equitatui, quem auxilio Caesari Aedui miserant, Dum

norix praeerat): eorum fuga reliquum esse equitatum 19 perterritum. 19. Quibus rebus cognitis, cum ad has

suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter cos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis, sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Aeduorum accusaretur, satis esse

« PreviousContinue »