Pars hominum gestit conducere publica, sunt qui Crustis et pomis viduas venentur avaras Excipiantque senes, quos in vivaria mittant; Multis occulto crescit res fenore. Verum Esto aliis alios rebus studiisque teneri: Idem eadem possunt horam durare probantes? Nullus in orbe sinus Baiis prælucet amœnis, Si dixit dives, lacus et mare sentit amorem Festinantis heri; cui si vitiosa libido Fecerit auspicium: Cras ferramenta Teanum Tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est: Nil ait esse prius, melius nil cælibe vita; Si non est, jurat bene solis esse maritis. Quo teneam vultus mutantem Protea nodo? Quid pauper? Ride: mutat coenacula, lectos, Balnea, tonsores, conducto navigio æque
Nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis. Si curatus inæquali tonsore capillos Occurri, rides; si forte subucula pexæ Trita subest tunicæ vel si toga dissidet impar, Rides: quid, mea cum pugnat sententia secum, Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit. Estuat et vitæ disconvenit ordine toto,
77. conducere publica. To contract for and undertake public offices; to farm the public revenues. In the same sense Cicero (Paradox. 6.) uses 'publicis sumendis.' Cp. Juven. iii. 31. (speaking of private and public contracts):
Quis facile est ædem conducere, flu- mina, portus, Siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver.
79. vivaria. Cp. the parallel metaphor cetaria in Sat. II. v. 44.
84. Carm. III. i. 33.
86. fecerit auspicium. i. e. 'if cropped. his idle fancy prompts.'
Diruit, ædificat, mutat quadrata rotundis ? Insanire putas sollemnia me neque rides, Nec medici credis nec curatoris egere A prætore dati, rerum tutela mearum Cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem De te pendentis, te respicientis amici.
Ad summam: sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum ; Præcipue sanus, nisi cum pituita molesta est.
TROJANI belli Scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romæ, Præneste relegi;
Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid
Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. Cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi. Fabula, qua Paridis propter narratur amorem Græcia Barbariæ lento collisa duello,
Stultorum regum et populorum continet æstus. Antenor censet belli præcidere causam.
Quid Paris? Ut salvus regnet vivatque beatus, Cogi posse negat. Nestor componere lites Inter Peliden festinat et inter Atriden;
1. maxime. i. e. 'maxime natu.' Cp. Virg. Æn. iii. 107. The eldest son of the M. Lollius of Carm. v. ix. 4. Chrysippo et Crantore. i. e. than any philosopher, whether Stoic or Academic.'
9. Hom. Il. 7. 347.
12. inter... inter. Sat. 1. vii.
Hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque. Quidquid delirant reges, plectuntur Achivi. Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra. Rursus, quid virtus et quid sapientia possit, Utile proposuit nobis exemplar Ulixen, Qui domitor Trojæ multorum providus urbes
Et mores hominum inspexit, latumque per æquor, Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa Pertulit, adversis rerum immersabilis undis. Sirenum voces et Circa pocula nosti; Quæ si cum sociis stultus cupidusque bibisset, Sub domina meretrice fuisset turpis et excors, Vixisset canis immundus vel amica luto sus. Nos numerus sumus et fruges consumere nati, Sponsi Penelope, nebulones, Alcinoique In cute curanda plus æquo operata juventus, Cui pulchrum fuit in medios dormire dies, et Ad strepitum citharæ cessatum ducere curam. Ut jugulent homines, surgunt de nocte latrones:
14. Cp. Hesiod, èрy. к. μ. 260.: ὅφρ ̓ ἀποτίσῃ
Δῆμος ἀτασθαλίας βασιλέων 19. Hom. Odyss. a. 1., ǎvdpa μos ἔννεπε, Μοῦσα, πολύτροπον, sqq. 22. immersabilis, deáπтiσтos... peλλds ws, Pind. Pyth. ii. 80. Cp. Car. IV. iv. 65.
23. Sirenum. Hom. Odyss. p. 39. 166. sqq. Cp. Ov. Art. Am. iii. 311.
Circa. Hom. Odyss. K. 135. 230. sqq. Virg. Ecl. viii. 70. Cp. Milton's Comus, vv. 70-77. 25. turpis et excors. Does this express κακὸν καὶ ἀνήνορα, Hom. 1. c. 301.?
sub d. m. turpis. Cp. Carm. III. v. 5.: turpis conjuge barbarâ.'
Ut te ipsum serves, non expergisceris? Atqui, Si noles sanus, curres hydropicus; et ni Posces ante diem librum cum lumine, si non Intendes animum studiis et rebus honestis, Invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur, Quæ lædunt oculum, festinas demere; si quid Est animum, differs curandi tempus in annum? Dimidium facti, qui cœpit, habet: sapere aude; Incipe. Qui recte vivendi prorogat horam, Rusticus exspectat, dum defluat amnis; at ille Labitur et labetur in omne volubilis ævum. Quæritur argentum puerisque beata creandis Uxor, et incultæ pacantur vomere silvæ :
Quod satis est cui contingit, nihil amplius optet. Non domus et fundus, non æris acervus et auri Ægroto domini deduxit corpore febres,
Non animo curas. Valeat possessor oportet, Si comportatis rebus bene cogitat uti.
Qui cupit aut metuit, juvat illum sic domus et res, Ut lippum pictæ tabulæ, fomenta podagram, Auriculas citharae collecta sorde dolentes.
Sincerum est nisi vas, quodcunque infundis, acescit. Sperne voluptates; nocet empta dolore voluptas. Semper avarus eget ; certum voto pete finem. Invidus alterius macrescit rebus opimis; Invidia Siculi non invenere tyranni
Majus tormentum. Qui non moderabitur iræ
30.; xiv. 4.: audes, Ep. 11. ii, 148.
48. Cp. the epithet in Apoll. Rhod. γ. 1009.: ἀκαμάτοιο . . . ποταμοίο. 46. Cp. Carm. III. i. 25.
49. Valeat. Cp. valido, Carm. 1. xxxi. 17. Cp. the ode of Ariphron, Υγίεια πρεσβίστα μακάρων. 50. uti. Sat. II. iii. 109. 52. fomenta. Epod. ii. 17.
Infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens, Dum poenas odio per vim festinat inulto.
Ira furor brevis est: aniumum rege, qui nisi paret, Imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena. Fingit equum tenera docilem cervice magister Ire viam, qua monstret eques; venaticus, ex quo Tempore cervinam pellem latravit in aula, Militat in silvis catulus. Nunc adbibe puro Pectore verba, puer, nunc te melioribus offer. Quo semel est imbuta recens, servabit odorem Testa diu. Quod si cessas aut strenuus anteis, Nec tardum opperior nec præcedentibus insto.
JULI Flore, quibus terrarum militet oris Claudius Augusti privignus, scire laboro. Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus, An freta vicinas inter currentia turres,
An pingues Asiæ campi collesque morantur?
Mem. II. vi. 23.: τὴν ὀργὴν κωλύειν εἰς τὸ μεταμελησόμενον 2. Claudius. Tiberius Claudius προϊέναι.
Nero, afterwards the Emperor Tiberius. He was sent, B.C. 20., to the East, to place Tigranes on the throne of Armenia. See below, Epist. xii. 27.
3. Thraca. A form used also by Virgil, Æn. xii. 335.; and again, Epist. I. xvi. 13.
4. turres. 'Seston et Abydon,' Sch. The mention of these countries is adapted in its order to the route of Tiberius.
« PreviousContinue » |