Page images
PDF
EPUB

Prieuré de Notre-Dame et de Saint-Jean de Villars

LXXXIII

LETTRES DU COMTE DE BEUIL, HONORÉ GRIMALDI, EN FAVEUR DU PRIEUR DE NOTRE-DAME DU CIANS 1.

27 Juin 1585

Lettres du comte de Beuil Honoré Grimaldi, données à la requête de dom Constantin Chabaud, prieur du prieuré de Notre-Dame du Cians, contre les habitants de Touët et autres, qui refusaient de payer les dimes dues audit prieur, et ce sous peine de 25 livres.

Saint-Dalmas le Selvage

LXXXIV

ARRENTEMENT DES PROPRIÉTÉS DE L'ABBAYE A SAINT-DALMAS LE selVAGE 2.

9 Août 1622

Arrentement, pour trois ans, en faveur d'Oursin Bernard, de La Garde de Castellane, des terres du monastère de Lérins situées à Saint-Dalmas le Selvage, moyennant la somme de 24 livres. (Les propriétés ne sont pas désignées).

Arch. des Alp.-Marit., H. 844. — Original.

Arch. des Alp.-Marit., H. 848.

Original. Les religieux de Lérins réclamaient le patronage d'une chapelle, sise sur le terroir de Saint-Dalmas, et dédiée à SaintHonorat, ainsi que le constate une déclaration faite, à leur requête, par le baile dudit lieu, le 8 juin 1641.

DIOCÈSE DE RIEZ

Prieurés d'Albiosc et Quinson

LXXXV

DONATION DE L'ÉGLISE SAINT-PIERRE D'ALBIOSC A L'ABBÉ DE LÉRINS PAR L'ÉVÊQUE DE RIEZ AUGIER 1.

11 Novembre 1133

In patrum precedentium institutionibus traditus mos legitur, ut quicumque episcopus aliquid, causa augmentandi religionem, conferre voluerit monasteriis, aut Dei servis ex æcclesie sue rebus hoc testamenti paginis, una cum consensu clericorum suorum, studeat comendare memorie posterorum, ne, quod absit, deinceps ullius valeat impediri contradictionibus. Quapropter, notum sit omnibus fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Augerius, gratia Dei Regensis æcclesie presul, consilio canonicorum nostrorum, videlicet dominorum Petri, prepositi, Boniphacii, sacriste, Airaudi, diaconi, Boniphacii de Albiols, æcclesie de Albiols patricii prepositi, Ozili et Arnulphi, canonicorum, Valentini, presbi

Arch. des Alp.-Marit., H. 854. Original. Nous publions ce document, déjà donné à la page 221 du Cartulaire (1г partie), parce que la copie diffère sur plusieurs points assez sensiblement de l'original.

teri Regensis æcclesie, donamus, concedimus et in perpetuum monastice dedicamus Domino Deo, et Sancto Honorato, ac Lyrinensi loco, seu ejusdem cenobii abbati, nomine Pontio, atque monachis ibidem sub regula sancti Benedicti Christo famulantibus, tam presentibus quam futuris, æcclesiam Sancti Petri de Albiols, que constructa est in nostro episcopatu Regensi, cum omnibus juribus et rebus suis, videlicet cum altariis, decimis, premiciis et oblationibus, et cum æcclesiis et capellis territorii sui et de Quinsonno, ab ipsa æcclesia Sancti Petri dependentibus, in quibus percipit medietatem decimarum et oblacionum principalium, racione subjec cionis patrone, et cum ceteris bonis que nunc possidet et largicione fidelium acquisierit in futurum. Si quis autem, quod minime credimus, episcopus vel presbiter, sive clericus aut laicus, hujus donacionis, dedicacionis et descripcionis contradictor existere voluerit, non valeat vendicare quod repetit, set mereatur illud quod scriptum est : « Maledictus est qui transgreditur terminos quos constituerunt patres sui, et vinculo anatematis dampnatus existat, et, nisi celeriter resipiscat, iram incurrat Dei Omnipotentis, veniantque super eum omnes maledictiones Novi et Veteris Testamenti ». Et, ut hoc testamentum et Deo dedicamentum firmiorem vigorem in perpetuum obtineat, ego Augerius, episcopus Regensis, propriis manibus, predicta scribo, dono, dedico et firmo, testibus roborari mando et meum sigillum apono. Dominus Petrus, prepositus, predicta donat, firmat, dedicat et laudat. Dominus Boniphacius, sacrista, predicta donat, dedicat, firmat et laudat. Dominus Boniphacius, sacrista, predicta donat, firmat, dedicat et laudat. Domini Arnul phus et Augerius, domini de Albiols, predicta firmarunt et laudaverunt. Dominus Boniphacius de Albiols, videlicet hodie existens prepositus patricius æcclesie de Albiols, predicta donat, firmat, dedicat et laudat, et dictam ecclesiam Sancti Petri tradit in manibus domini Pontii, abbatis Sancti Honorati monasterii Lyrinensis. Dominus Pontius, archipresul Aquensis, predicta laudat, firmat, donat et dedicat. Dominus Grosolanus, Mediola

nensis archiepiscopus, domini pape legatus, predicta laudat, firmat et dedicat. Dominus Petrus, Venciensis episcopus, predicta laudat, firmat et dedicat. Dominus Pontius, abbas Lyrinensis, predicta recipit, laudat et aprobat ac dedicat. Dominus Hugolenus, Lyrinensis monasterii prior, predicta recipit, laudat et aprobat atque dedicat. Dominus Ozil, canonicus, predicta donat, dedicat, firmat et laudat. Dominus Arnulphus, canonicus, predicta donat, dedicat, firmat et laudat. Dominus Valentinus, presbiter, predicta donat, dedicat, firmat et laudat. Hugo Albericus, bajulus Regensis, predicta laudat et firmat. Ego Asaldus, sacri palacii notarius in marchionatu Provincie, predicta scribo et firmo ad memoriam futurorum, sub anno Domini millesimo centesimo tricesimo tercio, in festo et æcclesia Sancti Martini, condam episcopi Regensis, et meum signum appono.

LXXXVI

BULLE DU PAPE URBAIN IV, MANDANT AU Prévot de l'église de vintIMILLE DE RÉGLER LE DIFFÉREND INTERVENU ENTRE L'ABBAYE DE LÉRINS ET GUILLAUME Bonfils, SACRISTAIN DU CHAPITRË DE RIEZ, QUI AVAIT USURPÉ LE PRIEURÉ D'ALBIOSC 1.

13 Janvier 1263

Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio preposito ecclesie Vigintimiliensis, salutem et apostolicam benedictionem. Abbas et conventus monasterii Lirinensis, ad Romanam ecclesiam nullo medio pertinentis, nobis conquerendo monstrarunt quod Guillelmus Bonifilii, sacrista ecclesie Regensis, prioratum de

Arch. des Alp.-Marit., H. 861.- Original.

Albios, Regensis diocesis, ad monasterium ipsum pleno jure spectantem, contra justiciam occupavit et illum detinet occupatum, in dicti monasterii prejudicium et gravamen. Ideoque discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus, partibus convocatis, audias causam et, appellatione remota, debato sine decidas, faciens quod decernere decreveris per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Datum apud Urbem Veterem, idus januarii, pontificatus nostri anno secundo.

LXXXVII

ÉCHANGE DE TERRES ENTRE LE PRIEUR DE QUINSON ET ISNARD MARTIN 1. Ir Septembre 1277

Anno Domini M° CC LXXVII, kalendas septembris. Noverint universi et singuli quod dominus Tasilus, prior sive rector ecclesie Beate Marie de Quinsono, pro utilitate et profectu dicte ecclesie, ex una parte, et Isnardus Martinus, ejusdem castri, ex altera, fecerunt cambium seu permutacionem ad invicem. In quo cambio sive permutacione, dedit dictus dominus Tasilus predicto Isnardo totam questionem quam habebat dictus dominus prior super domum dicti Isnardi, que domus sita est in castro de Quinsono; et super totum quod habet dictus Isnardus juxta domum supradictam, que domus confrontantur, ab una parte, cum camino publico quod vadit versus Albioscum, et, ab alia parte, cum terra Hugonis Raynaudi et cum camino quod vadit versus Regium, juxta fontem,

[merged small][ocr errors][ocr errors]
« PreviousContinue »