Page images
PDF
EPUB

Prieuré de Notre-Dame de Moustiers

XCI

BULLE DU PAPE CLÉMENT VI, ACCORDANT DES INDULGENCES AUX PERSONNES QUI VISITERONT LA CHAPELLE DE NOTRE-DAME DU BEAUVOIR, DÉPENDANT DU PRIEURÉ DE MOUSTIERS 1.

19 Mai 1346

Clemens, episcopus, servus servorum Dei, universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, salutem et apostolicam benedictionem. Dum precelsa meritorum insignia quibus regina celorum Virgo, Dei genitrix, gloriosa, sedibus prelata sidereis, quasi stella matutina prerutilat, devote affectionis indagine prescrutamur; dum etiam infra pectoris arcana 2 revolvimus quod ipsa, utpote mater misericordie, mater gratie, pietatis amica, humani generis consolatrix, pro salute fidelium qui delictorum onere pregravantur, sedula exoratrix et pervigil, ad regem quem genuit, intercedit; dignum, quinimo debitum arbitramur ut ecclesias et capellas, in honorem Virginis ejusdem nominis dedicatas, graciosis remissionum prosequamur impendiis et indulgenciarum muneribus honoremus. Cum itaque, sicut accepimus, ad capellam Beate Marie de Bellovidere, pertinentem ad prioratum de Mosteiriis, ordinis sancti Benedicti, Regensis diocesis, causa devotionis, magna populi confluat multitudo, nos, cupientes ut ipsa capella congruat honoribus, frequentetur, et ut Christi fideles eo libentius, causa devotionis, confluant ad eandem capellam; omnibus vere penitentibus et confessis, qui in singulis ejusdem Beate Marie

[blocks in formation]

Virginis festivitatibus et qui, per octabas festivitatum ipsius, prefatam capellam devote visitaverint annuatim, unum annum et quadraginta dies de injunctis eis penitentiis, singulis videlicet festivitatum ac octabarum ipsarum diebus quibus capellam ipsam visitaverint, ut prefertur, misericorditer relaxamus. Datum apud Villam Novam, Avinionensis diocesis, XIIII kalendas junii, pontificatus nostri anno quarto.

XCII

BULLE DU PAPE URBAIN V, ENJOIGNANT A L'OFFICIAL DE CARPENTRAS DE FAIRE RESTITUER AU PRIEuré de moustIERS LES BIENS QUI LUI AVAIENT ÉTÉ ILLÉGALEMENT ENLEVÉS 1.

31 Janvier 1364

Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio officiali Carpentoracensi, salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filii prioris prioratus Beate Marie de Bellovidere, de Mosteiriis, ordinis sancti Benedicti, Regensis diocesis, precibus inclinati, presentium tibi auctoritate mandamus, quatinus ea que de bonis ipsius prioratus alienata inveneris illicite vel distracta, ad jus et proprietatem ejusdem prioratus legitime revocare procures, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili, appellatione cessante, compellas veritati testimonium perhibere. Datum Avinionis, II kalendas februarii, pontificatus nostri anno secundo.

[merged small][ocr errors][merged small]

XCIII

DONATION DE diverses prOPRIÉTÉS AU PRIEURE DE MOUSTIERS '.

Fin du XIIe siècle

Hec est carta tocius possessionis Sancte Marie Mosterii castri, que ostendit et affirmat dominum Ricolfum, sacerdotem altaris Sancte predicte Marie, totum, sine intermissione, quod possidebat dedisse, in hermis videlicet et cultis. Que sit vero possessio domus in hereditate et mortalicio ut potero sub brevitate notare videas: Terra quam dedit dominus Ricolfus, cum Johanne Misello et Stefano sacerdote, dicitur esse alodium, et tenet usque ad viam traversam que vadit per Merletum; et terra de valle Sancti Apollinaris,que dicitur Lagons; et terra de Valed, que est apud Sanctum Ilarium; et terra de Comba Gondonmarii et Ricolfi, que est supra Sanctum Michaelem; et campus de Falevello, qui est sub viam que vadit ad Valenciolam; et terra de Gram; et condamina de Merleto, que est supra Cameradam, in Plano; et campus de Campanil; et campus qui est supra defensum Poncii Peladi; et campus de Claperio, cum suis apendiciis; et campus de Serreto Medio; et campus de Boncheto; et terra de Marinnon et de Moreza; et campus de Aiglada; et hoc quod pozavit Rembertus, subtus predictum campum, per dominum Ricolfum et fratrem suum; totum hoc est de alodio.

Terra de mortalicio: Item campus de Larat, quem dedit Sancte Marie Reinoardus Balbus, pro anima sua; et campus de Venasco, quem dedit Poncius Mansic; et campus de Stapa, quem dedit Henma femina quedam, pro anima sua; et campus de Bragosis,

[blocks in formation]

quem dedit Sancte Marie Atonolfus Rainaldi et Esperran de Piro, subtus castrum Mosterii, quem dedit Reinoardus Broda; et campus supra domum Misellorum, quem dedit Atelmus Falfobrec; et pratum quod est ante domum ipsorum infirmorum usque in rivum, quod dedit Ricardus Corcon; et una sectura prati, subtus Sanctum Quiricum, quam dedit Isnardus Gordon et Esperran juxta ecclesiolam Sancti Apollinaris; et campus del Pas, qui est subtus Sanctum Ilarium, quem dedit Belon; hoc totum est de mortalicio. De encione: Campus de Eiglada, qui est inter duas vias, et dicitur esse duarum modiatarum et plus, quem comparavit donna. Isabel Sancte Marie de Reinardo Henma; et campus de Almis, cum omnibus arboribus nucum, quem comparavit donnus Ricolfus de Reimundo Giboso; et dedit unum equum sexaginta solidorum, quem equum dedit Reimundus Guilmo, batellerio, pro pugna quam debuit facere contra Emenon, fratrem suum, de Entravenas; et campus de novem sextariis, qui est in Calmaset, quem comparavit donna Isabel de Faraldo Henma; et campus de Camerado, quem dedit Poncius Darniquetus donno Ricolfo, pro duobus filiis suis, scilicet Isnardo et Guillelmo, docendis et pascendis.

Ecclesia Sancti Saturnini, cum omnibus apendiciis suis, est Sancte Marie Mosterii castri. In Esperrono, ecclesie Sancti Saturnini dedit donnus Osiardus et Berengarius sacerdos unum equum, cum toto insellamento, domino Reimundo Giboso, quem tribuit cuidam femine, que medica erat, pro se medicando; et multa alia ibi sunt data illi Reimundo, cujus honor et rectum erat; campus supra Virdonem, quem dedit donnus Guillelmus Mosterii castri ecclesie Sancti Saturnini, causa dotalicii, in die sue sacracionis, quam sacravit donnus Henricus episcopus, est Sancte Marie. Nota vineam et terram duorum modiorum et plus, que est juxta vineam subtus Sanctum Saturninum, ultra rivale, supra viam que tendit ad castrum Mosterii; quam vineam et terram dedit Poncius Manases Sancto Saturnino, et Isnardus Boffa, cognatus ejus, et alii

heredes firmaverunt; vineam de Carraria Veteri, que tendit ad silvam, quam dedit Petrus Josmarii Sancto Saturnino, pro febribus que constringebant eum, et pro hoc liberatus fuit, Deo gratias; pratum quod est subtus Sanctum Saturninum, ultra rivale, juxta aquam ipsius rivi, quod dedit Sancto Saturnino Isnardus de Romolis, pater Guigonis, pro febribus que tenebant eum et exinde liberatus est; campum duorum modiorum et plus, quem dedit donnus Guillelmus Senex, Mosterii, et Poncius Framerici altari Sancte Marie Mosterii castri, qui campus est subtus viam que vadit ad Sanctam Crucem, juxta pratum Poncii Hariberti; non est Sancti Saturnini, sed Sancte Marie.

De vineis que sunt de alodio: Pendentia vinea nominata sic, que est subtus Sanctum Johannem, est proprie alodium Sancte Marie Mosterii castri, quam plantavit donnus Ricolfus, sine ullo herede solummodo, propter hoc ut in hereditate predicte Marie verteretur. Vinea de Melezen domini Osiardi, ut dicitur, quam partitus est cum Isnardo, fratre suo, Ricolfo; et vinea Rainaldi, de burgo Garcini; et terra juxta istam vineam, quantumcumque sit, est alodium Sancte Marie. Vinee de Fabronga sunt de alodio. Vinea Lamberti Bastigis et vinea Semnoreti, quas acceperunt monachi Brivenses contra vineam Haimerici, que est in Melezen, sunt de Fabronga; et vinea Chebaldi, et terra in hermo et inculto, supra vineam et subtus Fabrongam, sunt alodium Sancte Marie. Vinea Poncii Hescelini de Campo Rotundo, supra castrum Mosterii ibi prope; et vinea Poncii Fabri, que jungitur vinee alterius Poncii; et vineole due, quas tenet Silvius Fulcherii ultra Vallem Horrendam ibi prope, sunt omnes de alodio. Vinnale, cum arboribus nucum de Cezeza, quod vinnale est apud balmas Gondomarii, est de alodio. Ibi juxta est terra duodecim sextariorum in seminando, quam dedit Faraldus, frater Ricaldi, Sancte Marie, pro anima sua; et una semodiata de terra, quam donavit Adaltrus Ligolmosa, cum uno nogario, pro anima sua. Estaul Albin dedit duos arbores nucum Sancte Marie, pro anima sua, in valle del Parc in Olivet.

« PreviousContinue »