Page images
PDF
EPUB

Vinee de mortalicio: Vinea quam plantavit Haimerus, pater Roselli, in terra quam dedit donna Sazia, mater Poncii Eldeberti, et Reinoardi Boffa Sancte Marie, pro anima sua; et terra de Valle, cum nucibus, quam dedit Bonfil Gallardus Sancte Marie, pro anima sua, ob hoc videlicet plus, ut de nucibus ipsarum arborum fieret vigilia ante altare Sancte Marie; et hoc inde sit signum quod donnus Ricolfus voluit quadam vice incidere ipsas arbores, ad faciendas scutellas et multa alia in domo sua, cui laudaverunt Rainoardus Balbus et frater suus Guillelmus ceterique parentes, ne faceret, quia terra illa Vallis Minime fuit data propter arbores, ad faciendam vigiliam; in qua predicta terra fecit domnus Ricolfus plantari vineas; videlicet Johannes Faldalonga, pater Arnaldi, plantavit ibi vineam unam per dominum1 Ricolfum, et Josceldus, avunculus Chebaldi, plantavit ibidem aliam vineam, et Martinus Bruda plantavit aliam ibidem postea per dominum Osiarium; Reimundus Balda plantavit aliam prius per dominum Ricolfum. Vinea super fontem, quam plantavit Bertrannus, maritus de Roberga. Ibidem vinea quam plantavit Poncius Aicele. Vinea quam plantavit Rolannus, quam donavit Isnardus de Antrepetras. Vinea quam donavit dominus Ricolfus uxori de Petro Rainoardi, parenti sue, de Quinzo, ut teneret dum viveret; quam donavit pro anima sua Radaldus, frater Rainoardi Balbi et Presbiteri, et plantavit eam Garners de Burgarco, pater Borelli, qui fuit monacus Lirini.. Pratum quod tenebat Poncius Arenbertus per Fulconem de Romulis; istud dedit Isnardus, suus filius, Deo sancteque ejus gloriose genitrici Marie ac Sancto Honorato, omnibus suis fidelibus et amicis, pro anima patris ac matris et pro totius sue parentele animabus; teste Ilsiardo Depilato, Petro Ceugna, Isnardo Radulfo, fratreque suo Bertrando, Ugone, canonico Regensi, Ugone Prophete, his omnibus veris testibus presentibus,ita sine dubio factum est hoc

'. Le texte porte « donnum ». Ce mot est toujours orthographié ainsi dans ce document.

donum. Ugo de Antrepetras dedit Sancte Marie vineam in Angoir, cum uno perario et aliis arboribus qui vocantur persegarii. Ex una parte, vinea Isnardi Fabri et, ex alia, vinea Isnardi Menestre; subtus currit rivus Engoir; et dedit terram de tribus sextariis vel de quatuor; terra hec autem est in valle de Godeschalc, quam comparavit de Eleazaro, qui fuit ex progenie Almeratensium, Romularum castri. Et vinea quam plantavit Adalfredus, bubulcus domini Ricolfi, supra viam de Valle, in terra quam dedit Guillelmus Vetus, Mosterii castri, domino Ricolfo, quando fecit eum esse presbiterum; et fuit de cabanaria Hermini Josberti. Vineam que est apud Carreriam Veterem, quam solebat tenere Stefanus Pairol, dedit Isnardus Belleron Sancte Marie, pro anima sua. Vineam quam tenet Petrus Pairol, frater predicti Stefani, dedit mater Eldeberti Aguinolfi Sancte Marie, pro anima sua. Vineam quam solet tenere Petrus Beringarii,sacerdos, in Ubac, dedit Poncius Rostanni Sancte Marie, pro anima sua; et plantavit eam Isnardus Tortus. Vinea quam dedit Guillelmus Bolza Sancte Marie et corpus et animam suam, et in domo claustri receptus et mortuus est; quam solebat tenere Rippertus, pellicearius. Vinea quam dedit Isnardus Occisus Sancte Marie, in Melezen, quam dederunt monachi Lirinenses Radulfo, presbitero suo, dum viveret. Vinea de Petra Mala, quam tenebat Poncius Rubiol, dum vixit; in morte vero sua dedit suam partem, scilicet mediam, pro anima sua, Sancte Marie; altera autem pars erat alodium et proprietas Sancte Marie, et sic tota est predicte Virginis in antea.

Prieuré d'Artignosc

XCIV

ÉCHANGE ENTRE L'ABBAYE DE LÉRINS ET LE MONASTÈre des nonnAINS DE SAINTE-CATherine de sorpS, QUI REÇOIT les églises dE BEAUDINARD ET DE VAUX-DES-MEUNIERS CONTRE LE PRIEURÉ D'ARTIGNOSC1.

6 Mars 1256

In nomine Domini Jesu Christi. Anno incarnationis ejusdem millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto, pridie nonas martii. Notum sit presentibus et futuris quod dominus Fulco, Dei gratia Regiensis episcopus, tum consilio et assensu Elziardi, Regiensis præpositi, et ejusdem ecclesie capituli, laudavit et ratam habuit et etiam confirmavit permutationem quam fecerunt Rippertus, cellerarius 2, et Bonifacius de Rogono, prior de Espelucha, monachi Lyrinenses, de voluntate domini Bernardi, Dei gratia abbatis monasterii Lyrinensis, et ejusdem monasterii conventus, de ecclesiis de Beldisnar et de Vallemonna et ejusdem territoriis, cum juribus et pertinenciis suis spectantibus ad supradictum monasterium Lyrinense, cum domina Ricarda, moniali, tenente locum abbatisse monasterii Sancte Catharine de Sorps, et conventu ejusdem monasterii, pro ecclesiis de Artignosco et eorum territoriis, cum juribus et pertinentiis suis spectantibus ad monasterium Sancte Catharine de Sorps, prout continetur in quadam carta publica, facta per manum Petri Giraudi, publici notarii, retentis dicto domino episcopo et successoribus suis in ecclesia de Artignosco carnagio catedralis, procurationibus, visitationibus et quistis, cum eas fecerit in ecclesiis sue diocesis, et juribus episcopalibus, et re

[blocks in formation]

tentis in ecclesiis Sancte Euphemie et Sancti Stephani, sitis in territorio de Artignosco, in qualibet, pro annuo censu, libris1 cere et quista, in conversis qui ibi stabant quando idem dominus episcopus quistam fecerit generalem Regiensis diocesis per hospitalia ejusdem et conversos, et quod imponat cruces vel signa conversis ibidem commorantibus. Item concessit dicto domino abbati et conventui Lyrinensi quod, quandocumque Hugo, futurus prior de Artignosco, dictam ecclesiam morte vel vita dimiserit, quod ipsi possint in dicta ecclesia priorem seu rectorem instituere monasticum vel clericum secularem et constituere duas novenas bladi, pro censu, in ecclesia supradicta solvendas annis, singulis, monasterio Lyrinensi; qui prior de Artignosco possit conversos instituere in ecclesiis Sancte Euphemie et Sancti Stephani antedictis. Insuper dictus dominus episcopus Regiensis, attendens devotionem et religionem Lyrinensis monasterii et antiquum amorem quem super idem monasterium habuit cum Regiensi ecclesia, pensata etiam voluntate et necessitate ecclesie de Mosteriis, nobilis membri ipsius monasterii, cum sit onore debitorum et numero servientium in amplissimum aggravata, univit cum ea ecclesiam Sancti Saturnini, cum juribus et pertinentiis suis, sitam in territorio de Mosteriis, retentis dicto domino episcopo et successoribus suis in eadem ecclesia procurationibus, visitationibus et juribus episcopalibus et quistis, cum eas fecerit per alias ecclesias diocesis sue, et quod prior de Mosteriis faciat ipsam ecclesiam deservire per assiduum sacerdotem, qui veniat ad synodum Regiensem, ecclesie sicut decet. Dedit etiam dicte ecclesie de Mosteriis, et univit cum ea ecclesiam Sancti Cerici de Mosteriis, cum juribus et pertinentiis suis, retentis dicto domino episcopo et successoribus suis, pro annuo censu, sex denariis, quos dicta ecclesia servire Regiensi ecclesie consuevit. Item hospitale pauperum de Mosteriis, cum juribus et pertinentiis suis, restituit ecclesie de

Il faut lire sans doute « libra una », comme à la page suivante.

Mosteriis, ad habendum, tenendum, possidendum eo modo et ea forma quibus prior de Mosteriis habere, tenere et possidere consuevit, retentis dicto domino episcopo et successoribus in dicto hospitali, pro annuo censu, una libra cere et quista, cum eam fecerit per hospitalia diocesis sue. Item concessit dicto domino abbati et conventui Lyrinensi quod, priusquam Salvarius Bertrandi, prior Sancti Saturnini, dictam ecclesiam morte vel vita dimiserit, quod ipsi dominus abbas et conventus habeant in dicta ecclesia duas novenas bladi, pro annuo censu. Item dominus episcopus concessit priori de Mosteriis, quod possit instituere conversos in ecclesia Sancti Cirici, et eisdem conversis signum imponere vel crucem predictam, et unionem ecclesiarum Sancti Saturnini et Sancti Cerici de Mosteriis, factam cum ecclesia de Mosteriis. Et predictam restitutionem dicti hospitalis fecit predictus dominus episcopus, cum consensu capituli sui, ob honorem et dilectionem monasterii Lyrinensis supradicti et intuitu permutationis seu cambii supradicti. Omnia autem supradicta, universa et singula, dictus dominus episcopus et predictum capitulum promiserant, per se suosque successores, firma tenere perpetuo et nunquam contravenire, renuntiantes inde ex certa scientia omni juri per quod contravenire possent et, ad majorem firmitatem habendam, preceperunt hanc cartam sigillorum suorum munimine roborari.

Item, anno quo supra, tertio idus martii, notum sit presentibus et futuris quod venerabilis dominus pater Bernardus, Dei gratia abbas monasterii Lyrinensis, et ejusdem conventus, laudaverunt, approbaverunt et ratam habuerunt permutationem seu cambium, quem de mandato speciali fecerunt dilecti in Christo Rippertus cellerarius et Boniphacius, prior de Espelucha, procuratores, syndici, actores et nuntii speciales ipsius domini abbatis et monasterii supradicti, cum domina Ricarda, moniali, tenente locum abbatisse monasterii Sancte Catharine de Sorps, cum conventu ejusdem loci, de ecclesiis Valismonne et de Beldisnar, quondam ad monasterium Lyrinense spectantibus, pro ecclesiis de Arti

« PreviousContinue »