Page images
PDF
EPUB

experientia, quicunque fceleris cujufpiam confcii fibi fuere ; quos tunc fphinges et harpyiæ, quos tunc gorgones et chimæræ intentatis facibus infequuntur; norunt miferi, qui cum nullus adfit qui fubveniat iis et opituletur, nullus qui dulcibus alloquiis dolores leniat, ad bruta faxa irritas jaciunt querelas, fubinde exoptantes oriturum diluculum. Idcirco Ovidius poetarum elegantiffimus Noctem jure optimo curarum maximam nutricem appellavit. Quod autem eo potiffimum tempore fracta et defatigata laboribus diurnis corpora recreemus fomno et refocillemus, id numinis beneficium eft non noctis munus; fed efto, non eft tanti fomnus ut ejus ergo noctem in honore habeamus, enimvero cum proficifcimur dormitum, revera tacite fatemur nos imbelles et miferos homines, qui minuta hæc corpuf cula ne ad exiguum tempus fine requie fuftentare valeamus. Et certe quid aliud eft fomnus quam mortis imago et fimulachrum? hinc Homero mors et fomnus gemelli funt, uno generati conceptu, uno partu editi. Poftremò, quod luna cæteraque fidera nocti fuas præferant faces, id quoque foli debetur; neque enim habent illa quod transfundant lumen nifi quod ab illo accipiant mutuum. Quis igitur, fi non tenebrio, fi non effractor, fi non aleator, fi non inter scor

torum greges noctem
noctem pernoctare perpetem

inte

grofque dies ronchos efflare folitus, quis inquam nifi talis tam inhoneftam, tamque invidiofam caufam in fe fufceperit defendendam? Atque demiror ego ut afpicere audeat folem hunc, et etiam cum communi luce impune frui, quam ingratus vituperat, dignus profecto quem adverfis radiorum ictibus veluti Pythonem novum interimat fol; dignus qui Cimmeriis occlufus tenebris longam et perosam vitam tranfigat; dignus denique cujus oratio fomnum moveat auditoribus, ita ut quicquid dixerit non majorem fomnio quovis fidem faciat; quique ipfe etiam fomnolentus, nutantes atque ftertentes auditores annuere fibi et plaudere peroranti deceptus putet. Sed nigra video noctis fupercilia, et fentio atras infurgere tenebras; recedendum eft, ne me nox improvifum opprimat. Vos igitur, auditores, pofteaquam nox nihil aliud fit quam obitus, et quafi mors diei, nolite committere ut mors vitæ præponatur; fed caufam dignemini meam veftris ornare fuffragiis, ita ftudia veftra fortunent mufæ; exaudiatque Aurora mufis amica, exaudiat et Phœbus qui cuncta videt auditque, quos habeat in hoc cœtu laudis ejus fautores. Dixi.

IN SCHOLIS PUBLICIS.

De Sphærarum Concentu.

Si quis meæ tenuitati locus Academici, poft tot hodie, tantofque exauditos oratores, conabor etiam ego jam pro meo modulo exprimere, quam bene velim folenni hujus lucis celebritati, & tanquam procul fequar hodiernum hunc eloquentiæ triumphum. Dumitaque trita illa, & pervulgata dicendi argumenta refugio penitus, et reformido, ad novam aliquam materiem ardue tentandam accendit animum, & ftatim erigit hujus diei cogitatio, horumque fimul quos digna die loquuturos haud injuriâ fufpicabar; quæ duo vel tardo cuivis, & obtufo cæteroquin ingenio ftimulos, aut acumen addidiffe poterant. Hinc idcirco fubiit pauca faltem fuper illo cœlesti concentu, dilatatâ (quod aiunt) manu, & ubertate oratoriâ præfari, de quo mox quafi contracto pugno difceptandum eft; habitâ tarnen ratione temporis, quod quod me jam urget & coarctat. Hæc tamen perinde accipiatis velim auditores, quafi per lufum dicta. Quis enim fanus existimaverit Pythagoram deum illum philofophorum, cujus ad nomen omnes ejus fæculi mortales non fine perfancta veneratione affurgebant, quis, inquam, eum exiftimaverit tam lubricè fundatam opinionem unquam protuliffe in medium. Sanè fi quam ille fphærarum docuit harmoniam, et circumactos ad modulaminis dulcedinem cœlos, per id fapienter innuere voluit, amiciffimos orbium complexus, æquabilefque in æternum ad fixam fati legem converfiones; in hoc certe vel poetas, vel quod idem pene eft, divina imitatus oracula, à quibus nihil facrì reconditique myfterii exhibetur in vulgus, nifi aliquo involutum tegumento et vestitu. Hunc fecutus eft ille Nature Matris optimus interpres Plato, dum fingulis cœlis orbibus Sirenas quafdam infidere tradidit, quæ mellitiffimo cantu deos hominefque mirabundos capiant. Atque hanc deinque confpirationem rerum

univer

univerfam, et confenfum amabilem, quem Pythagoras per harmoniam poetico ritu fubinduxit, Homerus etiam per auream illam Jovis catenam de coelo fufpenfam infigniter, appofitéque adumbravit. Hinc autem Ariftoteles, Pythagoræ, et Platonis æmulus et perpetuus calumniator, ex labefactatis tantorum virorum fententiis viam fternere ad gloriam, cupiens inauditam hanc cælorum fymphoniam, fphærarumque modulos affinxit Pythagoræ. Quod fi fic tuliffet five fatum, five fors, ut tua in me, Pythagora pater, transvolaffet anima, haud utíque deeffet qui te facile affereret, quantumvis gravi jamdiu laborantem infamia. At vero quidni corpora coeleftia, inter perennes illos circuitus, mu ficos efficiant fonos? Annon æquum tibi videtur, Aristo. teles? næ ego vix credam intelligentias tuas fedentarium illum rotandi cœli laborem potuifle tot fæculis perpeti, nifi ineffabile illud aftrorum melos detinuiffet abituras, et modulationes delinimento fuafiffet moram. Quam fi tu cœla adimas fane mentes illas pulchellas, et miniftros deos plane in piftrinum dedis, et ad molas trufatiles damnas. Quine, tiam ipfe Atlas ruituro ftatim cœlo jampridem fubduxiffet humeros, nifi dulcis illa concentus anhelantem, et tanto fub onere fudabundum latiffima voluptate permulfiffet. Ad hæc, pertæfus aftra Delphinus jamdiu coelo fua præoptaffet maria, nifi probe calluiffet, vocales cœli orbes lyram Arioniam fuavitate longe fuperare. Quid! quod credibile eft ipfam alaudam prima luce recta in nubes evolare, et Lufciniam totam noctis folitudinem cantu tranfigere, ut ad harmonicam cœli rationem, quam attente aufcultant, fuos corrigant modulos. Hinc quoque mufarum circa Jovis altaria dies noctéfque faltantium ab ultima rerum origine increbuit fabula; hinc Phæbo lyra peritia ab longinqua vetuftate attributa est. Hinc harmoniam Jovis et Electræ fuiffe filiam reverenda credidit antiquitas, quæ cum Cadmo nuptui data effet, totus cœli chorus concinuiffe dicitur. Quid fi nullus unquam in terris audiverit hanc aftrorum fymphoniam? Ergone omnia fupra lunæ fphæram muta prorfus erunt, torpidoque filentio confopita? Quinimo aures noftras incufemus debiles, quæ cantus et tam dulces fonos excipere aut non poffunt, aut non dignæ funt. Sed nec plane inaudita eft hæc coeli melodia; quis enim tuas Ariftoteles in media æris plaga tripudiantes capras putaverit, nifi quod præcinente's

cœlos

cœlos ob vicinitatem clare cum audiant, non poffint fibi temperare quo minus agant choreas. At folus inter mortales concentum hunc audiffe fertur Pythagoras; nifi et ille bonus quifpiam genius, et cœli indigena fuerit, qui forte fuperum juffu delapfus eft ad animos hominum facra eruditione imbuendos, et ad bonam frugem revocandos ad minimum certe vir erat, qui omnes virtutum numeros in fe continebat, quique dignus erat cum diis ipfis fui fimilibus fermones mifcere, et cœleftium perfrui confortio; ideoque nihil miror, fi dii ejus amantiffimi abditiffimis eum naturæ fecretis intereffe permiferint. Quod autem nos hanc minime audiamus harmoniam fane in caufa videtur effe furacis Promethei audacia, quæ tot mala hominibus invexit, et fimul hanc fœlicitatem nobis abftulit qua nec unquam frui licebit, dum fceleribus cooperti belluinis cupiditatibus obrutefcimus; qui enim poffumus cœleftis illiu foni capaces fieri, quorum animæ (quod ait Perfius) in terras curvæ funt, et cæleftium prorfus inanes. At fi pura, fi cafta, fi nivea geftaremus pectora, ut olim Pythagoras, tum quidem fuaviffima illa ftellarum circumeuntium mufica perfonarent aures noftræ, et opplerentur; atque dein cuncta illico tanquam in aureum illud fæculum redirent; nofque tum demum miferiarum immunes, beatum et vel diis invidendum degeremus otium. Hic autem me veluti medio in itinere tempus interfecat, idque perfane opportune vereor enim ne incondito miniméque numerofo ftylo, huic quam prædico harmoniæ, toto hoc tempore obftrepuerim; fuerinque ipfe impedimento, quo minus illam audiveritis: Itaque Dixi.

IN SCHOLIS PUBLICIS.

Contra Philofophiam Scholafticam.

Quærebam nuper obnixe, academici, nec in poftremis hoc mihi curæ erat quo potiffimum verborum apparatu vos auditores meos exciperem, cum fubito mihi in mentem venit id quod Marcus Tullius (à quo, non fine faufto omine exorditur oratio mea) toties commifit literis; in hoc fcilicet partes rhetoris fitas effe, ac pofitas, ut doceat, delectet, et denique permoveat. Proinde iftuc mihi tantummodo propofui negotium, ut ab hoc triplici oratoris munere quam minime difcedam. At quoniam docere vos confummatos undique homines non eft quod ego mihi fumam, nec quod vos fuftineatis, liceat faltem (quod proximum eft) monere aliquid fortaffe non omnino abs re futurum; delectare interim, quod fane perquam vereor, ut fit exilitatis meæ, erit tamen defiderii fumma, quam fi attigero, certe parum erit, quin et permoveam. Permovebo autem in præfens abunde, ex animi fententia, fi vos auditores inducere potero, ut immania illa, et prope monftrofa fubtilium, quod aiunt, doctorum volumina rariori manu evol vatis, utque verrucofis fophiftarum controverfiis paulo remiffius indulgeatis. At vero ut palam fiat omnibus quam fit æquum atque honeftum quod fuadeo, ftrictim oftendam, et pro mea femihorula hifce ftudiis nec oblectari animum, nec erudiri, nec denique commune bonum quicquam promoveri. Et certe in primis ad vos provoco, academici, fi qua fieri poteft ex mea veftri ingenii conjectura, quid, quæfo, voluptatis ineffe poteft in feftivis hifce tetricorum fenum altercationibus, quæ fi non in Trophonii antro, certe in Monachorum fpecubus natæ olent, atque fpirant fcriptorum fuorum torvam feveritatem, et paternas rugas præ fe ferunt, quæque inter fuccinctam brevitatem plus nimio prolixæ tædium creant, et naufeam; at fi quando productiores

legun

« PreviousContinue »