Page images
PDF
EPUB

RY SITY OF

[ocr errors]

170

caesariem et madido torquentem cornua cirro? 165
nempe quod haec illis natura est omnibus una.
ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram
Pygmaeus parvis currit bellator in armis,
mox impar hosti raptusque per aera curvis
unguibus a saeva fertur grue. si videas hoc
gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic,

[ocr errors]

quamquam eadem assidue spectentur proelia, ridet nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno.

180

Nullane periuri capitis fraudisque nefandae poena erit? abreptum crede hunc graviore catena 175 protinus et nostro-quid plus velut ira?—necari arbitrio manet illa tamen iactura, nec umquam depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco invidiosa dabit minimús solacia sanguis. 'at vindicta bonum vita iucundius ipsa.' nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis interdum aut levibus videas flagrantia causis: [quantulacumque adeo est occasio, sufficit irae.] Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis ingenium dulcique senex vicinus Hymetto, qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae accusatori nollet dare. [plurima felix paulatim vitia atque errores exuit omnes, prima docet rectum sapientia.] quippe minuti semper et infirmi est animi exiguique voluptas 190 ultio: continuo sic collige, quod vindicta

185

nemo magis gaudet quam femina. cur tamen hos tu

168 puruis P| 174 peiuri PS Jahn | 176 qui P| 182 fraglantia P 183 occansio P 187 plurima —189 sapientia del. Guietus | 190 et om. P

evasisse putes, quos diri conscia facti

195

mens habet attonitos et surdo verbere caedit occultum quatiente animo tortore flagellum? poena autem vehemens ac multo saevior illis, quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus, nocte dieque suum gestare in pectore testem. Spartano cuidam respondit Pythia vates

haut impunitum quondam fore, quod dubitaret 200 depositum retinere et fraudem iure tueri iurando. quaerebat enim, quae numinis esset mens, et an hoc illi facinus suaderet Apollo. reddidit ergo metu, non moribus; et tamen omnem vocem adyti dignam templo veramque probavit, 205 extinctus tota pariter cum prole domoque

210

et quamvis longa deductis gente propinquis. has patitur poenas peccandi sola voluntas. nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum, facti crimen habet: cedo, si conata peregit? perpetua anxietas nec mensae tempore cessat faucibus ut morbo siccis interque molares difficili crescente cibo; Setina misellus expuit, Albani veteris pretiosa senectus displicet; ostendas melius, densissima ruga cogitur in frontem, velut acri ducta Falerno. nocte brevem si forte indulsit cura soporem et toto versata toro iam membra quiescunt, continuo templum et violati numinis aras et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet, 220

215

208 sola w: saeva P| voluptas P 210 cognata P| 213 Setina Herelius (Klotzii act. litt. II p. 113 sq.): sed vina PS [ 216 fontem P

te videt in somnis: tua sacra et maior imago humana turbat pavidum cogitque fateri.

hi sunt, qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli; non quasi fortuitus nec ventorum rabie, sed 225 iratus cadat in terras et vindicet ignis. illa nihil nocuit, cura graviore timetur proxima tempestas, velut hoc dilata sereno. praeterea lateris vigili cum febre dolorem

si coepere pati, missum ad sua corpora morbum 230 infesto credunt a numine, saxa deorum

haec et tela putant. pecudem spondere sacello balantem et Laribus cristam promittere galli non audent; quid enim sperare nocentibus aegris concessum? vel quae non dignior hostia vita? 235 mobilis et varia est ferme natura malorum.

240

cum scelus admittunt, superest constantia ; quid fas atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis criminibus. tamen ad mores natura recurrit damnatos, fixa et mutari nescia. nam quis peccandi finem posuit sibi? quando recepit eiectum semel attrita de fronte ruborem ? quisnam hominum est, quem tu contentum videris uno flagitio? dabit in laqueum vestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis. poena gaudebis amara nominis invisi, tandemque fatebere laetus,

245

nec surdum nec Tiresian quemquam esse deorum.

225 abie P 226 terra sed P❘ vindicet 5 Servius Aen. Iv 209. VI 179: iudicet Pw | 237 quid 5: quod Po

XIV

PLURIMA sunt, Fuscine, et fama digna sinistra

et nitidis maculam haesuram figentia rebus, quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes. si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres bullatus parvoque eadem movet arma fritillo, nec melius de se cuiquam sperare propinquo concedet iuvenis, qui radere tubera terrae, boletum condire et eodem iure natantis mergere ficellas didicit nebulone parente

et cana monstrante gula. cum septimus annus transierit puerum, nondum omni dente renato, barbatos licet admoveas mille inde magistros, hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu semper et a magna non degenerare culina.

5

ΙΟ

mitem animum et mores modicis erroribus aequos 15 praecipit atque animas servorum et corpora nostra materia constare putat paribusque elementis, an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis comparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, 20

2 hesuram P: ac rugam w: et rugam 5 cf. vulg. Eph. 5 27 non habentem maculam aut rugam | 9 ficellas Lachm. Lucr. p. 204: ficedulas mss. et edd. | 13 cupient P| 18 rutilis P

XIV

25

tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato uritur ardenti duo propter lintea ferro? quid suadet iuveni laetus stridore catenae, quem mire adficiunt inscripta ergastula, carcer rusticus? expectas, ut non sit adultera Largae filia, quae numquam maternos dicere moechos tam cito nec tanto poterit contexere cursu, ut non ter deciens respiret? conscia matri virgo fuit; ceras nunc hac dictante pusillas impiet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis. sic natura iubet: velocius et citius nos corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis cum subeunt animos auctoribus.. unus et alter forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna et meliore luto finxit praecordia Titan;

30

35

40

sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt et monstrata diu veteris trahit orbita culpae. abstineas igitur damnandis. huius enim vel una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam quocumque in populo videas, quocumque sub axe, sed nec Brutus erit, Bruti nec avunculus usquam. nil dictu foedum visuque haec limina tangat, intra quae pater est; procul, a procul inde puellae 45 lenonum et cantus pernoctantis parasiti!

maxima debetur puero reverentia: si quid

24 scripta PS | carcer? rusticus expectas Döderlein, Jahn, Herm. 33 subeunt P Herm.: subeant w Jahn | animis P | 34 sperant P: spernant pw | 39 nec P❘ 45 pater PS: puer Sa Cramer: ac PS

M. I.

2

« PreviousContinue »