Page images
PDF
EPUB

MR. STOKES ORATION TO QUEEN MARY'S VISITORS.

ACADEMIA, reverendi patres, in expectatione adventus vestri sollicita aliquandiu fuit, nunc præsentia dominationum vestrarum valde recreata libentissime vultus vestros intuetur et ad apertam voluntatis suæ testificationem universam se suasque opes effundit. Convenit in hunc locum tota Cantabrigiæ frequentia, adsunt omnes ordines, de quorum certa mihi et explorata ad hanc rem voluntate, illud publica fide apud dominationes vestras affirmo, eos et separatim singulos et coiuntium omnes optatissimum hunc adventum mirificis studiis et consentientibus animis gratulari. Illud enim omnium animis habemus persuasum et negotium hoc quod hodierno die, favente Deo, excellentia vestra auspicatur, ad academiæ rationes fore accommodum, neque in re, ad communem salutem tam necessaria, operam aliquando vestram nobis defuturam. Permulta sunt ad hanc opinionem confirmandam sed cætera non persequar, ea tantum oratione attingam, quæ ita intime cum præsenti negotio cohærent, ut divelli ab eo disjungique nulla ratione possunt. Atque sunt illa quidem numero certa et finita verum re et virtute ita immensa ut nulla dicendi facultate mea plene comprehendi possent. Quoniam tamen et antea sum professus summam academiæ leticiam eamque justis de causis in adventu vestro susceptam quæso a vobis ut dum eas breviter recenseo faciles mihi aures præbeatis. REVERENDISSIMUS in Christo Pater cardinalis POLUS, Legatus, qui relligionem oppressam restituit, patriæ ruinas suffulsit, leges et decreta quasi postliminio reduxit, iste, inquam, iste POLUS anglus, et verè noster MOYSES, legationis veræ autor est, a cujus excellenti virtute in omnes suæ patriæ partes plurima commoda diminarunt. Quo vinculo necessitudinis, etsi omnibus temporibus optima ab illo sperare liceret, quod ex corpore simus ipsius reipublicæ, arctior est tamen et interior causa, quæ nobis cum dominatione illius separatim intercedit. Superiore anno academiæ procurationem in se humanissime recepit, quam liberali custodia ita cæptam tenere se velle, literis significavit, ut non solum incommoda dimoveret, quibus studia nostra affligeren

N

tur, sed ut ornamenta adjiceret ea, quorum splendore augeri dignitas academiæ aut maxime illustrari posset. Quæ res et spem antea nostram confirmavit, et nunc in eam cogitationem nos adducit, ut omnem illius humanitatem in hanc unam visitationem esse collectam putemus, in qua quidem ea a vobis expectamus omnia, quæ summi cancellarii nostri insignis amor præter communem charitatem academiæ, quasi pupillæ suæ propriæ pollicetur. Atque utinam quidem ipse sine reipublicæ detrimento hoc tempore adesse posset et academiam suam e tenebris et profunda nocte emersam ipse suis radiis et claro veræ relligionis splendore illustraret, verum optioni nostræ publica utilitas repugnat, qua valde impeditus sanctissimæ sedis apostolicæ legatus vos vicarios substituit, quorum naturas propter prudentiam, personas propter dignitatem, voluntates propter educationem aptissimas ad hanc rem esse judicavit. ITAQUE ILLUD vere et ex animis istorum omnium affirmare possum, vos eos esse viros quorum relligionem amamus, virtutem colimus, voluntatem, fidem, et consilium ad publicam salutem impetramus. Postquam enim singulari et præstantissima virtute cardinalis Poli legati e superiorum temporum caligine et tenebris lucem in republica respicere cæpimus, unà certe gravissima etiam superioris ætatis mala sensimus, quibus profecto infinitis et miserrimis etsi antea premeremur, tamen ad calamitatis nostræ magnitudinem accessit ejusdem ignoratio, ut (mea quidem opinione) eo simus magis miserabiles judicandi, quod tam turbulenta tempestate jactati ne moveri quidem nos, tam gravi et periculoso heresis morbo oppressi egrotare mentes nostras non intelleximus, valde enim periculosa est egrotatio illa quæcumque sine doloris sensu naturam conficit, et affectos sæpe prius extinguit quam egrotare se fateantur. EJUSMODI morbo Academia laborabat quæ ad alias fortasse res satis ingeniosa et solers in hac religionis causa propter caput ecclesiæ læsum unde omnis sentiendi est, omnino hebes, stupida, et sine mente fuit. Quoad tertio ante hunc anno divina sanctissimi patris Julii clementia Angliæ fere emortuæ miserata, iterum nos ecclesiæ insevit, corpus sensusque recreavit, cujus ope convalescens Britannia quam certa gehennæ pericula effugerit omnis facile intelligit. Idem Academia cernit acutius, neque quicquam mali uspiam

accidisse putat, quo nostra regio in hac religionis vastitate et scismate miserius non fuerit afflicta. Non est opus recensere in hoc loco eversa monasteria, spoliata templa, strages sacerdotum, cedes nobilium, motus et tumultus populi, totius regni egestatem, quæ etsi aliunde accidere possunt, tamen cum tam gravia sint, ut opprimant, ultionis et vindictæ, quam probandi causa in malos et nocentes infligi putamus. SED SUNT ista fortunæ ludibria, graviora sumus passi religionis et conscientiæ detrimenta, pietas in Deos omnis evanuerat, virginalis sacerdotum professio ad libidinem soluta est, animus quasi consopitus jacebat, quem nullæ ceremoniæ excitabant, ipsa mens opinionum varietate ita distracta, ita sibi ipsi dissentiens, ut infinitis erroribus implicaretur. In hiis erant duo præcipuè fontes ex quorum rivulis et hausisse Academiam paulo liberalius, et illa potione ferinè inebriatam confitemur, Prior ortum habebat ex illa nostri violenta divulsione a Catholicæ ecclesiæ unitate, re non dissimili illius pugnæ, quam olim Menemius Agrippa in intestina civium discordia, de corpore humano memoravit. Posterior ex immensa palude et cano Wicleviano emanavit, quem celebris apud nos imo miserabilis de sacramentis altaris patefecit. DE CUJUS REI Veritate plerique suo sensu abundantes, pro arbitrio quisque suo statuebat, nos philosophos, nec illos quidem optimos, imitati ex Epicureorum schola ad scripturæ lumen aliquid attulimus, Quod enim Christus omnino precise et sine exceptione de vera et perpetua sui corporis præsentia affirmarat (in cujus verbi veritate fundamentum fidei nostræ collocatur) id nos ita sumus interpretati, ut mancam, et alienam Christi vocem judicaremus, nisi illa Epicuri propria particula quasi adderetur, et quod Christiani corpus et sanguinem id nos quasi corpus et sanguinem diceremus. SED NON EST istius temporis preterita nimium meminisse quæ utinam æterna oblivione obrui possent, neque ulla tantæ labis memoria ad posteros nostros propagetur, tamen fuerunt attingenda generatim quidem, quod erranti confessio salutaris sit, membratim vero quod Academia hiis vulneribus a Censoria potestate confecta a Censoria medicina ad salutem reduci postulat. Ipsa vero pro se et suis spondet, omnes in authoritate vestra futuros, quos assiduis concionibus adeo ad penitentiam edocuit, ut et eos ad sanam religionem fidissime transiisse, et in eadem

diligenti presentis vitæ usu superioris ætatis damna sarcituros putetis. Nam qui primi in hoc cursu sunt acerrime contendunt in eo quod tam voluntarie susceperunt, et qui pigrius egressi, quasi pomeridianis horis ad hoc certamen accesserunt, ea certe præbent jam immutatæ voluntatis indicia, ut quomodo temere et juveniliter a sana religione defecerunt, ita non nisi mature et cum judicio ab heresi descivisse videantur. Universis vero simul restituta et desiderata religio magis placere videtur quam si assidue percepta, neque ad tempus obscurata fuisset. QUAPROPTER ACADEMIA Supplex et prostrata primum a Deo immortali pacem et veniam petit precaturque ab eo, ut hodiernum diem ad suorum salutem conservandam, et rempublicam hanc constituendam illuxisse patiatur. Deinde pro se, pro suis, pro universis, pro singulis, hanc petitionem ad celsitudines vestras affert, ut superiorum temporum offensas ex errore et inscitia profectas presenti hominum industriæ condonetis. De reliquis vero pro summa prudentia vestra et singulari in nos amore eam sententiam feratis, ut suorum causas vel justitia vestra bonas inveniat, vel clementia bonas esse faciat. In utrisque par erit beneficium, sive Academiam pro causarum equitate judicaveritis, sive pro amoris vestri abundantia innocentem eam esse volueritis, Nos pro referenda gratia summam in sacris modestiam, assiduam in literis operam, perpetuum veræ religionis amorem, sempiternam vestri beneficii memoriam repromittimus*.

This speech was addressed to the Visitors on January 11th, 1556, in the gate-house of Trinity College. The Bishop of Chester answered it in a few sentences. It has been printed by Fox.-ED.

THE FOLLOWING ARE THE NAMES OF THE CHIEF ACTORS IN QUEEN

MARY'S VISITATION.

WERE THE VISITORS.

THOSE PRINTED IN SMALL CAPITALS

Atkynson Ric. D.D. . . Late Provost of King's College. He was

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

one of the deputation sent by the senate
to Oxford in 1554 to dispute against
Cranmer and Ridley.

Master of Gonville Hall, was succeeded by
Dr. Caius who converted the Hall into
Caius College.

Provost of King's College at the time of
the Visitation. He protested against
the jurisdiction of the Visitors over King's
College. Fox says, "He was a worthy

old man both for his wisdom and hoar hairs."

Master of St. John's, ejected 1559.

Bykardycke Mr. . . . . . One of the Commissioners "for religion, the

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CHRISTOPHERSON J. B.D. Master of Trinity, and Bishop of Chichester.

COLE HEN. D.D.

Cosins Edw. D.D.

Dyer Sir James

Evered Mr.

[ocr errors]

Francke Mr.

Fuller J. LL.D.

[ocr errors]
[ocr errors]

In 1558 he was ejected from his Mastership and Bishoprick. One of the Visitors. Provost of Eton. One of the Visitors.

Master of Catherine Hall.

One of the Commissioners "for religion, the detection of heretical books, etc."

One of the Commissioners "for religion, the detection of heretical books, etc."

One of the Commissioners "for religion, the detection of heretical books, etc."

.. Master of Jesus. A member of All Souls Oxford.

Gardiner Steph. LL.D.. Master of Trinity Hall, Chancellor of the

Gaskyn Mr.

University, and Bishop of Winchester.

One of the Commissioners "for religion, the detection of heretical books, etc."

« PreviousContinue »