Page images
PDF
EPUB

9. Credimus matrimonium inter Christianos legittime contractum esse indissolubile qualiscumque fuerit alter conjugum, sive adulter, sive sterilis, sive hereticus.

10. Credimus unam esse in terris catholicam Christi ecclesiam eamque visibilem quæ a tempore apostolorum ad nostram ætatem durans in his quæ fidei sunt et religionis non potest errare, hereticisque schismaticis et excommunicatis et ab hac ecclesiæ unitate alienis et avulsis nullam superesse salutem. Unumque esse sub Christo summum pastorem cui omnes obedire tenentur, summamque hanc præposituram Divum Petrum verum in terris Christi vicarium et generalem totius Christi familiæ pastorem primum omnium gessisse, post petrum vero ex Christi institutione omnes deinceps Romanos pontifices Petri in cathedra

successores.

11. Sanctos cum Christo agentes nos pie posse et debere venerari eosdemque invocare ut pro nobis orent atque nostros preces et vota ab illis percipi et eorum nos precibus juvari confitemur et agnoscimus.

12. Reliquias Martirum et loca in eorum honorem consecrata pie et Religiose a christianis venerari et invisi posse affirmamus. Imaginum quoque usum ferendum et hominibus fructuosum esse fatemur.

13. Credimus post hanc vitam esse purgatorium in quo animæ defunctorum purgantur, pœnaque ad huc peccatis debita exsolvitur, sanctumque et salubre esse pro defunctis exorare, nostrasque preces, elemosinas, jejunia et opera alia pia maxime autem altaris sacrificium illis multum prodesse persuasissimum habemus.

14. Credimus pium esse vota Deo vovere quæ ubi jam facta et expressa fuerint voventes coram Deo obligare et evangelicæ libertati non adversari asserimus.

colampadii,

15. Detestamur insuper omnes errores Zuinglii, Lutheri, Calvini, Buceri et omnia alia sive recentium sive pristorum hereticorum adulterina et pestifera dogmata, quæ sane scripturarum intelligentiæ, orthodoxæ fidei, et catholicæ Christi ecclesiæ adversantur et repugnant,

Hæc omnia nos credere et coram Deo sentire profitimur hancque nostram fidem manuum nostrarum subscriptionibus testificamur contrariamque doctrinam detestamur.

Anno Dni 1555 primo Aprilis.

Hucusque ex Achademia hi solum subscripserunt articulis, retro subscribendis. 26 Julii 1555.

Qui autem ex gremialibus non subscripserunt hactenus videre licebit in altera schedula.

[blocks in formation]

Tho. Merell

Galfr. Trygan Will. Mowse Henr. Walker Joan. Blythe Joan. Fryer Guil. Bownde Hugo Weston

Bach. Theologic. Rol. Swynborne Ed. Bullok

Laur. Mapted

Edm. Poynte
Tho. Parker
Robert Pachet
Edw. Hawfard
Edw. Godshalf
Will. Taylor
Guli. Thewles

Tho. Pecoke

Rob. Hartbourne

Bach. in Jure Canco.

Joan. Fayrhar
Rich. Dunnige

Non Regentes

Joan. Parkyn
Joan. Dale

Edm. Edwards
Joan. Sadler
Jo. Salte

Jo. Bateman
Edw. Raven
Tho. Yale
Christ. Tatam
Joan. Vincent
Rob. Pember

Regentes

Bach. in Jure Civli.

Tho. Bayley

Greg. Garthe

Tho. Ewhange

Edw. Ridge.

Questionista

Joan. Hammonde

Rob. Scrope
Will. Johnson
Rich. Adam
Edw. Bagshaw

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Hen. Gravett
Rich. Carter
Fr. Newton
Geor. Otwaye
Joan. Yonge
Will. Saunderson
And. Oxenbryge
Rob. Dakyns
Rob. Shawe
Matth. Hutton
Gualt. Gardyner
Joan. Markam
Tho. Lorkyn

Will. Clarke gonv.

Joan. Bell
Rog. Lee

Joan. Atkynson

Tho. Turner

Greg. Bysshoppe

• A piece of paper pasted on the back of the above list contains the following names; whether of those who had not subscribed, or of those who subscribed after the former, does not appear.-ED.

[blocks in formation]

MR. STOKES ORATION TO QUEEN MARY'S VISITORS.

ACADEMIA, reverendi patres, in expectatione adventus vestri sollicita aliquandiu fuit, nunc præsentia dominationum vestrarum valde recreata libentissime vultus vestros intuetur et ad apertam voluntatis suæ testificationem universam se suasque opes effundit. Convenit in hunc locum tota Cantabrigiæ frequentia, adsunt omnes ordines, de quorum certa mihi et explorata ad hanc rem voluntate, illud publica fide apud dominationes vestras affirmo, eos et separatim singulos et coiuntium omnes optatissimum hunc adventum mirificis studiis et consentientibus animis gratulari. Illud enim omnium animis habemus persuasum et negotium hoc quod hodierno die, favente Deo, excellentia vestra auspicatur, ad academiæ rationes fore accommodum, neque in re, ad communem salutem tam necessaria, operam aliquando vestram nobis defuturam. Permulta sunt ad hanc opinionem confirmandam sed cætera non persequar, ea tantum oratione attingam, quæ ita intime cum præsenti negotio cohærent, ut divelli ab eo disjungique nulla ratione possunt. Atque sunt illa quidem numero certa et finita verum re et virtute ita immensa ut nulla dicendi facultate mea plene comprehendi possent. Quoniam tamen et antea sum professus summam academiæ leticiam eamque justis de causis in adventu vestro susceptam quæso a vobis ut dum eas breviter recenseo faciles mihi aures præbeatis. REVERENDISSIMUS in Christo Pater cardinalis POLUS, Legatus, qui relligionem oppressam restituit, patriæ ruinas suffulsit, leges et decreta quasi postliminio reduxit, iste, inquam, iste POLUS anglus, et verè noster MOYSES, legationis veræ autor est, a cujus excellenti virtute in omnes suæ patriæ partes plurima commoda diminarunt. Quo vinculo necessitudinis, etsi omnibus temporibus optima ab illo sperare liceret, quod ex corpore simus ipsius reipublicæ, arctior est tamen et interior causa, quæ nobis cum dominatione illius separatim intercedit. Superiore anno academiæ procurationem in se humanissime recepit, quam liberali custodia ita cæptam tenere se velle, literis significavit, ut non solum incommoda dimoveret, quibus studia nostra affligeren

N

tur, sed ut ornamenta adjiceret ea, quorum splendore augeri dignitas academiæ aut maxime illustrari posset. Quæ res et spem antea nostram confirmavit, et nunc in eam cogitationem nos adducit, ut omnem illius humanitatem in hanc unam visitationem esse collectam putemus, in qua quidem ea a vobis expectamus omnia, quæ summi cancellarii nostri insignis amor præter communem charitatem academiæ, quasi pupillæ suæ propriæ pollicetur. Atque utinam quidem ipse sine reipublicæ detrimento hoc tempore adesse posset et academiam suam e tenebris et profunda nocte emersam ipse suis radiis et claro veræ relligionis splendore illustraret, verum optioni nostræ publica utilitas repugnat, qua valde impeditus sanctissimæ sedis apostolicæ legatus vos vicarios substituit, quorum naturas propter prudentiam, personas propter dignitatem, voluntates propter educationem aptissimas ad hanc rem esse judicavit. ITAQUE ILLUD vere et ex animis istorum omnium affirmare possum, vos eos esse viros quorum relligionem amamus, virtutem colimus, voluntatem, fidem, et consilium ad publicam salutem impetramus. Postquam enim singulari et præstantissima virtute cardinalis Poli legati e superiorum temporum caligine et tenebris lucem in republica respicere cæpimus, unà certe gravissima etiam superioris ætatis mala sensimus, quibus profecto infinitis et miserrimis etsi antea premeremur, tamen ad calamitatis nostræ magnitudinem accessit ejusdem ignoratio, ut (mea quidem opinione) eo simus magis miserabiles judicandi, quod tam turbulenta tempestate jactati ne moveri quidem nos, tam gravi et periculoso heresis morbo oppressi egrotare mentes nostras non intelleximus, valde enim periculosa est egrotatio illa quæcumque sine doloris sensu naturam conficit, et affectos sæpe prius extinguit quam egrotare se fateantur. EJUSMODI morbo Academia laborabat quæ ad alias fortasse res satis ingeniosa et solers in hac religionis causa propter caput ecclesiæ læsum unde omnis sentiendi est, omnino hebes, stupida, et sine mente fuit. Quoad tertio ante hunc anno divina sanctissimi patris Julii clementia Angliæ fere emortuæ miserata, iterum nos ecclesiæ insevit, corpus sensusque recreavit, cujus ope convalescens Britannia quam certa gehennæ pericula effugerit omnis facile intelligit. Idem Academia cernit acutius, neque quicquam mali uspiam

« PreviousContinue »