Page images
PDF
EPUB

puto, ut ne digni fint qui maledicant. Ad filios itaque pater me converto, quorum cerno fpeciofum numerum, et video etiam lepidulos nebulones occulto nutu me patrem fateri. De nominibus quæritis? Nolo fub nominibus ferculorum filios meos epulandos vobis tradere, id enim Tantali et Lycaonis feritati nimium effet affine; nec membrorum infignibo nominibus, ne putetis me pro integris hominibus tot frufta hominum genuiffe; nec ad vinorum genera eos nuncupare volupe eft, ne quicquid dixero, fit por díovvrov, et nihil ad Bacchum; volo ad prædicamentorum numerum nominatos, ut fic et ingenuos natales et liberalem vitæ rationem exprimam; et eadem opera curabo, uti omnes ad aliquem gradum ante meum obitum provecti fint. Quod ad fales meos nolo ego edentulos, fic enim tritos, et veteres dicatis, et aniculam aliquam tuffientem eos expuiffe: proinde credo neminem fales meos dentatos inculpaturum, nifi qui ipfe nullos habet dentes, ideoque reprehenfurum, quia non funt ipfius fimiles. Et certe in præfens ego exoptarem obtigiffe mihi Horatii fortem, nempe ut effem falfamentarii filius, tunc enim fales mihi effent ad unguem, vos etiam fale ita pulchre defricatos dimitterem, ut noftros milites, qui nuper ab infula Reana capeffere fugam, non magis pœniteret falis petiti. Non libet mihi in confilio vobis exhibendo, mei gnati, gnaviter effe operofo, ne plus operæ vobis erudiendis quam gignendis infumpfiffe videar, tantum caveat quifque ne ex filio fiat nepos: liberique mei ne colant liberum, fi me velint patrem. Si qua ego alia præcepta dedero, ea lingua vernacula proferenda fentio: conaborque pro viribus ut omnia intelligatis. Cæterum exorandi funt mihi Neptunus, Apollo, Vulcanus, ut omnes dii fabri, uti latera mea vel tabulatis corroborare, vel ferreis laminis circumligare velint. Quinetiam et fupplicanda mihi eft dea Ceres, ut quæ humerum eburneum Pelopi dederit, mihi pariter latera pene abfumpta reparare dignetur. Neque enim eft cur miretur quibuflibet, si post tantum clamorem et tot filiorum genituram paulo infirmiora fint. In his itaque fenfu Neroniano ultra quam fatis eft moratus fum: nunc leges academicas veluti Romuli muros tranfiliens à Latinis ad Anglicana tranfcurro. Vos quibus iftæc arrident, aures atque animos nunc mihi attentos date.

In Sacrario habita pró Arte

ORATIO.

Beatiores reddit Homines Ars quam Ignorantia.

Tametfi mihi, auditores, nihil magis jucundum fit atque optabile afpectu veftro affiduaque togatorum hominum frequentia, hoc etiam honorifico dicendi munere, quo ego vice una atque altera apud vos non ingrata opera perfunctus fum; tamen, fi quod res eft fateri liceat, femper ita fit, ut, cum neque meum ingenium, nec ftudiorum ratio ab hoc oratorio genere multum abhorreat, ego vix unquam mea voluntate, aut fponte ad dicendam accedam; mihi fi fuisset integrum, vel huic vefpertino labori haud illibenter equidem parfiffem: nam quoniam ex libris et fententiis doctiffimorum hominum fic accepi, nihil vulgare, aut mediocre in oratore, ut nec in poeta poffe concedi, eumque oportere, qui orator effe meritò et haberi velit, omnium artium, omnefque fcientiæ circulari quodam fubfidio inftructum et confummatum effe; id quando mea ætas non fert, malui jam prius ea mihi fubfidia comparando, longo et acri studio illam lauden veram contendere, quam properato et præcoci ftylo falfam præripere. Qua animi cogitatione et confilio dum æftuo totus indies, et accendor, nullam unquam fenfi gravius impedimentum et moram, hoc frequenti interpellationis damno; nihil vero magis aluiffe ingenium, et, contra quam in corpore fit, bonam ei valetudinem confervaffe erudito et liberali otio. Hunc ego divinum Hefiodi fomnum, hos nocturnos Endymionis cum Luna congreffus effe crediderim; hunc illum duce Mercurio Promethei feceffum in altiffimas montis Caucafi folitudines, ubi fapientiffimus deum atque hominum evafit, utpote quem ipfe Jupiter de nuptiis Thetidis confultum iffe dicatur. Teftor ipfe lucos,

et flumina, et dilectas villarum ulmos, fub quibus æstate proxime præterita (fi dearum arcana eloqui liceat) fummam cum mufis gratiam habuiffe me jucunda memoria recolo; ubi et ego inter rura et femotos faltus velut occulto ævo crefcere mihi potuiffe vifus fum. Hic quoque eandem mihi delitefcendi copiam utique fperaffem, nifi intempeftive prorfus interpofuiffet fe importuna hæc dicendi moleftia, quæ fic ingrate arcebat facros fomnos, fic torfit animum in aliis defixum, et inter præruptas artium difficultates fic impedivit et oneri fuit, ut ego amiffa omni fpe perfequendæ quietis mæftus cogitare cœperim, quam procul abeffem ab ea tranquillitate quam mihi primò literæ pollicebantur, acerbam fore inter hos æftus & jactationes vitam, fatius effe vel omnes artes dediciffe. Itaque vix compos mei, temerarium cœpi confilium laudandæ ignorantiæ, quæ nihil prorfus haberet harum turbarum; propofuique in certamen utra fuos cultores beatiores redderet Ars an Ignorantia? Nefcio quid eft, noluit me meum five fatum, five genius ab incepto Mufarum amore difcedere; imo & ipfa cæca fors tanquam derepente prudens providenfque facta hoc idem noluiffe vifa eft; citius opinione mea Ignorantia fuum nacta est patronum, mihi Ars relinquitur defendenda. Gaudeo fane fic illufum me, nec me pudet vel cæcam Fortunam mihi reftituiffe oculos; hoc illi nomine gratias habeo. Jam faltem illam laudere licet, cujus ab amplexu divulsus eram, et quafi abfentis defiderium fermone confolari: jam hæc non plane interruptio eft, quis enim interpellari fe dicat, id laudando et tuendo quod amat, quod approbat, quod magnopere affequi velit. Verum, auditores, fic ego exiftimo in re mediocriter laudabili maxime elucere vim eloquentiæ; quæ fummam laudem habent, vix ullo modo, ullis limitibus orationis contineri poffe, in his ipfa fibi officit copia, et rerum multitudine comprimit et coanguftat expandentem fe elocutionis pompam; hac ego argumenti fœcunditate nimia laboro, ipfæ me vires imbecillum, arma inermem reddunt; delectus itaque faciendus, aut certe enumeranda verius quam tractanda quæ tot noftram caufam validis præfidiis firmam ac munitam ftatuunt; nunc illud mihi unice elaborandum video, ut oftendam quid in utraque re, et quantum habeat momentum ad illam in quam omnes ferimur, beatitudinem; in qua contentione facili certe nego

[ocr errors]

tio verfabitur oratio noftra, nec admodum effe puto metuendum quid poffit fcientiæ infcitia, arti ignorantia objicere; quamvis hoc ipfum quod objiciat, quod verba faciat, quod in hac celebritate literatiffimæ concionis vel hifcere audeat, id totum ab arte precariò vel potius emendicato habet. Notum hoc effe reor, auditores, et receptum omnibus, magnum mundi opificem, cætera omnia cum fluxu et caduca pofuiffet, homini præter id quod mortale effet, divinam quandam auram, et quafi partem fui immifcuiffe, immortalem, indelebilem, lethi et interitus immunem; quæ poftquam in terris aliquandiu tanquam cœleftis hofpes, cafte, fancteque peregrinata effet, ad nativum cœlum furfum evibraret fe, debitamque ad fedem et patriam rever teretur: proinde nihil merito recenferi poffe in caufis noftræ beatitudinis, nifi id et illam fempiternam, et hanc civilem vitam aliqua ratione refpiciat. Ea propemodum fuffragiis omnium fola eft contemplatio, qua fine adminiftro corpore feducta et quafi conglobata in fe mens noftra incredibili voluptate immortalium deorum ævum imitatur, quæ tamen fine arte tota infrugifera eft et in jucunda, imo nulla. Quis enim rerum humanarum divinarumque ideas intueri digne poffit aut confiderare, quarum ferme nihil noffe queat, nifi animum per artem et difciplinam imbutum et excultum habuerit; ita prorfus ei cui artes defunt, interclufus effe videtur omnis aditus ad vitam beatam ipfam hanc animam altæ fapientiæ capacem et prope inexplebilem, aut fruftra nobis Deus, aut in pœnam dediffe videtur, nifi maxime voluiffet nos ad excelfam earum rerum cognitionem fublimes eniti, quarum tantum ardorem natura humanæ menti injecerat. Circumfpicite quaqua poteftis univerfam hanc rerum faciem,illam fibi in gloriam tanti operis fummus artifex ædificavit; quanto altius ejus rationem infignem, ingentem fabricam, varietatem admirabilem inveftigamus, quod fine arte non poffumus, tanto plus authorem ejus admiratione noftra celebramus, et veluti quodam plaufu perfequimur, quod illi pergratum effe, certum ac perfuafiffimum habeamus. Ecquid, auditores, putabimus tanta immenfi ætheris fpatia æternis accenfa atque diftincta ignibus, tot fuftinere concitatiffimos motus, tanta obire converfionum itinera ob hoc unum ut lucernam præbeant ignavis et pro

Sic

nis hominibus? et quafi facem præferant nobis infra torpentibus et defidiofis? nihil ineffe tam multiplici fructuum herbarumque proventui, præterquam fragilem viriditatis ornatum? Profecto fi tam injufti rerum æftimatores erimus, ut nihil ultra craffum fenfus intuitum perfequamur, non modo ferviliter et abjecte, fed inique et malitiofe cum benigno numine egiffe videbimur; cui per inertiam noftram, et quafi per invidiam titulorum magna pars, et tantæ potentiæ veneratio penitus intercidet. Si igitur dux et inchoatrix nobis ad beatitudinem fit eruditio, fi potentiffimo numini juffa et complacita, et ejus cum laude maxime conjuncta, certe non poteft fui cultores non efficere vel fumme beatos. Neque enim nefcius fum, auditores, contemplationem hanc qua tendimus ad id quod fumme expetendum eft, nullum habere poffe veræ beatitudinis guftum fine integritate vitæ, et morum innocentia; multos autem vel infigniter eruditos homines nefarios extitiffe, præterea iræ, odio, et pravis cupiditatibus obedientes; multos è contra literarum rudes viros probos atque optimos fe præstitisse; quid ergo? Num beatior ignorantia? minime vero. itaque eft, auditores, paucos fortaffe doctrina pra ftabiles fuæ civitatis corruptiffimi mores et illiteratorum hominum colluvies in nequitiam pertraxere, unius perdocti et prudentis viri induftria multos mortales ab arte impolitos in officio continuit: nimirum una domus, vir unus arte et fapientia præditus, velut magnum dei munus toti reipub. fatis effe poffit ad bonam frugem. Cæterum ubi nullæ vigent artes, ubi omnis exterminatur eruditio, ne ullum quidem ibi viri boni veftigium eft, graffatur immanitas atque horrida barbaries; hujus rei teftem appello non civitatem unam, aut provinciam, non gentem, fed quartam orbis terrarum partem Europam, qua tota fuperioribus aliquot fæculis omnes bonæ artes interierant, omnes tunc temporis academias præfides diu Mufæ reliquerant; pervaserat omnia, et occuparat, cæca inertia, nihil audiebatur in scholis præter infulsa stupidiffimorum monachorum dogmata, togam fcilicet nacta, per vacua roftra et pulpita, per fqualentes cathedras jactitavit se prophanum et informe monftrum, Ignorantia. Tum primuin lugere pietas, et extingui religio et peffum ire, adeo ut ex gravi vulnere, fero atque ægre vix in hunc ufque diem convaluerit. At vero, auditores, hoc in philofophia ratum,

et

« PreviousContinue »