Page images
PDF
EPUB

monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc actemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Velletri, VII idus decembris.

Principauté de Sabourg

CXII

DONATION, PAR GUY, COMTE DE VINtimille, de LA PRINCIPAUTÉ DE Sabourg et de l'église SAINT-MICHEL de vintimille '.

30 Mars 954

In nomine Domini, Amen. Ego Guido, imperialis comes Vintimiglii et Lusane et marchio Alpine Maritime, proficiscens contra perfidos Sarracenos in subsidium illustris domini Ildefonsi, regis Hispanorum, avunculi mei, cum Antonio, fratre meo,

Arch. des Alp.-Marit., H. 962. Copie du XVII siècle. L'authenticité de ce document, dont il n'existe pas d'original, a été très discutée. (Voir notre Introduction, à l'art. « Principauté de Sabourg »; nous ne le publions que pour mémoire. Nous en connaissons deux autres copies, conservées, l'une aux Archives des Bouches-du-Rhône (B. 1414), et l'autre aux Archives d'État de Turin, cette dernière publiée par M. Cais de Pierlas dans son ouvrage « I Conti di Ventimiglia, il Priorato di San Michaele ed il Principato di Seborga ». Turin, 1884.

Ces copies diffèrent de la nôtre surtout par l'orthographe de quelques noms propres. Celle des Arch. des Bouches-du-Rhône donne « Bomasio» au lieu de « Thomasio », • Buarmondo» au lieu de « Buaimondo », « Bancho et Sarzone» au lieu de « Banco et Saxone ». Elle ne contient pas la dernière phrase. La copie des Arch. d'État

de Turin donne « Bomasio» au lieu de « Thomasio », « Blusio et Saysone» au lieu de Banco et Saxone ». Elle ne contient pas non plus la dernière phrase.

preside honoris imperialis in Pedemonte et Alpium marchione, et Thomasio, comite Sabaudie, fratre Eleonoris, uxoris mee, et Buaimondo, marchione Montisferrati, et Berengario, comite Valentino, nepotibus meis, et Conrado, primogenito meo, futuro comite Vintimiglii, et Odone, secundo nato meo, futuro marchione Alpine Maritime, et Rollando, postremo nato meo, futuro comite in Lusana et montibus Carfanhane, et Vivaudo de Castello, cum Bonabella et Odone de Cravesana, et Curlo Targa Nigra, domino Sepelegii, et Airole, et Judice Balbo, domino de Banco et Saxone, cummilitonibus meis, divinum judicium timens et mortis incertitudinem expavescens, de consilio supra dictorum,ordino, dispono et eligo pro me et meis liberis, ubicumque me et illos mori contingat, sepulturam in cappella Sancti Michaellis, quam pater meus construi fecit in olliveto suo, apud Vintimillium; quam capellam cum hospicio et olliveto juxta posito, et cunctis terris cultis et incultis, ortis et molendinis, et domibus que sunt a porta burgi, lacus subtus Vintimilium usque ad podium supra dictum ollivetum, et sequendo altiora colla dicti podii usque Apium, et descendendo ab Apio ad Cogalono et vites Merlo, et circuit flumen Rodoie versus prata Rollini, et ad dictam portam lacus equatur cum omnibus acqueductibus dicti fluminis Rodoie, a dicta porta lacus usque Beveram; et castrum de Sepulcro, cum mero et libero imperio, cum omnibus habitatoribus et territorio, sicut incipit a colle Crucis et descendit per vallonum Vallis Organe et Mallasini, et progreditur in sima convallium usque ad Passum de Lona et, de dicto Passu ascendit ad Rocam Obscuram supra Sepellegium, et ex alia parte, scilicet a dicta colla Crucis, progreditur per altiora loca montium medio existentium usque ad Montem Nigrum, et descendit per vallonum dicti montis usque ad Passum de Gargo, et jungitur ad dictam Rocam Obscuram; que supradicta sunt proprii juris mei, dono, lego, pro sepultura mea et anima mea et parentum meorum, et ex nunc offero Deo et beato Honorato,et Alberto abbati, et fratribus monasterii Sancti Honorati,

insule Lerininsis, sub expressa conditione quod dictam capellam neque dictum castrum de Sepulcro possint vendere, cambiare aut aliquo modo alienare a capellanis et fratribus Lerininsibus, habitantibus ibidem. Quod si fecerint, amittant predicta et ad fratres monasterii Sancti Petri Montis Majoris penitus devolvantur; retinens liberis meis et eorum legitimis successoribus ut possint, cum in Vintimilio fuerint et hospitium non construxerint, cum dictis fratribus hospitari ibidem, ligna, salem, aquam et mapas, cum ustensilibus ad coquinam tantum, ipsis fratribus accipient; injungens Conrado, primogenito meo, et suis successoribus, si hoc nequiverit adimplere, ut ante sepulcrum meum in dicta capella construi faciat altare beati Antonii, et juxta dictam capellam hospitale pro infirmis Sancti Antonii quibus ipsi fratres serviant. Et de predictis rogo et injungo per Henricum, meum judicem, notarium, cancellarium causarum, conscribi et prenominatis testibus signari, et bulla mea sigillari ad perpetuam memoriam. Ego Guido, qui supra, comes imperialis Vintimilii et Lusane, et marchio Alpine Maritime, predicta omnia per me supra donata aprobo et confirmo. Ego Antonius, marchio Alpium. Ego Tomasius, comes Sabaudie, firmo. Ego Conradus, ego Odo, ego Rollandus, firmavi. Ego Buaimondus, marchio Montis Ferrati, firmavi. Ego Berengarius, comes Valentini, et ego Vivaldus de Castello, et ego Bonabella, et ego Odo de Cravesana, et ego Curlo Targa Nigra, et ego Judex Balbus, et ego Saxo. Actum in municipio Varigoti. Scriptum per me Henricum, judicem et notarium, cancellarium predicti domini Guidonis, comitis Vintimilii et Lusane et marchio Alpine Maritime precepto, et meo signo signato, illustri domino Ludovico, romano imperatore, feliciter imperante, anno dominice incarnationis nongentesimo quinquagesimo quarto, tertio calendas aprilis, indictione duodecima. - Cum bulla plumbea dicti domini comitis.

CXIII

CONFIRMATION PAR OTHON ET CONRAD, FRÈRES, comtes de vintimille, DE LA DONATION DU COMTE GUY 1.

Juin 1064

Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi, millesimo sexagesimo quarto, mense junii, indictione prima, monasterio Sancti Michaelis Archangeli, quod est constructum, situm prope castro Vintimilliensi, super flumen Rodoya. Nos Otonus et Conradus, comites, germani filii bone memorie Conradi comitis, qui professi sumus lege vivere romana, donationes et offertiones ipsius monasterii, quod diximus « quisquis in sanctis ac venerabi libus locis de suis aliquid contulerit rebus, juxta auctoris Domini vocem in hoc seculo centuplum accipiet et vitam eternam possidebit »... ideo, nos qui supra, Oto et Conradus comites,donatores et offertores ipsius monasterii, et tibi domino Dalmatius abbas et Amicus, monacus Deo fidelis, et per presentem cartam offertionis in subsidium, usum et sumptus ipsius monasterii, in vos habendum confirmamus. Hec sunt omnibus rebus illis juris nostri quas habere visi sumus in comitatu Vintimiliensi; que posita sunt in loco ubi dicitur Vincedello et Incanedelo, vel in eorum territoriis. Coheret eidem una parte fosato qui dicitur Monte Negro, et ex alia parte fosato qui dicitur Vallebona, de tertia parte fines de Sepelegio, de quarta vero parte, de superiore capite, fines de Sepulcro usque ad Crucem.....

Actum in Vintimillio feliciter, manibus ipsis comitum qui hanc cartam offersionis fieri rogaverunt, manibus Arnoldi et In

'Arch. des Alp.-Marit., H. 962. — Copie, dont nous ne publions que les parties essentielles. Cf. Cais de Pierlas, op. cit.

[ocr errors]

gilranne, et Wilhelmo atque Alberto, lege viventes romana, rogatis testibus. Egoque Johannes notarius, super scriptor hujus carte offertionis, post tradita complevi et dedi.

CXIV

ACCORD ENTRE LE PRIEUR DE SABOURG ET CERTAINS HABITANTS DE VALLEBONA PROPRIÉTAIRES AUDIT LIEU, AU SUJET DU PAIEMENT DES DIMES 1.

26 Octobre 2 Novembre 1288

In nomine Domini, amen. Anno ejusdem M° CC° LXXXVIII, indictione prima, die XXVI octobris 2 post nonam. De lite et controversia que vertitur, seu verti posset aut verti speratur, inter dominum reverendum Clarum, priorem ecclesie Sancti Michaelis Vintimiliensis, ex una parte, nomine ipsius ecclesie, et reverendum Vialem de Vallebona, ex altera, occasione unius pecie terre, posite in territorio Sepulcri, in Plagis,— cui coheret superius via, inferius fossatus Montis Nigri, ab uno latere terra Bergontiorum, et ab alio latere terra Jacobi Dragui, heredum Ugonis Panicie, pervenerunt predicte partes ad infrascriptum concordium, videlicet quod dictus Raymundus promisit et convenit dicto priori dare ei drictum de cetero in perpetuum, sicut redidere alie possessiones et terre que sunt in territorio Sepulcri', videlicet decimam partem ordei, frumenti, vini, siliginis et fabarum, salvo quod gauditam terre extrahere non debeat de dicta terra, sine licentia et mandato ipsius prioris vel nuncii ipsius; de omni autem gaudita quam dictus Raymundus

Arch. des Alp.-Marit., H. 968. - Original.

Le texte porte « ocubris ».

2

« PreviousContinue »