Page images
PDF
EPUB

et antiquum effe fatis conftat, omnis artis, omnifque fcientiæ perceptionem folius intellectus effe, virtutum ac probitatis domum atque delubrum effe voluntatem. Cum autem omnium judicio intellectus humanus cæteris animi facultatibus princeps et moderator præluceat, tum et ipfam voluntatem cæcam alioqui et obfcuram fuo fplendore temperat et colluftrat, illa veluti luna, luce lucet aliena. Quare demus hoc fane, et largiamur ultro, potiorem effe ad beatam vitam virtutem fine arte, quam artem fine virtute; at ubi femel fœlici nexu invicem confociatæ fuerint, ut maxime debent, et fæpiffime contingit, tum vero ftatim vultu erecto atque arduo fuperior longe apparet, atque emicat fcientia, cum rege et imperatore intellectu in excelfo locat fe, inde quafi humile et fub pedibus fpectat inferius quicquid agitur apud voluntatem; et deinceps in æternum excellentiam et claritudinem, majeftatemque divinæ proximam facile fibi afferit. Age defcendamus ad civilem vitam, quid in privata, quid in publica proficiat utraque videamus; taceo de arte quod fit pulcherrimum juventutis honeftamentum, ætatis virilis firmum præfidium, fenectutis ornamentum atque folatium. Prætereo et illud multos apud fuos nobiles, etiam P. R. principes poft egregia facinora, et rerum geftarum gloriam ex contentione et ftrepitu ambitionis ad literarum ftudium tanquam in portum ac dulce perfugium fe recipiffe; intellexere nimirum fenes præftantiffimi jam reliquam vitæ partem optimam optime oportere collocari; erant fummi inter homines, volebant his artibus non poftremi effe inter deos; petierant honores, nunc immortalitatem; in debellandis imperii hoftibus longe alia militia usi funt, cum morte maximo generis humani malo conflictaturi, ecce quæ tela fumpferint, quas legiones confcripferint, quo commeatu inftructi fuerint. Atqui maxima pars civilis beatitudinis in humana focietate et contrahendis amicitiis fere conftituta eft; doctiores plerofque difficiles, inurbanos, moribus incompofitis, nulla fandi gratia ad conciliandos hominum animos multi queruntur: fateor equidem, qui in ftudiis fere feclufus atque abditus eit, multo promptius effe Deos alloqui quam homines, five quod perpetuo fere domi eft apud fuperos infrequens rerum humanarum et vere peregrinus, five quod affidua rerum divinarum co

gitatione mens quafi grandior facta in tantis corporis anguf tiis difficulter agitans fe minus habilis fit ad expuifitiores falutationum gefticulationes; at fi dignæ atque idonea contigerint amicitiæ nemo fanctius colit; quid enim jucundius, quid cogitari poteft beatius illis doctorum et graviffimorum hominum colloquiis, qualia fub illa platano plurima fæpe fertur habuiffe divinus Plato, digna certe quæ totius confluentis generis humani arrecto excipiantur filentio; at ftolide confabulari, alios aliis ad luxum et libidines morem gerere ea demum ignorantiæ eft amicitia, aut certe amicitiæ ignorantia. Quinetiam fi hæc civilis beatitudo in honefta liberaque oblectatione animi confiftit, ea profecto doctrinæ et arti repofita eft voluptas, quæ cæteras omnes facile fuperet; quid omnem coeli fiderumque morem tenuiffe? omnis aeris motus et viciffitudines, five augufto fulminum fonitu, aut crinitis ardoribus inertes animos perterrefaciat, five in nivem et grandinem obrigefcat, five denique in pluvia et rore mollis et placidus defcendat; tum alternantes ventos perdidiciffe, omnefque halitus aut vapores quos terra aut mare eructat; ftirpium deindevires occultas, metallorumque calluiffe, fingulorum etiam animantium naturam, et fi fieri poteft, fenfus intellexiffe ; hinc accuratiffimam corporis humani fabricam et medicinam; poftremo divinam animi vim et vigorem, et fi qua de illis qui lares, et genii, et dæmonia vocantur ad nos pervenit cognitio? Infinita ad hæc alia, quorum bonam partem didiciffe licuerit, antequam ego cuncta enumeraverim. Sic tandem, auditores, cum omnimoda femel eruditio fuos orbes confecerit, non contentus ifte fpiritus tenebricofo hoc ergaftulo eoufque late aget se, donec et ipfum mundum, et ultra longe divina quadam magnitudine expatiata compleverit. Tum demum plerique cafus atque eventus rerum ita fubito emergent, ut ei, qui hanc arcem fapientiæ adeptus eft, nihil pene incautum, nihil fortuitum in vita poffit accidere; videbitur fane is effe, cujus imperio et dominationi aftra obtemperent, terra et mare obfecundent, venti tempeftatefque morigeræ fint; cui denique ipfa parens natura in deditionem fe tradiderit, plane ac fi quis deus abdicato mundi imperio, huic jus ejus, et leges, administrationemque tanquam præfectori cuidam commififfet. Huc

quan

quanta accedit animi voluptas, per omnes gentium historias et loca pervolare regnorum, nationum, urbium, populorum status mutationefque ad prudentiam, et mores animadvertere: hoc eft, auditores, omni ætati quafi vivus intereffe, et velut ipfius temporis nafci contemporaneus; profecto cum nominis noftri gloriæ in futurum profpeximus, hoc erit ab utero vitam retro extendere et porrigere, et nolenti fato anteactam quandam immortalitatem extorquere. Mitto illud cui quid poteft æquiparari? Multarum gentium oraculum effe, domum quafi templum habere, effe quos reges et refpublicæ ad fe invitent, cujus vifendi gratia finitimique exterique concurrant, quem alii vel femel vidiffe quafi quoddam bene meritum glorientur; hæc ftudiorum præmia, hos fructus eruditio fuis cultoribus in privata vita præftare, et poteft, et fæpe folet. At quid in publica? Sane ad majeftatis faftigium paucos evexit laus doctrinæ, nec probitatis multò plures. Nimirum, illi apud fe regno fruuntur, omni terrarum ditione longe gloriofiori: et quis fine ambitionis infamia geminum affectat regnum? addam hoc tamen amplius, duos tantum adhuc fuiffe qui quafi cœlitus datum univerfum terrarum orbem habuere, et fupra omnes reges et dynaftas æquale diis ipfis partiti funt imperium, Alexandrum nempe Magnum et Octavium Cæsarem, eofque ambos philofophiæ alumnos. Perinde ac fi quoddam electionis exemplar divinitus exhibitum effet hominibus, quali potiffimum viro clavum et habenas rerum credi oporteret. At multæ refp. fine literis, rebus geftis et opulentia claruere. Spartanorum quidem, qui ad literarum ftudium contulerint fe, pauci memorantur; Romani intra urbis mœnia philofophiam fero receperunt; at illi legiflatore ufi funt Lycurgo, qui et philofophus fuit et poetarum adeo ftudiofus, ut Homeri fcripta per Ioniam fparfa fumma cura primus collegerit. Hi poft varios in urbe motus et perturbationes ægre fe fuftentare valentes, ab Athenis ea tempeftate artium ftudio florentiffimis, leges decemvirales, quæ et duodecim tabulæ dictæ funt, miffis legatis emendicarunt. Quid fi hodiernos Turcas per opima Afiæ regna rerum late potitos omnis literaturæ ignaros nobis objiciant? Equidem in ea repub. (fi tamen crudeliffimorum hominum per vim et cædem arrepta potentia, quos unum in locum fceleris confenfus convocavit,

1

conti

continuo refpub. dicenda fit) quod in ea ad exemplum infigne fit nil audivi, parare vitæ commoda, tueri parta, id naturæ debemus, non arti; aliena libidinofe invadere, fibi mutuo ad rapinam auxilio effe, in fcelus conjurare, id naturæ pravitati. Jus quoddam apud eos exercetur; nec mirum cæteræ virtutes facile fugantur, juftitia vere regia, ad fui cultum impellit, fine qua vel injuftiffimæ focietates cito diffolverentur. Nec omiferim tamen, Saracenos Turcarum propemodum conditores non armis magis quam bonarum literarum ftudiis imperium fuum propagaffe. Sed fi antiquitatem repetamus, inveniemus non inftitutas modo ab arte, fed fundatas olim fuiffe refpublicas. Antiquiffimi quique gentium indigenæ in fylvis et montibus erraffe dicuntur, ferarum ritu pabuli commoditatem fequuti, vultu erecti, cætera proni, putaffes præter formæ dignitatem nihil non commune cum beftiis habuiffe; eadem antra, iidem fpecus coelum et frigora defendebant; nulla tunc urbs, non ædes marmoreæ, non aræ deorum, aut fana collucebant, non illic fas fanctum, nondum jura in foro dicebantur, nulla in nuptiis tæda, non chorus, nullum in menfa geniali carmen, nullum folenne funeris, non luctus, vix tumulus defunctos honeftabat; nulla convivia, nulli ludi, inauditus citharæ fonus, ipfa tunc omnia aberant, quibus jam inertia ad luxum abutitur. Cum repente artes et fcientiæ agreftia hominum pectora cœlitus afflabant, et imbutos notitia fui in una moenia pellexere. Quamobrem certe quibus authoribus urbes ipfæ primum conditæ funt, dein ftabilitæ legibus, poft confiliis munitæ, poterunt iifdem etiam gubernatoribus quam diutiffime fœliciffimeque confiftere. Quid autem ignorantia ? fentio, auditores, caligat, ftupet, procul eft, effugia circumfpicit, vitam brevem queritur, artem longam; immo vero tollamus duo magna ftudiorum noftrorum impedimenta, alterum artis male traditæ, alterum noftræ ignaviæ, pace Galeni, feu quis alius ille fuit; totum contra erit, vita longa ars brevis; nihil arte præftabilius, adeoque laboriofius, nihil nobis fegnius, nihil remiffius; ob operariis et agricolis nocturna et antelucana induftria vinci nos patimur; illi in re fordida ad vilem victum magis impigri funt, quam nos in nobiliffima ad vitam beatam; nos cum ad altiffimum atque optimum in humanis

humanis rébus afpiremus, nec ftudium ferre poffumus, nec inertia dedecus; immo pudet effe id, quod non haberi nos indignamur. At valetudini cavemus à vigiliis et acri ftudio: turpe dictu, animum incultum negligimus, dum corpori metuimus, cujus vires quis non imminuat, quo majores acquirantur animo? quanquam certe qui hæc caufantur perditiffimi plerique, abjecta omni temporis, ingenii, valetudinis cura, comeffando, belluæ marinæ ad morem potando, inter fcorta et aleam pernoctando, nihilo fe infirmiores factos queruntur. Cum itaque fic fe afficiant atque affuefcant, ut ad omnem turpitudinem ftrenui atque alacres; ad omnes virtutis actiones et ingenii hebetes et languidi fint, culpam in naturam aut vitæ brevitatem falfo et inique transferunt. Quod fi modefte ac temperanter vitam degendo, primos ferocientis ætatis impetus ratione et pertinaci ftudiorum affiduitate mallemus edomare, cœleftem animi vigorem ab omni contagione et inquinamento purum et intactum fervantes; incredibile effet, auditores, nobis poft annos aliquot refpicientibus quantum fpatium confeciffe, quam ingens æquor eruditionis curfu placido navigaffe videremur. Cui et hoc egregium afferet compendium, fi quis norit et artes utiles, et utilia in artibus recte feligere. Quot funt imprimis grammaticorum et rhetorum nugæ afpernabiles? audias in tradenda arte fua illos barbare loquentes, hos infantiffimos. Quid logica? Regina quidem illa artium fi pro dignitate tractetur: at heu quanta eft in ratione infania! non hic homines, fed plane acanthides carduis et fpinis vefcuntur. O dura mefforum ilia! quid repetam illam, quam metaphyficam vocant peripatetici, non artem, locupletiffimam quippe me ducit magnorum virorum authoritas, non artem inquam plerumque, fed infames fcopulos, fed Lernam quandam fophifmatum ad naufragium et peftem excogitatam: hæc illa quæ fupra memini togatæ ignorantiæ vulnera funt; hæc eadem cucullorum fcabies etiam ad naturalem philofophiam late permanavit: vexat mathematicos demonftrationum inanis gloriola; his omnibus quæ nihil profutura funt meritò contemptis et amputatis, admirationi erit quot annos integros lucrabimur. Quid! quod jurisprudentiam præfertim noftram turbata methodus obfcurat, et quod pejus eft, fermo

« PreviousContinue »