30 Cui Deus, En! adsum tibi cura fidelior, inquit : Pone metum ; Bacchi, Gnosias, uxor eris. Munus habe caelum : caelo spectabile sidus Saepe reges dubiam Cressa Corona ratem. Dixit; et e curru, ne tigres illa timeret, Desilit: imposito cessit arena pedi. Implicitamque sinu, neque enim pugnare valebat, Abstulit: ut facile est omnia posse Deo. 35 8. IO SOLATIA RVRIS. REM. AM. 169. RVR VRA quoque oblectant animos, studiumque colendi: Quaelibet huic curae cedere cura potest. Colla iube domitos oneri supponere tauros ; Sauciet ut duram vomer aduncus humum. Obrue versata Cerealia semina terra, 5 Quae tibi cum multo fenore reddat ager. Adspice curvatos pomorum pondere ramos; Vt sua, quod peperit, vix ferat arbor onus. Adspice tondentes fertile gramen oves. Iam referent haedis ubera plena suis. Nec desunt comites, sedula turba, canes. Et queritur vitulum mater abesse suum. Vt relevent dempti vimina torta favi? Ver praebet flores: igne levatur hiems. 15 20 25 30 Temporibus certis desectas alligat herbas; Et tonsam raro pectine verrit humum. Ipse potes rivos ducere lenis aquae. Stetque peregrinis arbor operta comis. Debilibus pennis irritus exit Amor. Turpiter a Phoebi victa sorore Venus. Nunc tua frondosis retia tende iugis. Aut pavidos terre varia formidine cervos: Aut cadat adversa cuspide fossus aper. Nocte fatigatum somnus, non cura puellae Excipit, et pingui membra quiete levat. Lenius est studium, studium tamen, alite capta, Aut lino, aut calamis praemia parva sequi. Vel, quae piscis edax avido male devoret ore, Abdere supremis aera recurva cibis. Aut his, aut aliis, donec dediscis amare, Ipse tibi furtim decipiendus eris. 35 40 9. FASTORVM DEDICATIO. FAS. I. I. TEMPORA cum causis Latium digesta per annum Lapsaque sub terras, ortaque signa, canam. Excipe pacato, Cæsar Germanice, vultu Hoc opus : et timidae dirige navis iter : Officioque, levem non aversatus honorem, Huic tibi devoto numine dexter ades. Sacra recognosces Annalibus eruta priscis ; Et quo sit merito quaeque notata dies. 5 IO 15 2 Invenies illic et festa domestica vobis : Saepe tibi Pater est, saepe legendus Avus. Quaeque ferunt illi pictos signantia fastos, Tu quoque cum Druso praemia fratre feres. Caesaris arma canant alii; nos Caesaris aras : Et quoscumque sacris addidit ille dies. Deque meo pavidos excute corde metus. Ingenium vultu statque caditque tuo. Principis, ut Clario missa legenda Deo: Civica pro trepidis cum tulit arma reis. Ingenii currant flumina quanta tui. Auspice te felix totus ut annus eat. Constituit menses quinque bis esse suo. Curaque finitimos vincere maior erat. Erroremque suum quo tueatur, habet; Hoc anno statuit temporis esse satis. Sustinet in vidua tristia signa domo. Cum rudibus populis annua iura daret. Haec generis princeps, ipsius ille pater. 25 30 35 40 45 50 55 Tertius a Senibus, Iuvenum de nomine quartus : Quae sequitur, numero turba notata fuit. Mensibus antiquis apposuitque duos. Non habet officii Lucifer omnis idem. Fastus erit, per quem lege licebit agi. Qui iam Fastus erit, mane Nefastus erat. Verbaque honoratus libera Praetor habet. Est quoque, qui nono semper ab orbe redit. Idibus alba Iovi grandior agna cadit. Ne fallare cave, proximus Ater erit. Damna sub adverso tristia Marte tulit. Ne seriem rerum scindere cogar, erunt. Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum, Inque meo primus carmine Ianus adest. Iane biceps, anni tacite labentis origo, Solus de Superis qui tua terga vides : Otia terra ferax, otia pontus agit. Et resera nutu candida templa tuo. Nunc dicenda bono sunt bona verba die. 60 65 70 75 80 Lite vacent aures, insanaque protinus absint Iurgia: differ opus, livida lingua, tuum. Cernis, odoratis ut luceat ignibus aether; Et sonet accensis spica Cilissa focis ? Flamma nitore suo templorum verberat aurum, Et tremulum summa spargit in aede iubar. Et populus festo concolor ipse suo est. Et nova conspicuum pondera sentit ebur. Quos aluit campis herba Falisca suis. Iupiter, arce sua totum cum spectet in orbem, Nil nisi Romanum, quod tueatur, habet. Salve, laeta dies, meliorque revertere semper, A populo rerum digna potente coli. 85 10. VER. FAS. I. 149. DIC, age, frigoribus quare novus incipit annus, Qui melius per ver incipiendus erat? Omnia tunc florent: tunc est nova temporis aetas : Et nova de gravido palmite gemma tumet. Et modo formatis operitur frondibus arbos; 5 Prodit et in summum seminis herba solum : Ludit et in pratis, luxuriatque pecus. Et luteum celsa sub trabe fingit opus. Haec anni novitas iure vocanda fuit. IO |