Page images
PDF
EPUB

274

OF

THE

UNIVERSITY

TO THE VICECHAU NCELLOR

OF CAMBRIDGE AND TO THE MAISTERS AND PRESIDENTES OF THE COLLEGES

THER.

WHEREAS order was taken in our visitation that you

the Vicechauncellor shulde see as well in the universitie as in the Colleges through the universitie our injunctions observed and diligently kepte and that you with three others in everie facultie joyned unto you shoulde peruse the statutes of the universitie reaforming therin soche as at this tyme cannot be observed and adding that by your discretions shalbe thought expedient to be added for the better observinge of the same having a consideration always of our Injunctions in reforming the saide statutes. We understanding the same hitherto not doon will that you with the oother se a due execution thereof and that you do sende hither unto us the sequele of the same the which if we do like shalbe sent agayn unto you with a further declaration of our pleasure We will also that the Presidents of the Colleges gyve heed and se that the Bachelors and Scolers have propositions appointed in every College for the hearing of their lectures in the scholes : and that the Proctours diligently attend the frequenting of the same according to the injunctions. Moreover that you the Vicechauncellor associated with other grave and wise Maisters of Colleges do visite in our name especially Clarehall and se what disorder hathe bin in that house, what alienacion hathe been made of the plate, and other things perteyning to the house and so to use such reformations therein as shalbe thought convenient according to justice and the statutes of the said house and of your doenges ther to make declaration to us with convenient spede And thus we bid you farewell From the courte the xxith daye of November 1557.

Reg. CARLIS CANTUARIENSIS.

ELIZABETHA REGINA.

COMMISSIO ELIZABETHÆ REGINÆ PRO VISITATIONE.

ELIZABETH R.

a

ELIZABETH DEI GRATIA AngliÆ FRANCIÆ ET HIBERNIE REGINA FIDEI DEFENSOR &c. Dilecto ac fideli Consiliario nostro WILLMO CICELLO militi Academiæ nostræ Cantabrigiensis summo cancellario ac dilectis nobis ANTONIO Coco militi MatthEO PARKERO sacræ theologiæ doctori, WILLMO Billo sacræ theologiæ doctori ac magno nostro eleemosinario GUALTERO Haddono armigero legum doctori ac supplicum libellorum magistro Willmo Mato legum doctori ac eccliæ cathedralis Dni Pauli decano Thomæ WENDEO armigero medicinæ doctori ac uni ex medicis nostris, ROBERTO Horno sacræ theologiæ professori, JACOBO PILKINTONO sacræ theologiæ professori SALUTEM. Cum a Deo patre in lucem editi omnes et suscepti sumus ut Deum Authorem omnium gloria afficiamus: prima omnium cura debet esse ut quæ sit vera Dei gloria intelligamus atque tum omnibus officiis ac studiis persequamur e cognitione enim efflorescere debet actio quæ nisi certa scientia et vera in Deum fide nitatur complacita esse Deo nullo modo potest. Academiæ autem nostræ . non modo seminaria et fontes virtutum scientiarumque sed quasi metropolis quædam sunt studiorum, quæ si non recte excolantur in graves et pernitiosos errores omnes regni nostri partes misere adducentur. Itaque ut ratio aliqua ineatur qua fontes literarum purgentur, vicia corrigantur, pietasque augeatur de judicio consiliorum omnium nostrorum assignavimus gravissimos viros prædictos Willmum CICELLUM, ANTONIUM Cocum, MATTHEUM PARKERUM, Willmum Billum, GUALTERUM HADDONUM, Willmum Maium, Thomam WENDEIUM, ROBERTUM HORNUM, JACOBUM PILKINGTON, vos novem, octo, septem, sex, quinque, quatuor, tres verum ad

minimum delegatos nostros Commissionarios ad ea quæ infra scribuntur exequenda, AD VISITANDUM igitur in capite et in membris tam Collegium nostrum de Eton quam universitatem nostram Cantabrigiæ ac omnia et singula Collegia, Aulas, hospitia, et loca alia quæcumque exercitio ecclesiastico deputata tam exempta quam non exempta ibidem constituta, eorumque præpositos, magistros sive custodes, ac socios, scholares, studentes, ministros, et personas alias quascumque in eisdem commorantes, deque statu locorum hujusmodi necnon studio, vita, moribus, conversationibus, ac etiam qualitatibus personarum in eisdem degentium sive ministrantium modis omnibus quibus id melius et efficatius poteritis inquirendum et investigandum, Criminosos ac delinquentes, socordes, ignavos, culpabiles, et eos qui suscepta jam emendatæ religioni subscribere obstinate ac peremptorie recusent, condignis pænis usque ad dignitatum, societatum, ac officiorum suorum privationem, aut stipendiorum, proventuum et emolumentorum suorum quorumcunque sequestrationem vel quamcunque aliam congruam et competentem coertionem puniendi et coercendi, adque probatiores vivendi mores modis omnibus quibus id melius et efficatius poteritis reducendum, Contumaces aut recusantes et rebelles cujuscunque status et conditionis fuerint si quas invenieritis tam per censuras ecclesiasticas Incarcerationem ac recognitionum receptationem et quæcunque alia juris regni nostri remedia compescendum, pecunias impendendum quotannis in exequias et convivia aut in lectiones publicas vel privatas aut in alios usus magis convenientes convertendum Pecunias item in aliquo Collegio impendendas ex fundatione ejusdem Collegii in Choristas, cantores, et alias impensas ratione quotidiani servitii ut vocant ecclesiastici si ita vobis commodum visum fuerit ad alimentum sociorum vel scholasticorum ad Philosophiam vel alias literas discendas in eodem vel alio Collegio constituendorum convertendum. Magistros, præpositos, præsidentes, socios, lectores, tam publicos quam privatos, vel scholares quoscunque illis officiis indignos non proficientes statutis Collegii vel commodo reipublicæ et bonarum literarum id exigentibus expellendum et amovendum, et alium vel alios in amotorum loco præficiendum et substituendum. Cessiones præterea quorumcunque præposituras, magisteria, præsidentias, gardianias, societates, seu officia in locis prædictis habentium coram vobis factas seu exhibitas auctoritate vestra admittendum eaque acare et pro vacuam decernere et in loca sic per cessionem aut alio quovis modo vacantia personas habiles et idoneas substituendum. CanTARIAS nominaque cantariarum item stipendiarios presbiteros qui ad missas solummodo celebrandas preficiuntur, in quocunque collegio fundata fuerunt et earum fundationes mutandum aliasque appellationes illis imponendum et fructus redditus et proventus dictarum cantariarum et stipendiariorum ad scholarium exhibitionem assignandum, ET DICT.E universitatis nostræ et Collegiorum ac Aularum incorporationes fundationes statuta ordinationes privilegia Compositiones Computus et alia munimenta quæcunque exigendum et recipiendum eaque diligenter examinandum et discutiendum, formas officiorum divinorum et disputationum et publicarum lectionum, collationes quoque graduum et honorum qui eruditionis ergo studiosis conferuntur immutandum et in commodiorem rationem instituendum, necnon INJUNCTIONES STATUTA quæ vobis pro commodiore ordine videbuntur idonea personis in eisdem degentibus nomine nostro tradendum et vice ac auctoritate nostris eis indicendum et assignandum pænasque convenientes in eorum violatores infligendum et irrogandum STATUTAQUE ordinationes consuetudines et compositiones si quas comperitis eisdem contrarias sive repugnantes tollendum et penitus ad nihilandum. Item concionandi potestatem hujusmodi personis concedendum quas ad hoc divinum munus suscipiendum aptas esse judicaveritis. JURAMENTUM insuper obedientiæ et fidelitatis nobis et heredibus debitum deque renuncianda renuenda et penitus abneganda extranea potestate quacumque et quæcunque alia Juramenta ex statutis hujus regni prædictis requisita ab omnibus intra loca prædicta constitutis exigendum et recipiendum. Congregationes et convocationes præpositorum, gardianiorum, studentium et ministrorum hujusmodi pro executione præmissorum aut reformatione quacunque faciendum conciendum et convocandum. Magistros autem Collegiorum et socios qui propter religionem aut aliam causam quamcunque minus legitimam magisterio vel societate sua injuste privati fuerint restituendum in integrum. Causas etiam instantiarum examinandum et fine debito terminandum ac omnia et singula alia quæ circa hujusmodi visitationis, Inquisitionis, seu reformationis totius Academiæ negotia sive hic expressa fuerint sive non expressa quæ necessaria fuerint seu quomodolibet oportuna faciendum et exequendum. Vobis et singulis vestrum, quorum doctrina, et morum consilii gravitate, ac in rebus gerendis fide et industria plurimum confidimus, vices nostras committimus ac plenam tenore præsentium concedimus potestatem etiam si ejusmodi sunt quæ magis specialia verba et expressa requirant cum cujuslibet congruæ et legitimæ coertionis potestate.

quam etiam

Mandantes omnibus et singulis vicecomitibus, majoribus, et ballivis, ac quibuscunque aliis officiariis ministris et subditis nostris quatenus ut vobis et cuilibet vestrum in et circa præmissorum executionem effectualiter assistant, auxilientur et suffragentur Aliquo alio statuto, acto, ordinatione, provisitione, proclamatione, sive restrictione inde in contrarium factis, editis, ordinatis, proclamatis sive promissis aut aliqua alia re causa vel materia quacunque non obstante In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes Teste meipsa apud Westm. vicesimo die Junii Anno regni nostri primo.

LITERE ELIZABETHÆ REGINÆ.

ELIZABETHA Dei gratia Angliæ Franciæ et Hiberniæ regina, fidei defensor etc. Dilectis nobis cancellario procancellario doctoribus magistris regentibus et non-regentibus discipulis et omnibus qui bonarum literarum studia profitentur in Academia nostra Cantabrigiensi qui nunc sunt quique futuri sunt salutem :

Cum regni munus sit modis omnibus populum sibi a Deo suprema auctoritate commissum bona fide quantum possit tueri ac regere magna cura nobis semper esse debet non solum vi et armis eundem adversus externos hostes defendere verum etiam domi virtutibus augere et doctrinis excolere. Ut ergo superstitio

« PreviousContinue »