Page images
PDF
EPUB

ad Lotophagos, atque adversa usus fortuna, devenerit in Siciliam ubi per Cyclopa2 et Læstrygona fratres multa indigna expertus, ad postremum ab eorum filiis Antiphate et Polyphemo plurimos sociorum amiserit. Dein per misericordiam Polyphemi in amicitiam receptus, filiam regis Arenen, postquam Elpenoris socii' ejus amore deperibat, rapere conatus: ubi res cognita est, interventu parentis

que.-2 Delph. Cyclopem.

NOTE

• Lotophagos] Lotophagos alios supra Mauritanos, versus Occasum, locat Strabo, alios in Insula Meninge, quæ et Lotophagitis dicitur, ad Syrtim minorem. Et eos hic intelligendos esse idem docet; illic enim ara Ulyssis ostendebatur: fuere et alii Lotophagi, in recessu intimo Syrtis majoris.

P Per Cyclopa et Læstrygona fratres] Cyclopas et Læstrygonas fratres di. cit. Nescio unde. Thucydides enim libro vi. Παλαιότατοι μὲν λέγονται ἐν μέρει τινὶ τῆς χώρας Κύκλωπες καὶ Λαιστ τρυγόνες οἰκῆσαι. Ων ἐγὼ οὔτε γένος ἔχω εἰπεῖν, οὐθ ̓ ὁπόθεν εἰσῆλθον, ἢ ὅποι ἀπεχώρησαν. ‘Antiquissimi dicuntur in parte quadam regionis, (Siciliæ,) Cyclopes et Læstrygones habitasse. Quorum ego neque genus possum dicere, neque unde venerint, neque quo abierint.' Illud certum est, Cyclopas et Læstrygonas Siciliæ populos fuisse, eamque partem insulæ tenuisse, quam postea Leontini. Hesych. Aaioτρυγόνες, οἱ νῦν Λεοντίνοι, ‘Læstrygones, qui nunc Leontini.' Idem Tzetzes in Lycophr. et alii. Et sane nomina Læstrygon et Leontinus idem sonare, docuit Bochartus. Sicut enim Lastrygones Punice dicti sunt a leoninis moribus, quippe Læstrygon Phonicibus erat Laistriecan, leo mordax,

ita eos Græci a leone Leontinos dix. ere. Cyclopes autem, qui aliam insulæ partem tenuere, Lilybæum scilicet, inde a Phœnicibus dicti Kheklub, contracto nomine ex Khekleklub, id est sinus, Lilybetanus sinus, ad Libyam. Plura vide apud illum, in ejus Cha. naan, 1. 30.

Antiphate et Polyphemo] Antiphates ex Læstrygonibus, Polyphe mus ex Cyclopibus. Homer, scribit Ulyssem primo ad Cyclopas delatum, deinde ad insulas Vulcanias, unde ad Læstrygonas. Ita ut omnino diversos facere videatur, neque Læstrygonas etiam in Sicilia collocare; sed in Ita lia circa Caietam et Formias, quæ Auruncorum veterum sedes. Aurunci autem Læstrygones. Plin. 111. 5. 'Oppidum Formiæ, Hormiæ ante dictum, ut existimavere, antiqua Læ strygonum sedes.'

Filiam regis Arenen] Nescio unde hanc historiam habuit Dictys. Minus etiam, unde suam Tzetzes in Chiliadibus; ubi narrat Ulyssem, post occæ. catum Polyphemum, ejus filiam nomine Elpen abduxisse: sed eam postea ei Læstrygonas ademisse, pa. trique Polyphemo remisisse, &c.

• Elpenoris socii] Unus fait e remigibus Ulyssis. Vide Hom. Od. A.

puella ablata per vim,' exactus per Æoli insulas" devenerit ad Circen, atque inde ad Calypso," utramque reginam insularum in quis morabantur, et quibusdam illecebris

3 Delph. quibus.

NOTE

Interventu patris puella ablata per rim] Polyphates, pater puellæ, advenieus eam per vim Ulyssi abstraxit, ipsumque ex insula abegit, &c.

* Eoli insulas] Æoliæ, eædem et Vulcaniæ et Hephæstiades, septem insulæ occidno Siciliæ littori oppositæ. Earum olim rex Æolus; qui in sua potestate ventos habere dictus est, quia ex nebulis et fumo futura flabra ventorum prædicebat. Ita Diodor. Serv. et alii. Sed optime docuit Bochartus, ipsum Æoli nomen fabulæ locum dedisse: aol enim Pho. nicibus est deλλa, procella, tempestas. Unde Æolns creditus Phoenicibus esse rex aolim, id est, tempesta

tom.

εἶν ἁλὶ κεῖται,Ἔνθα μὲν ̓́Ατλαντος θυγά. τηρ, δολόεσσα Καλυψώ, Ναίει ἐϋπλόκαμος, den ebs. Egregia quædam insula longe in mari jacet, Ubi Atlantis filia, dolosa Calypso, Habitat, pulchricoma gravis Dea.' Ubi fuerit illa insula, vix hodie certo dici possit ; nam quod eam aliqui statuunt circa Siciliam, vel juxta Lacinium promontorium, id omnino a vero abborret : nam ex Homero discimus, Ulyssem ex Ogygia Corcyram delatum decima octava die navigationis, cum tamen vento secnndo usus fuisset. Remotior ergo fuit illa insula ac vulgo opinantur. Ego libenter crederem per Ogygiam hic Ægyptum Homerum intellexisse: eam enim et Ogygiam, et insulam olim dictam fuisse, certum est. Huc accedit quod Od. A. Protens Menelao dicit, se Ulyssem vi disse in insula in domo Calypsus. Jam Proteus Egyptius fuit, vel certe Pharius: necesse est igitur ipsum in Ulyssem incidisse in vicino quodam loco, sive Ægyptum dicas, sive alium quem. Sane ex Strabone facile colligas, Egypto vicinam insulam fuisse, neqne commentitiam, ut quidam putavere. Ita enim ille libro r. 'Quibus etiam Platonis illud commode subjungit, nempe fieri posse ut non sit figmentum id, quod de Atlantide insula' (sic dicebatur Ogygia)

Ad Circen] Quam in insula Æea habitasse scribit Homer. Illa autem insula nunc Italiæ promontorium a Circe Circeium dictum. De quo Servins in Æn. II. Qui nunc Circeius mons a Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, insula fuit; nendum sic catis paludibus, quæ eam dividebant a continente.' Et ante Servium Theophrastus histor. Plant. 1. 8. scripsit, λέγειν τοὺς ἐγχωρίους, ὡς ἐνταῦθα ἡ Κίρκη κατῴκει, καὶ πρότερον μὲν οὖν νῆσον εἶναι τὸ Κιρκαῖον. Νῦν δὲ ὑπὸ ποταμῶν τινῶν προσκεχῶσθαι, καὶ εἶναι ἡϊόνα. Dicere incolas ibi Circen habitasse, ac prius quidem fuisse insulam. Nunc autem a fluminibus quibusdam agges-fertur, de qua is ait tradidisse Solotam esse terram, et continentem factam.'

Ad Calypso] Atlantis filiam, quæ Ogygiam Insulam habitabat. Hom. Od. H. Ωγυγίη τις νῆσος ἀπόπροθεν Delph, et Var. Clas.

nem, qui ita ab Ægyptiis didicisset sacerdotibus, deletam eam esse, cum fuerit aliquando continente tota non minor insula.'

Dict. Cret.

S

[ocr errors]

animos hospitum ad amorem sui illicientes. Inde liberatus, pervenerit ad eum locum, in quo exhibitis quibusdam sacris, futura defunctorum animis dinoscerentur: post quæ appulsus Sirenarum scopulis, ibi per industriam liberatus sit ad postremum inter Scyllam et Charybdim, mare

4 Delph. ubi.

NOTE

x Ad eum locum] Lacum Avernum intellige circa Baias, ubi ostia Ditis fuisse fabulati sunt. Cimmerios hic statuit Homerus, dicitque eos caligine et nubibus semper tegi, neque sole unquam respici. Quod Virgi lius ad nemorum tenebras et halitus atros Averni lacus retulisse videtur, dum locum illum describit, lib. vi. 'Spelunca alta fuit, vastoque immanis hiatu, Scrupea, tuta lacu nigro, nemorumque tenebris, Quam super haud ullæ poterant impune volantes Tendere iter pennis, talis sese halitus atris Faucibus infundens supera ad convexa ferebat: Unde locum Graii dixerunt nomine aornon.' Vide Stra

bon. v.

veritatem, meretrices fuerunt, quæ transeuntes, quoniam eos ducebant ad egestatem, his fictæ sunt inferre naufragia, has Ulysses contemnendo deduxit ad mortem.' Ubi ille controversiam, quæ de earum situ semper fuit, conciliare tentavit. Alii enim Sirenas circa Pelorum Siciliæ Promontorium, alii in sinu Cumano prope Neapolin statuebant. Posterio rem sententiam potius amplectebatur Strabo, quia Neapoli monstrabatur monumentum Parthenopes, quæ una Sirenum fuit. Porro Sirenarum nomen mere Punicum esse docuit Bochartus, qui Siren canorum monstram interpretatus, a Punico Sir, id est, canticum: et verisimile est scopulis

y Quibusdam sacris] Quæ Homerus illis nomen illud inditum fuisse, ob describit, Od. A. initio.

2 Defunctorum animis] Id est, per animas defunctorum. Homerus inducit animam Tiresiæ, Ulyssi futura prædicentem.

a Sirenarum scopulis] Servius, ad illud v. Æn. Jamque adeo scopulos Sirenum inducta subibat, Difficiles quondam multorumque ossibus albos.' Sirenes,' inquit, secundum fabulam, parte virgines fuerunt, parte volucres, Acheloi fluvii et Calliopes Musæ filiæ. Harum una voce, altera tibiis, alia lyra canebat. Et primo juxta Pelorum, post in Caphareis in sulis' (lego Capreis insulis) habitaverunt, quæ illectos suo cantu in naufragia deducebant. Secundum

fragorem aquarum sese illic allidentium.

b Ubi per industriam] Sociorum aures cera obturavit, ipsique eum funibus ad malum ligaverunt. Hom. Od. M. initio.

e Scyllam et Charybdim] Scylla et Charybdis, scopuli duo, teli jactu a se invicem distantes. Hom. Od. M. Scylla freti Mamertini dextrum sive occiduum latus occnpat, Charybdis lævum sive Eoum. Virg. 111. ‘Dextrum Scylla latus, lævam implacata Charybdis.' Ubi vide Servium. Eos scopulos Homerus in horrenda monstra convertit, quod essent latrociniis piratarum, qui eos obsidebant, infames. Vide Palæphatum in Scylla,

sævissimum, et illata sorbere solitum, plurimas navium cum sociis amiserit. Ita se cum residuis in manus Phoenicum per maria prædantium incurrisse, atque ab his per misericordiam reservatum. Igitur uti voluerat, acceptis ab rege nostro duabus navibus, donatusque multa præda, ad Alcinoum regem Phæacum remittitur. [6 Ibi ob celebritatem nominis per multos dies benigne acceptus, cognos cit Penelopam ab triginta illustribus viris diversis ex locis in matrimonium postulari. Hique erant a Zacyntho, Echinadibus, Leucatha, Ithaca. Ob quæ multis precibus persuadet regi, uti secum ad vindicandam matrimonii inju

NOTE

Vel potius quod ea loca naufragiis es sent nobilia; unde a Phœnicibus alterum Scyllam dictum docuit Bochartus a punico scol, id est, exitium : alterum Charybdim, a Punico Chorabdam, id est, 'foramen perditionis:' hiatu enim magno profundoque sorbet navigia.

In manus Phænicum per maria prædantium, &c.] Priscus, apud Suidam in voce Xápʊßòɩs' 'Ekeîσe, inquit, Οδυσσεὺς, πάντας τοὺς ἑταίρους μετὰ τῶν πλοίων ὑποβαλών, αὐτὸς μόνος περικαθ ἶσας σανίδι ἐν τοῖς ῥεύμασι τῆς θαλάσ σης ἐφέρετο. Τοῦτον ἑωρακότες Φοίνικες τινες ἐν τοῖς ὕδασι πλέοντα ἀναλαβόντες ἤγαγον ἐν Κρήτῃ πρὸς Ιδομενέα γυμνόν. 'Illic,' in Charybdi, 'Ulysses, amissis sociis omnibus una cum ipsis navibus, tabulæ solus insidens maris fuctibus ferebatur. Hunc Phænices quidam, in aquis navigantem conspicati, receptum Cretam ad Idomeneum nu. dum deduxerunt.' Supra tamen noster retulit, Ulyssem Cretam appulisse navibus Phœnicum, cum ipse suas per vim Telamonis amiserit.

* Ad Alcinoum regem Phæacum] Ad Corcyram Epiro objacentem insulam: ejus populi Phæaces dicti, id est, eminentes, ab Arabico Phaik: quomodo dicitur, qui vel opibus vel dignitate, vel virtutibus super alios

eminet. Quod Phæacibus optime congruit, quos propter opulentiam, industriam, et comitatem, et reliqua tam animi quam fortunæ bona, poëtæ pæne ad Deorum sortem evehunt. Uude est, quod poëta summus eos appellat ἀγχιθέους, id est, εὐδαίμονας kal loobéovs, beatos et Diis æquales, ut recte interpretatur Hesychins, post veteres Scholiastes. Bochart. existimo Phæaces dictos ab Arabico Phaik, id est, eminens; propter eorum situm; excelsi enim et eminentes. Quo allusisse Virgilium puto, lib. 111. Protinus aërias Phæacum abscondimus arces.'

Ego

A Zacyntho, &c.] Homerus ait, a Dulichio, Same, id est, Cephalenia, Zacyntho, et Ithaca. Od. A. "Oσσol γὰρ νήσοισιν ἐπικρατέουσιν ἄριστοι, Δουλιχίῳ τε, Σάμῃ τε, καὶ ὑλήεντι Ζακύνθῳ, Ηδ ̓ ὅσσοι κραναὴν Ἰθάκην κατακοιρανέουσι, Τόσσοι μητέρ ̓ ἐμὴν μνῶνται, τρύχουσι dè olkov. Quotquot enim insulis dominantur optimi, Dulichioque, Sameque, et nemorosa Zacyntho, Atque quotquot asperam Ithacam regunt, Tot matrem meam ambiunt, destru unt autem domum.' Leucatam vocat noster quæ est Leucas; olim Epiro continua, sed postea insula facta.

Persuadet regi] Alcinoo. Et bic ab Homero dissentit, scribente Ulys

1

h

riam navigaret. Sed postquam devenere ad eum locum, paulisper occultato Ulysse, ubi Telemachum rem quæ parabatur edocuere, domum ad Ulyssem clam veniunt: ubi multo vino atque epulis repletos jam procos' ingressi interficiunt. Dein per civitatem Ulyssem adventasse, popularibus cognitum est: a quis benigne et cum favore exceptus, cuncta quæ domi gesta erant cognoscit: meritos donis aut suppliciis afficit. De Penelopa ejusque pudicitia, præclara fama. Neque multo post, precibus atque hortatu Ulyssis, Alcinoi filia Nausica 'Telemacho denubit. Per idem tempus Idomeneus, dux noster, apud Cretam interiit, tradito per successionem Merioni regno:" et Laërta, triennio postquam filius domum rediit, finem vitæ fecit.

5 Delph. quibus.-6 Delph. Penelope.

NOTE

sem a Phœacibus in Ithacam deductum, ibique solum relictum. Od. T.

h Ubi Telemachum] Sed ex Homero, Telemachus erat apud Menelaum in Sparta, cum Ulysses Ithacam accessit.

m

isse, vel Cassiphonem filiam Circes. Apud Cretam interiit] Homerum sequitur Dictys; nam ex ejus Odyssea colligere est, Idomeneum Cretæ interiisse: ita Diodor. vI. 15. Idomeneum et Merionem cum navibus no

▲ Multo vino atque epulis repletos jam naginta ad Ilium cum Agamemnone procos] Homerus, Od. Þ.

kAut suppliciis afficit] Ancillas duodecim et Melanthium. Hom. Od. X. 1 Nausica] Scribendum ex Homero, Nausicaa. Eustathius quidem scribit, Aristotelem, in republica Ithacensium, Hellanium tradidisse Telemacho ex Nausica Persepolim genitum filium fuisse. Sed idem etiam Hesio. di locum affert, ubi Polycaste Telemacho uxor datur, ex qua Persepolis: Τηλεμάχῳ δ ̓ ἄρ ̓ ἔτικτεν εύζωνος Πολυκάστη, Νέστορος ὁπλοτάτη κούρη Nnλnïádao, Пepoénoλw. Telemacho autem genuit pulcra Polycaste, Nestoris novissima filia Neleidæ, Per sepolim.' Alii ipsum Persepolin Penelope et Ulyssis filium dicunt, Telemachumque Circen uxorem dux

profectos, reversosque postea in patriam, diem suum obiisse, honorificeque sepultos, Deorum honores fuisse assecutos. Horum sepulchra in Gnoso hac ostenduntur inscriptione : GNOSII IDOMENEI SEPULCHRUM ASPICE, IN QUO EGO MERION MOLI FILIUS PROPINQUUS JACEO. Hos ut nobiles heroës Cretenses colunt sacris, in bellorum discrimine eorum præsidium invocautes.' Sed alii Idomeneum alibi mortuum dicunt.

n Tradito per successionem Merioni regno] Jam libro primo dixit, Cretam Idomeneo et Merioni civitatum et terrarum imperium tradidisse: nunc Idomeneus moriens solum hæredem Merionem relinquit. Vide quæ notavi, ad 1. 1.

« PreviousContinue »