In diftributionibus hujufmodi imperfectis advertendum eft id quod videtur diftribui. Nam fi id totius rationem habet, integri vel generis, diftributio eft; fi non habet rationem totius, fed fimplex aliquod argumentum eft, ut caufa, effectum, fubjectum, adjunctum, non eft diftributio fed enumeratio potius, vel caufarum plurium ejufdem effecti, vel effectorum plurium ejufdem caufæ, vel fubjectorum plurium ejufdem adjuncti, vel denique adjunctorum plurium ejufdem fubjecti. Hoc genere diftributionis imperfecto argumenta fæpe quorum veræ fpecies nullæ apparent, modis quibufdam distinguuntur, modos autem fupra in adjunctis pofuimus. Sic in caufis, "procreans et confervans, modi" efficientis, " non fpecies," dicuntur: quia non differunt inter fe ut fpecies per differentias oppofitas, fed ita ut uni et eidem efficienti convenire queant; quandoquidem quæ caufa procreat, eadem ferè confervat; potéftque efficere idem vel folus, vel cum aliis; nonnulla vel per fe, vel per accidens, ce CAP. XXX. De Definitione. Definitio in tradendis artibus eft ufu quidem prior diftributione (prius enim definitur unaquæque res quàm diftribuitur) natura tamen et inveniendi ordine est posterior: genus enim, quo non adhibito, fi quod fit, nulla definitio conftitui poteft, à distributione, qui proprius generis est locus, mutuum accipit. "Definitio eft, cum explicatur quid res fit." Definitio vocatur, eo quòd rei cujufque effentiam definit, eámque fuis quafi finibus circumfcribit. "Atque ut definitio arguit five explicat definitum, fic viciffim à definito argui poteft." Quæ quanquam argumentorum omnium affectio communis eft arguere inter fe viciffim et argui, hic tamen eandem ob caufam facta mentio eft definiti, ob quam in capite notationis facta eft nominis; ne argumentorum numero excludi videatur, cùm neque ejufdem fit nominis cum definitione quam arguit, neque T 3 caput caput fibi peculiare obtineat; ficut alia argumentorum paria, quæ nominis ejufdem non funt. Ad reciprocationem autem quod attinet, quæ definitioni cum distributione communis eft, ea definitionis et definiti manifeftissima est: logica enim est ars bene ratiocinandi; et viciffim, ars bene ratiocinandi est logica. Atque ad hunc modum omnis definitio, ut nonnulli rectè monuerunt, converfione examinanda eft: unde Boëthius, Top. 5, "omnis definitio rei, quam definit, adæquatur." "Definitio eft perfecta aut imperfecta: illa propriè definitio, hæc defcriptio dicitur." "Definitio perfecta eft, quæ conftat è folis caufis effentiam conftituentibus." Redundat ergo in definitione fecta quicquid præterea ponitur. per "Caufæ autem illæ genere et forma comprehenduntur." Genus enim et forma (quæ funt quafi corpus et anima definitionis) totam rei effentiam conftituunt. Non ita tamen neceffariò requiritur in definitione perfecta genus, ut perfecta non fit nifi genus habeat: primùm enim, fummorum generum, ut argumenti in logica inventione, genus nullum eft; fed tota eorum effentia fub ipfa forma continetur; quæ etiam materiam iis convenientem complectitur; deinde fieri poteft ut ipfæ caufæ facilius occurrant quam earum fymbolum genus. Itaque fi ex ipfis caufis definitio conftat, perfecta erit; fi ex genere, fuccinctior tantum. Genus autem proximum, non remotum, in definitione femper eft ponendum: qui enim proximum ponit, remotiora etiam pofuit: nifi proximum fortè anonymum fit; tum enim et quotiefcunque generis, five anonymum fit five non, paulo ante facta mentio eft, abeffe genus in definitione, et rectè fubintelligi potest: ut in hac ipfa definitionis definitione, genus remotum, nempe ortum argumentum; tum etiam proximum, nempe reale et compofitum, fubintelligitur. Quam autem hic formam in definitione appellamus, plerique differentiam vocant. Sed differentia formæ fructus eft: et nifi in rerum collatione, quæ in definitione nulla eft, non apparet; et forma ipfa eft unde præcipua rerum explicatio fumitur; præcipuum ergo in definitione locum habet. Atque hoc modo definitur homo, animal rationale: nempe genere, "animal," intelligimus, ut dictum eft, effentiam effentiam corpoream plenam vitæ et fenfus, quæ materies hominis eft, et pars forme: cui fi addas " rationale," totam formam hominis comprehendes, vitæ, fenfus, rationis facultate. Itaque "perfecta definitio nihil aliud eft, quàm univerfale fymbolum caufarum effentiam rei et naturam conftituentium." Tales definitiones funt artium. Grammatica eft ars bene loquendi. Rhetorica bene dicendi. Logica bene ratiocinandi. Arithmetica bene numerandi. Geometria bene metiendi. Nam genere "ars" intelligimus præceptorum ordine difpofitorum comprehenfionem, quæ materies eft cujufque artis et pars formæ, five forma communis, cui fi addas formam cujufque artis propriam (quæ finem quoque fub fe comprehendit, ut dictum eft cap. 8,) habes totam artis effentiam explicatam, quæ perfecta definitio est. Ad regulas confequentiæ quod attinet, nempe à definitione ad definitum; et contrà, affirmatè vel negatè; hæc omnia reciprocatio, quæ diftributionis quoque fuit, fatis clarè fuo loco expofuit. CAP. XXXI. De Defcriptione. Definitiones perfectæ propter caufarum et præfertim formarum obfcuritatem, difficiles inventu funt: ad fupplendam igitur earum raritatem, defcriptio" inventa eft. 66 "Defcriptio eft definitio imperfecta, ex aliis etiam argumentis rem definiens." Id eft, ex quibufvis aliis rem quoquo modo explicans. Ubi itaque forma haberi non poteft (nam genera ferè notiora funt) proprietas loco formæ feu differentiæ accipienda eft: ut," angelus eft fubftantia incorporea; equus eft animal hinnibile," &c. Adjuncta five accidentia, quæ vocantur (quia fubftantiæ folæ, ut inquit Ariftot. 1. 6, Metaph. c. 5, primariò definiuntur, accidentia fecundario Ꭲ 4 tantum) tantum) propria quidem genere, fubjecto, caufáque proxima vel efficiente, vel finali, vel utráque definiuntur. Genere et fubjecto folo; ut, "fimitas eft curvitas nafi:" fubjecto et efficiente; ut, "tonitru eft fonus fractæ nubis, ob ignem oppreffum; quantitas continua eft adjun&tum corporis, ab extenfione materiæ:" finali; ut," fenfus eft facultas naturalis in animali, ad judicandum de fingularibus:" vel utráque; ut, " refpiratio eft attractio et expulfio aëris reciproca à pulmonibus facta, ad cordis refrigerationem." Omittitur enim fæpe fubjectum in definitione propriorum, quippe quòd ex genere vel ex caufa intelligitur: ut, "memoria eft fenfus internus confervans imagines rerum cognitarum." Non dicitur "fenfus internus animalis," addito nempe fubjecto, quia id mentione "fenfus" intelligitur. Potentiæ naturales actione fua et caufa efficiente definiuntur: ut, "rifibilitas eft facultas ridendi, orta ab anima rationali." Habitus vel fine vel objecto quæ fæpe coincidunt definiuntur: fine; ut, "Logica eft ars bene ratiocinandi:" objecto; ut, " ત Phyfica eft fcientia rerum naturalium." Qualitates patibiles definiuntur fubjecto et efficiente: ut, "color eft qualitas corporis mixti, orta ex contemperatione lucidi et opaci. Actiones ferè fubjecto efficiente et fine definiuntur. Relationes relatis inter fe et fundamento five caufa: ut," paternitas eft relatio patris ad filium, ex procreatione orta." "" Adjuncta communia objecto, efficiente, finali, vel ex his quot funt ex ufu, definiuntur: ut, "albedo eft color, ortus ex lucido opacum fuperante." Illud modo generatim in defcriptionibus cavendum, ne caufa pro genere habeatur: ut cùm dubitatio defcribitur, æqualitas rationum; fanitas, fymmetria humorum; dolor, folutio continui; eclipfis lunæ, interpofitio terræ: aut fubjectum; ut, ventus eft aër motus; juftitia eft voluntas conftans; vulnus eft pars carnis dilacerata; peccatum originis eft natura corrupta, et fimilia. Cæterum in his certæ regulæ dari non poffunt. Aliquando enim ex remoto folùm contrario fit descriptio : ut, "Virtus eft vitium fugere, et fapientia prima Stultitia caruiffe.". -Aliquando planè arbitraria eft. Hinc etfi unica rei definitio, plures tamen defcriptiones effe poffunt. Ut autem definitio definito, quod fuprà monuimus, ita etiam defcriptio defcripto viciffim argui poteft. Verùm non affectio folùm hæc mutua inter defcriptionem et rem defcriptam intercedit, fed etiam reciprocatio; juxta communem illam diftributionis ac definitionis regulam, fuprà, cap. 25, traditam; qua defcriptio quoque propria rei defcriptæ et reciproca effe debet. Quamvis enim in descriptionibus multa fæpe congeruntur, quorum aliqua fortè latius patent, quàm id quod defcribitur, juncta tamen æquantur defcripto defcriptionémque propriam reddunt; fin minus, vitiofa atque inutilis defcriptio cenfenda eft. Ut, "homo eft animal mortale, capax difciplinæ." Hic cum aliqua caufa (materia fcilicet et communi forma, quæ fub genere "animal" continetur) mifcentur duæ circumftantiæ five adjuncta, alterum commune, fcilicet "mortale," alterum proprium, " capax difciplinæ.” At quorfum, inquis, illud "mortale," cùm nullum animal non fit mortale? Quia nempe Ariftot. cujus hæc defcriptio eft, Top. 5, 1, animalia quædam ait effe immortalia, Top. 4, 2, et in eodem capite, Deum ipfum (wov dávatov, i. e. 66 immortale animal" vocat. "Sed hæc fuccincta brevitas non eft in hac fpecie perpetua; quæ fæpe illuftriorem et copiofiorem explicationem defiderat." Succinctæ defcriptiones, quæ perfectas æmulantur definitiones, ufum habent præcipuè in artibus tradendis ac difputationibus. Prolixiores illæ, utpote ad aures vulgi magis accommodatæ, apud oratores ac poëtas frequentiùs oc currunt. Sic gloria defcribitur in Miloniana: "Sed tamen ex omnibus præmiis virtutis, fi effet habenda ratio præmiorum, ampliffimum effe præmium gloriam: hanc unam, quæ brevitatem vitæ pofteritatis memoria confolaretur; quæ efficeret, ut abfentes, adeffemus; mortui, viveremus : hanc denique effe, cujus gradibus etiam homines in cœlum videantur afcendere." Defcriptio hæc gloriæ conftat ex genere, "præmio" nempe "virtutis ;” adjuncta amplitudine, eáque aucta à minore, quod fit omnium amplissima; quatuor deinde effecta ejus adjiciuntur. |