Page images
PDF
EPUB

lecticos receptam fuiffe, ex Cicerone, Plutarcho, Laertio, Gellio, Galeno lib. 15, c. 8, conftat.

Latinè enuntiatum, enuntiatio; pronuntiatum, pronuntiatio; effatum" Varroni profatum, et proloquium, apud Gellium lib. 16, id eft fententia in qua nihil defideratur. Ex Græco etiam "oratio" et " propofitio" dicitur.

Cur ergo, inquis, Græcanica, et hæc præ aliis, vox placita eft? Quia, inquam, commodiffima. Nam "oratio" et " fententia” voces latiores funt; ideóque Græci qui λóyor five ❝rationem" vocant, addunt ferè "primam, breviffimam" aut "enuntiativam." Deinde "propofitio" ambigua vox eft; fignificat enim nunc priorem partem plenæ comparationis, nunc primam partem fyllogifmi. Latina autem illa, "enuntiatum, enuntiatio," &c., orationis exterioris videntur magis quàm rationis interioris effe: cùm difpofitio hæc logica rationis omnino fit tam mente conceptæ quàm ore prolatæ; útque voces fymbola funt et notæ fimplicium notionum, ita enuntiatum videtur effe fymbolum axiomatis mente còncepti. Sic tamen retineri poffunt voces Latinæ "enuntiatum, enuntiatio," &c., fi diftinguimus cum Aristotele fermonem in exteriorem, qui ore profertur ; et interiorem qui mente folùm concipitur.

Genus autem axiomatis rectè ftatuitur difpofitio, non judicium, quod, ut fupra retuli, difpofitionis effectum eft, et hic quidem fpecialiter quo aliquid effe aut non effe judi

cantur.

Argumentum autem cum argumento eft id quod arguit cum eo quod arguitur.

Finis difpofitionis eft, ut per eam effe aliquid aut non effe indicetur, five ut aliquid de aliquo dicatur aut non dicatur. Hinc illud Arift. Phil. 9. 10, "effe eft componi, et unum effe; non effe autem eft non componi, sed plura effe." Et fimplicia quidem argumenta per fe confiderata fignificant aliquid; non autem effe, aut non effe aliquid, nifi difpofita. Solo autem modo indicativo effe aliquid aut non effe indicatur; non reliquis, nifi ad indicativum reductis: ut "abi," i. e. jubeo te abire, "Fiat voluntas tua," i. e. precamur ut fiat. "Utinam diffolverer," i. e. cupio Quid eft dialectica," i. e. quæro quid fit. Cùm autem in axiomate argumentum cum argumento difponatur, horúmque unum neceffe fit antecedere, alterum

diffolvi.

[ocr errors]

fequi; hinc partes axiomatis (Ariftot. terminos vocat) duæ funt, antecedens et confequens: illa vulgò minor terminus, five fubjectum, hæc terminus major feu prædicatum nominatur; quia id continet, quod de fubjecto prædicatur five dicitur. Verùm hæc nomina anguftiora funt, quàm illa, ut infra patebit.

Axiomatis affectio communis eft crypfis illa triplex, de qua deque ejus triplici medela capite fuperiore diximus: defectus, cùm pars aliqua deeft; ut, "exceffit, erupit, evafit;" Catilina fcilicet vel quis alius: "pluit, tonat ;' deus nempe vel cœlum. Redundantia, quæ et amplificatio dicitur, eft, cùm argumentum ejúfque fynonymum ponitur; aut ad id illuftrandum quidvis aliud: prioris exemplum eft, logica five dialectica eft" ars bene ratiocinandi:" pofterioris eft hoc,

Livor iners vitium mores non exit in altos.

Inverfio eft, cùm antecedentis loco ponitur confequens : ut "quæftus magnus eft pietas cum animo fua forte contento," i. e. pietas cum animo fua forte contento est magnus quæftus.

Duæ funt reliquæ axiomatis affectiones; quarum altera ex difpofitione oritur, altera ad judicium pertinet. Nam intellectus cùm difponit argumenta, vel componit ea inter fe, vel dividit: compofitio autem illa et divifio nihil aliud funt quàm affirmatio et negatio. Cùm verò de difpofitione illa judicium fert, judicat eam vel veram effe vel falfam. Quemadmodum autem difpofitio eft prior judicio, fic effe et non effe prius quiddam eft et fimplicius quàm affirmare et negare, et utrumque hoc quàm verum aut falfum judicare. "Axioma igitur eft affirmatum aut negatum."

Duplex eft hic modus enuntiandi, non duæ funt fpecies enuntiati five axiomatis: contradictione enim idem axioma affirmatur et negatur : fed affirmatio et negatio enuntiationis, i. e. enuntiandi fpecies funt, non enuntiati; nam et affirmatio et negatio dici poteft enuntiatio, enuntiatum verò nequaquam; axiomatis igitur utraque eft affectio, non axioma. "Axioma affirmatum eft quando vinculum ejus affirmatur: negatum, quando negatur." Vinculum n. axiomatis

Ŭ 2

forma

forma eft; vinculi vi axiomatis materia difponitur et quafi animatur; vinculo affirmato et negato, axioma ipfum affirmatur aut negatur: affirmatio itaque et negatio funt vinculi affectiones, adeóque axiomatis ejúfque fpecierum. Vinculum autem eft vel verbum vel grammatica conjunc tio, ut poftmodum patebit, cùm axioma in fpecies dividetur. Affirmatio autem hæc et negatio nihil aliud eft, ut fuprà diximus, quàm compofitio et divifio: affirmatur enim axioma, cùm ejus confequens per affirmationem vinculi cum antecedente componitur; negatur, cùm, negato vinculo, confequens ab antecedente dividitur. Negatio igitur axiomatica non eft, quemadmodum erat topica non ens, fed entis tantummodo ab ente divifio.

"Hinc nafcitur axiomatum contradictio, quando idem axioma affirmatur et negatur.'

[ocr errors]

CAP. III.

De vero et falfo.

"Axioma deinde eft verum aut falfum."

Hoc fcilicet ex affirmatione et negatione fit judicium : cùm enim affirmantur quæ affirmanda funt, et negantur quæ neganda, axiomata judicantur vera; et contrà. Unde Ariftot. de Interpret. 1," in compofitione et divifione eft verum aut falfum." Falfum autem non docetur hoc modo in arte, fed judicatur: nam enuntiatio falfa non minus axioma eft, quàm vera, eadem enim utrobique difpofitio eft: non idem de fyllogifmo ac methodo dici poterit.

"Axioma verum eft, quandò pronuntiat uti res eft: falfum, contrà."

Sic enim Plato, in Cratylo. Ad judicium itaque faciendum, non modò artis documenta, fed etiam rerum ipfarum cognitio requiritur; quia res ipfa veritatis norma et menfura eft.

"Axioma verum eft contingens aut neceffarium. Contingens, quando fic verum eft, ut aliquando falfum esse poffit. Ut, audentes fortuna juvat.'

3

Itaque

"Itaque veritatis hujus contingentis judicium, opinio dicitur." Quæ præteritorum et prefentium homini certa effe poteft, futurorum per naturam non admodum potest. Deo autem etfi tempora omnia præfentia non funt, ut vulgò receptum eft, præfentia enim mutare potelt, præterita non item; opinio tamen in Deum non cadit, quia per caufas æque omnia cognofcit.

De contingentibus autem, præteritis etiam, et præfentibus humanum judicium certa quidem opinio dicitur, non tamen fcientia: ea enim ex argumentis, quorum eft immutabilis affectio, oritur; cujufmodi in contingenti axiomate non difponuntur. Neque idcirco non eft opinio præteritorum et præfentium, quòd manifefta funt, immo tum maximè opinari contingentia dicimur; nam dubia fi funt,' five contingentia five neceffaria, ne opinamur quidem, fed dubitamus et neceffaria tametfi funt atque certiffima, fi caufam nefcimus, etiam ea duntaxat opinamur.

At, inquies, præterita et præfentia non funt contingentia, fed neceffaria, quia funt immutabilia; nam neque factum infectum fieri poteft; et quicquid eft, quandiu eft, neceffe eft effe. Refpondendum, neceffe quidem effe, ut quod fuit, fuerit, et quod jam eft, fit; nec tamen fequi, ut quod fuit vel eft, fit propriè neceffarium. In axiomate enim contingenti, præterito, vel præfenti quæ videtur effe neceffitas, abfoluta non eft, neque ex rerum difpofitarum natura, fed ex conditione duntaxat et lege contradictionis pendet : dum enim aliquid eft, non effe non poteft; neque dum verum eft, effe falfum: et tamen quod nunc verum est, fieri poteft ut aliquando falfum fuerit, aut futurum fit. Idem de futuris dicendum; fiquid futurum certò et, id neceffe eft fore quidem verum (omne n. axioma verum est aut falfum) non tamen neceffarium. Id nifi teneatur, omne contingens futurum erit neceffarium, quod implicat contradictionem. Hoc etiam monendum, futura quidem ipfa neque vera effe neque falfa, neque contingentia, neque neceffaria, nondum n. funt, fed affirmatio folùm de iis aut negatio in futurum, déque præteritis eodem modo fentiendum.

"Axioma eft neceffarium, quando femper verum eft, nec falfum poteft effe."

U 3

Nec

Nec fupervacua pofterior hæc claufula eft: femper n. effe verum etiam contingens poteft, neceffarium autem non modò femper eft verum, fed falfum effe non poteft. Sic etiam Ariftot. Post. 1, 26.

"Contrà, quod femper falfum eft, nec verum potest effe, axioma impoffibile dicitur." Sic etiam Ariftot. Phil.

d. 12.

Hæc autem immutabilitas veritatis in neceffario, et falfitatis in impoffibili, ab argumentorum quæ in iis difponuntur vel fumma confenfione, vel infefta femper diffenfione pendet. Pari ratione mutabilitas veri aut falfi in contingenti et poffibili ex levi argumentorum in iis difpofitorum confenfione aut diffidio perfpicitur.

[ocr errors]

Ex quo doctrina illa quatuor formularum modalium, "neceffe eft, impoffibile eft, poffibile eft, contingens eft,' quàm inutiliter ab Ariftot. introducta fit, facile apparet: ut, "neceffe eft hominem effe animal; impoffibile eft ho minem effe equum; poffibile eft Socratem effe divitem; contingens eft Socratem effe doctum." Hæ quatuor modales difpofitionem purarum enuntiationum quodammodo afficiunt: pura elt, omnis homo eft animal; modalis, "neceffe eft omnem hominem effe animal :" hic " omnem hominem effe animal," licet inverfo ordine, fubjectum eft enuntiationis modalis, modus "neceffe" eft prædicatum, Verùm quid attinet quomodo partes axiomatis inter fe affectæ fint, fignis aut modis exprimere, cùm id ex argumentis ipfis in eo difpofitis poffit rectius judicari, et ad hos modos alii complures, "facile, difficile, honeftum, turpe," &c, Non inutiliùs poffint adjungi ?

66

Equidem fecundarias, quas vocant modales, primariis hifce potiores exiftimem. quibus vulgò dividuntur enuntiationes in "exclufivas," quarum notæ funt "folus, tantum, duntaxat," &c., ut, " fola fides justificat: exceptivas," quarum notæ funt" præter, præterquam, nifi," &c., ut, nemo præter te fapit: et reftrictivas," quarum notæ funt qua, quatenus, quoad, fecundum, quid," &c., ut, "homo qua animal, fentit." Et exclufiva quidem est vel fubjecti vel prædicati: fubjecti, quæ, nota exclufiva præpofita, excludit omnia fubjecta alia à prædicato. Sed fruitra hanc regulam ratio dictarit, fi logicis quibufdam modernis,

[ocr errors]

et

« PreviousContinue »