Page images
PDF
EPUB

MAT. 4.

Christus à dæmone vectus.

Rgò ille, Angelicis ô sarcina dignior alis,
Præpete sic Stygio sic volet ille vehi?
Pessime! nec lætare tamen. tu scilicet inde
Non minùs es Dæmon, non minùs ille Deus.

Јон. 1. 23.

Ox ego sum, dicis.

[ocr errors]

tu vox es, sancte Johannes?

Si vox es, sterilis cur tibi mater erat?

Quàm fuit ista tuæ mira infœcundia matris!
In vocem sterilis rarior esse solet.

Vox Joannis; Christus Verbum.

Onstrat Joannes Christum. haud res mira videtur :
Vox unus, verbum scilicet alter erat.

Christus Joanne est prior. hæc res mira videtur:
Voce suâ verbum non solet esse prius.

[ocr errors]

In natales Domini Pastoribus nuntiatos.

D te sydereis, ad te, Bone Tityre, pennis
Purpureus juvenis gaudia tanta vehit.
bene te vigilem, cui gaudia tanta feruntur,
Ut neq, dum vigilas, te vigilare putes.
Quem sic monstrari voluit pastoribus æther,

Pastor, an Agnus erat? Pastor, & Agnus erat.
Ipse Deus cùm Pastor erit, quis non erit agnus?
Quis non pastor erit, cùm Deus Agnus erit?

Ε

ACT. 12. 23.

Uge Deus! (pleno populus fremit undiq pl Certè non hominem vox sonat. euge De Sed tamen iste Deus qui sit, vos dicite, vermes, Intima turba illi; vos fovet ille sinu.

Cur

Bonum est nobis esse hîc.

Ur cupis hîc adeo, dormitor Petre, manere?
Somnia non alibi tam bona, Petre, vides.

MAT. 6. 29. Videte lilia agrorum-nec Solomon &

Andide rex campi, cui floris eburnea pompa

CA Dice nivis fragili vellere longa toga;

esto.

Purpureus Solomon impar tibi dicitur.
Nempe (quod est melius) par fuit ille rosis.

MARC. 7. 33. & 36.

Oce, manuά simul linguæ tu, Christe, ciend
Sistendæ nudis vocibus usus eras.

[ocr errors]

Sanè at lingua equus est pronis effusus habenis: Vox ciet, at sistit non nisi tota manus.

[ocr errors]

In Beatæ Virginis verecundiam.

On est hoc matris, sed (crede) modestia nat Quòd virgo in gremium dejicit ora suum. Illic jam Deus est. oculus jam Virginis ergò, Ut cœlum videat, dejiciendus erit.

Mitto vos, sicut agnos in medio luporum. HOs quoq? an hos igitur sævi lacerabitis ag

Hic saltem, hîc vobis non licet esse lupis At sceleris nulla est clementia. at ergò scietis, Agnus qui nunc est, est aliquando leo.

ER

MAT. 4. Christus à dæmone vectus.

Rgò ille, Angelicis ô sarcina dignior alis,
Præpete sic Stygio sic volet ille vehi?
Pessime! nec lætare tamen. tu scilicet inde
Non minùs es Dæmon, non minùs ille Deus.

JOH. 1. 23.

Ox ego sum, dicis.

[ocr errors]

tu vox es, sancte Johannes?

Si vox es, sterilis cur tibi mater erat?

Quàm fuit ista tuæ mira infœcundia matris!
In vocem sterilis rarior esse solet.

M

Vox Joannis; Christus Verbum.

Onstrat Joannes Christum. haud res mira videtur:
Vox unus, verbum scilicet alter erat.

Christus Joanne est prior. hæc res mira videtur:
Voce suâ verbum non solet esse prius.

A

In natales Domini Pastoribus nuntiatos.

D te sydereis, ad te, Bone Tityre, pennis
Purpureus juvenis gaudia tanta vehit.
O bene te vigilem, cui gaudia tanta feruntur,
Ut neq, dum vigilas, te vigilare putes.
Quem sic monstrari voluit pastoribus æther,

Pastor, an Agnus erat? Pastor, & Agnus erat.
Ipse Deus cùm Pastor erit, quis non erit agnus?
Quis non pastor erit, cùm Deus Agnus erit?

APOCAL. XII. 7.

(cere sub ordine pubem

Siderei proceres ducitis) Arma viri!

Quæq suis, (nec queîs solita est) stet dextra sagittis, Stet gladii sævâ luce corusca sui.

& ecce

Totus adest, totis movet se major in iris,
Ferté Draco, quicquid vel Draco ferre potest.
Quas secum facies (imæ mala pignora noctis)!
Quot secum nigros ducit in arma Deos!
Jam pugnas parat (heu sævus!) jam pugnat.
Vix potui, Pugnat, dicere. jam cecidit.
His tamen ah nimium est quòd frontibus addidit iras;
Quòd potuit rugas his posuisse genis:
Hoc torvum decus est, tumidig ferocia fati,
Quòd magni sceleris mors quoq magna fuit.
Quòd neq, si victus, jaceat victoria vilis:
Quòd meruit multi fulminis esse labor.
Quòd queat ille suas hoc inter dicere flammas,
Arma tuli frustra: sed tamen arma tuli.

ACT. 17.

In Atheniensem merum.

Psos naturæ thalamos sapis, imag rerum

Concilia, & primæ quicquid agunt tenebræ.
Quid dubitet refluum mare. quid vaga sydera volvant.
Christus et est studiis res aliena tuis.

Sic scire, est tantùm nescire loquaciùs illa.
Qui nempe illa sapit sola, nec illa sapit.

C

JOH. 14. Ego vitis vera.

Redo quidem. sed & hoc hostis te credidit ipse
Caiaphas, & Judas credidit ipse, reor.

Unde illis, Jesu, vitis nisi vera fuisses,

Tanta tui potuit sanguinis esse sitis?

IL

Abscessum Christi queruntur discipuli.

Lle abiit. jamý ô quæ nos mala cunq manetis, Sistite jam in nostras tela parata neces. Sistite. nam quibus hæc vos olim tela paratis, Abscessu Domini jam periêre sui.

In descensum Spiritus Sancti.

Uæ vehit auratos nubes dulcissima nimbos?
Quis mitem pluviam lucidus imber agit?
Agnosco. nostros hæc nubes abstulit ignes:
Hæc nubes in nos jam redit igne pari.
O nubem gratam, & memorem ! quæ noluit ultrà
Tam sævé de se nos potuisse queri!

O bene! namq, alio non posset rore rependi,
Cælo exhalatum quod modò terra dedit.

QU

Аст. х. 39.

Uis malus appendit de mortis stipite vitam?
O malus Agricola! hoc inseruisse fuit?

Immò quis appendit vitæ hac ex arbore mortem?
O bonus Agricola! hoc inseruisse fuit.

JA

Jон. 10. Ego sum ostium.

Amą pates. cordisά seram gravis hasta reclusit,
Et clavi claves undiq, te reserant.

Ah, vereor, sibi ne manus impia clauserit illas,
Quæ cæli has ausa est sic aperire fores.

In spinas demtas è Christi capite cruentatas.

A Ccipe (an ignoscis?) de te sata germina, miles.

Quàm segeti est messis discolor illa suæ! quæ tam duro gleba est tam grata colono? Inserit hic spinas: reddit & illa rosas.

« PreviousContinue »